Obrázky na stránke
PDF
ePub

124 P. VIRG. AENEID. LIB. IX. 803 Obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt; Discussaeque iubae capiti; nec sufficit umbo Ictibus: ingeminant hastis et Troës et ipse Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor Liquitur, et piceum (nec respirare potestas) Flumen agit: fessos quatit acer anhelitus artus. Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo Accepit venientem, ac mollibus extulit undis; Et laetum sociis abluta caede remisit.

VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER DECIMVS.

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,

Conciliumque vocat divûm pater atque hominum rex Sideream in sedem: terras unde arduus omnes, Castraque Dardanidûm adspectat, populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse:

Caelicolae magni, quia nam sententia vobis Versa retro, tantumque animis certatis iniquis? Aboueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos Aut hos arma sequi, ferrumque lacessere suasit? Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, Quum fera Carthago Romanis arcibus olim Exitium magnum atque Alpes immittet apertas: Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. Nunc sinite; et placitum laeti componite foedus. Iuppiter haec paucis: at non Venus aurea contra Pauca refert.

O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas!

(Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus?)
Cernis ut insulteut Rutuli; Turnusque feratur
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros;
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent
Aggeribus murorum; et inundant sanguine fossae.
Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae; nec non exercitus alter,
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. Equidem, credo, mea vulnera restant;
Et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tua, atque invito numine Troës
Italiam petiere; luant peccata: neque illos
Iuveris auxilio. Sin tot responsa sequuti,

Quae Superi Manesque dabant; cur nunc tua quisquam
Vertere iussa potest? aut cur nova condere fata?
Quid repetam exustas Erycino in litore classes?
Quid Tempestatum regem, Ventosque furentes
Aeolia excitos? aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam Manes (haec intentata manebat
Sors rerum) movet; et superis immissa repente
Allecto, medias Italûm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniux
Dura; per eversae, Genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis

Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas procul ignotis iactetur in oris;

Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur.
Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus, atque Cythera,
Idaliaeque domus: positis inglorius armis

Exigat hìc aevum. Magna ditione iubeto
Carthago premat Ausoniam. Nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
Iuvit, et Argolicos medium fugisse per ignes?
Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos,
Atque solum quo Troia fuit? Xanthum ét Simoënta
Redde, oro, miseris: iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Iuno
Acta furore gravi: Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis vulgare dolorem?
Aenean hominum quisquam divûmve subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam fatis petiit auctoribus; esto;
Cassandrae impulsus furiis. Num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis?
Num puero summam belli, num credere muros?
Tyrrhenamve fidem, aut gentes agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
Egit? ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est, Italos Troiam circumdare flammis

Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater.
Quid face Troianos atra vim ferre Latinis?
Arva aliena iugo premere, atque avertere praedas?
Quid soceros legere, et gremiis abducere pactas?
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graiûm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanes;
Et potes in totidem classem convertere nymphas:
Nos aliquid Rutulos contra iuvisse, nefandum est?
Aeneas ignarus abest: ignarus et absit.

Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera.
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera tentas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo

Obiecit?

Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
quae caussa fuit
consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter?
Aut ego tela dedi, fovive cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
Haud iustis adsurgis, et irrita iurgia iactas.

Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
Caelicolae adsensu vario: ceu flamina prima,
Quum depressa fremunt silvis, et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum Pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Infit. Eo dicente deûm domus alta silescit;

Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;

« PredošláPokračovať »