Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

QUINTI HORATII FLACCI

OPERA.

INTERPRETATIONE ET NOTIS

ILLUSTRAVIT

LUDOVICUS DESPREZ,
CARDINALITIUS SOCIUS AC RHETOR EMERITUS,

JUSSU

CHRISTIANISSIMI REGIS,

IN USUM

SERENISSIMI DELPHINI.

AC

SERENISSIMORUM PRINCIPUM BURGUNDIÆ,

ANDIUM ET BITURIGUM.

EDITIO QUINTA IN AMERICA STEREOTYPIS IMPRESSA; CUM NOVISSIMA

PARISIENSI DILIGENTER COLLATA, CÆTERISQUE HACTENUS

EDITIS LONGE EMENDATIOR.

HUIC EDITIONI ACCESSERUNT

VITA HORATII CUM DACERII NOTIS,
EJUSDEM CHRONOLOGIA HORATIANA, INDEX ACCURATISSIMUS,

ET PRÆFATIO DE SATIRA ROMANA.

E STEREOTYPIS A D. & G. BRUCE FABRICATIS.

PHILADELPHIÆ:

IMPENSIS H. C. CAREY & I. LEA.

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

VITA,

PER

LUDOVICUM DESPREZ.

[ocr errors]

Q. HORATIUS FLACCUS in Venusio Apuliæ oppido natus est. • Patrem habuit libertinum, et exactionum coactorem : Salsamentarium scribunt aliqui : eò quòd in altercatione quidam Horatio exprobraverit, quoties ego vidi patrem tuum brachio se emungentem ? cujus dicterii meminit Tullius 4, ad Heren. 3 Natalem ejus ponunt duobus annis ante conjurationem Catilinariam, L. Aurelio Cotta et Manlio Torquato iterum Consulibus. * A patre Romam puer deductus, ibique honestė educatus, atque liberalibus disciplinis institutus est.

5 Orbilium grammaticum audivit. Româ Athenas se contulit, Philosophiæ discendæ causâ. ? Athenis cùm versaretur, annum ætatis agens vicesimum tertium, à Bruto abstractus ad civile bellum, ac Tribunus militum factus, Philippensi cladi interfuit.

Tum victus, et bonis exutus paternis, paupertate conflictatus ad poësim animum appulit

. Hinc Mecenatis amicitiam demeruit: ac per eum subinde cum Augusto reconciliatus, utrique valdė charus extitit, et liberaliter ditatus. 10 Suetonio etiam teste, primum scriba Quæstorius fuit post veniam ab Augusto impetratam. 1. Animo erat à tumultibus urbanis alieno, secessumque amabat. Apud Sabinos autem libenter morabatur in fundulo suo, quem describit Lib. i. Epist. 16. 2 Hinc scribendarum epistolarum munus ab Augusto oblatam detrectavit. 13 Victûs frugalitatem cum munditiâ dilexit. 15 Fuit corporis habitu brevi et obesus. De ingenii scriptorumque elegantiâ nibil est quod dicam, cùm tot sæcula non sine admiratione prædicaverint junctam ab eo in carminibus Anacreontis suavitatem cum Pindari virtute et sublimitate: in sermonibus verò eam dicacitatem urbanam, quâ nihil solertius et sagacius. Mortuus est anno ætatis 57. Erravitque librarii manus ex Suetonio scribentis 59. 15 Augustum hæredem palam nuncupavit. Humo conditus est extremis Esquiliis, juxta Mæcenatis tumulum.

1 Lib. 2. Satira 1. versu 35.
2 Lib. 1. Sat. 4 et 6.
3 Lib. Od. 21. Epod. 13.
4 Lib. I. Sat. 6. Lib. 2. Epist. v. 41
5 Lib. 2. Epist. 1.
6 Lib. 2. Epist. 1.
7 Lib. 2. Od. 7. Lib. 3. Od. 14. Lib. 1. Sat.

9 Lib. 1. Od. 18. Lib. 3. Od. 16. Epod. 1. 10 Lib. 2. Sat. 6. v. 36. 11 Lib. 1. Sat. 6. Lib. 1. Epist. 10. 12 Sueton. in vitâ Horatii. 13 Lib. 1. Od 31. Lib. 2. Sat. 6. Lib. 1.

Epist. 5. 14 Lib. 1. Sat. 3 Lib. 1. Epist. 4. et 20.

6. v. 48. 8 Lib. 2. Epist. 2.

15 Sueton, cit. 1 *

« PredošláPokračovať »