Select odes of Horace, in Engl. lyrics, a specimen of a new tr. [signed G.M.S. With Lat. text].

Predný obal
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Populárne pasáže

Strana 74 - Divesne prisco natus ab Inacho Nil interest an pauper et infima De gente sub divo moreris, Victima nil miserantis Orci. Omnes eodem cogimur, omnium 25 Versatur urna serius ocius Sors exitura et nos in aeternum Exsiliuim impositura cumbae.
Strana 4 - Nutrita faustis sub penetralibus Posset, quid Augusti paternus In pueros animus Nerones. Fortes creantur fortibus et bonis ; Est in juvencis, est in equis patrum Virtus...
Strana 58 - Libet jacere modo sub antiqua ilice, Modo in tenaci gramine. Labuntur altis interim ripis aquae, 25 Queruntur in silvis aves, Fontesque lymphis obstrepunt manantibus, Somnos quod invitet leves.
Strana 108 - ODI profanum vulgus et arceo ; Favete linguis: carmina non prius Audita Musarum sacerdos Virginibus puerisque canto.
Strana 24 - Otium divos rogat in. patenti prensus Aegaeo, simul atra nubes condidit lunam neque certa fulgent sidera nautis ; otium bello furiosa Thrace, otium Medi pharetra decori, Grosphe, non gemmis neque purpura venale neque auro. non enim gazae neque consularis summovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantes.
Strana 92 - O et praesidium et dulce decus meum, Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse juvat, metaque fervidis Evitata rotis, palmaque nobilis. Terrarum dominos evehit ad Deos, Hunc si mobilium turba Quiritium Certat tergeminis tollere honoribus ; Illum si proprio condidit horreo Quidquid de Libycis verritur areis.
Strana 96 - Marsus aper plagas. me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nee Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
Strana 56 - Beatus ille, qui procul negotiis, Ut prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis...
Strana 72 - Seu te in remoto gramine per dies Festos reclinatum bearis Interiore nota Falerni. Quo pinus ingens albaque populus Umbram hospitalem consociare amant...
Strana 66 - Aeolides laboris: linquenda tellus et domus et placens uxor, neque harum quas colis arborum te praeter invisas cupressos ulla brevem dominum sequetur: absumet heres Caecuba dignior servata centum clavibus et mero tinget pavimentum superbo, pontificum potiore cenis.

Bibliografické informácie