Obrázky na stránke
PDF
ePub

Te minor latum reget æquus orbem:
Tu gravi curru quaties Olympum;

Tu parum castis inimica mittes
Fulmina lucis.

60

quidem inferior juste gubernabit ille hunc orbem amplum: tu vero tremendo curru cœlum concuties; tu infesta in contaminatos lucos tonitrua vibrabis.

unus, Lambini aliquot, et ex nostris Battelianus, Bodl. Magdalenensis a prima manu, Colbertinus pro varia lectione, lætum; quod Torrentio et Dacierio magis placet. Utrumque sane tolerari potest. Rectius tamen latum reget, ut vetustiores quique libri.' Bentl. lætum habent etiam tres codd. Bersmanni, duo Lips. Sax. Alt. 2. Brod. Harl. 3. 5. et nonnulli R. Steph. cum edd. Venett. 1477. 1478. quod probat Gesnerus. Ascens. et Landin. regat, probantibus Fabric. et Bonfin.-58. 59 In iisdem quatias...mittus, quod placet eidem Fabric.

NOTE

dam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usum antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens. Ipsi præter ceteros frugalissimi, pacatioris vitæ cultores,' &c.

Indos] Horum regio India Asiæ est ad Ortum amplissima ab Indo Aluvio dicta: Gange fluvio item rigatur, et scinditur media: ab Ortu Sinas habet, a Septemtrione Tartariam, ab Occasu Persiam, ab Austro Ocea num Indicum, Parte Septemtrionali, inter Gangem et Indum fluvios, continetur hodie Imperium magni Mogolis, in quo numerantur provinciæ triginta septem satis amplæ.

57 Te minor latum reget æquus orhem, &c.] Sensus est: Augustus antem, o Jupiter, sic orbem hunc inferiorem, ita volentibus fatis, reget, ut se gerat semper minorem te, sicut decet et æquum est. Et quanquam Jaudibus omnium jam effertur, et 'virtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas, auditu modo cognitos, pellexit ad amicitiam suam Populique Romani ultro per legatos pe

tendam;' (ex Sueton. Octav. cap. 21.) quanquam Parthos etiam nominis sui splendore similiter perculit, eorumque ferociam sine armis fregit; attamen ille seu novis in dies triumphis augeatur, seu tot populos sibi subjectos cernat, nunquam tamen animos ultra quam fas est superbos tollet.

Latum] Virgil. Æneid. 1. 282. His ego nec metas rerum, nec tempora pono.' Legunt alii lætum, nimirum ob " æquitatem' Angusti, qui jus summa lenitate pariter ac diligentia dixisse scribitur Suetonio.

58 Tu gravi curru quaties Olympum] Ta in cœlo regnabis, indeque tonitru in hæc infima, cum fueris ad justam provocatus iram, vibrabis. Nempe vulgus opinabatur e curru Jovis cœlum quatiente formari tonitrua, et mitti fulmina.

59 Tu parum castis, &c.] Quoniam luci Diis sacri habebantur, hinc, si aliquo scelere ac flagitio in iis perpetrato contaminati essent, Jovis excitari credebant furorem, et sacrilegium vindicari, misso fulmine. Unde et satagebant expiare locum, et cæsis hostiis Numinis iram placare.

Asclepiadian I

ODE XIII.

AD LYDIAM.

Horatius amicæ suæ, quam Poëtico nomine Lydiam nominat, ob amorem Telephi Græci Poëtæ atque sodalis sui furiose zelotypus.

Cum tu, Lýdia, Telephi'

Cervicem roseam/cerea Telephi
Laudas brachia; væ! meum
Férvens difficilibíle tumét jecur.

O Lydia, quando tu collaudas collum rubicundulum Telephi, et molles lacertos Telephi, va, meum hepar turgescit acri cholera inflammatum. Tum neque animus

Deest hæc Ode Editioni Sanadon. Epigraphe in quibusdam codd. Ad Lydiam, Amicam, meretricem, de Telepho.-1 Dum tu Venet. 1492. 1509. Locher. et Mancin. Lidia nonnulli Torrent. Telefi in aliis ejusdem.-2 Mentel. Venett. 1492. 1509. Ascens. et Locher. roseam et. Pro cerea, quod omnes omnium codd. et edd. vett. exhibent Bentleius emend. ex Capro Gramm. ed. Putsch. p. 2242. lactea, et hoc lactea arripuerunt Furstenberg. Wakef. et Kidd.-3 Laudes Franeq. næ pro va emend. Heinsius, et recepit R. Steph.

NOTE

Ode est Dicolos Distrophos, ut tertia supra, 'Sic te Diva,' &c.

1 Cum tu, Lydia, Telephi, &c.] Nou caret arte repetitio vocis Telephi. Nam et qui amant, nunquam satis id loquuntur quod amant: et zelotypo illud idem est intolerabile. Lydia cervicem roseam Telephi, iterumque cerea brachia Telephi laudare gaudet at Horatio id ciet bilem, doletque quod rivalem suum in ore frequentius habeat. Unde, cum præsentem convellere amorem nequeat, de futura ejus immutatione se consolatur.

2 Cervicem roseum] Pulchram instar rosæ, et fragrantem: vel rosei coloris. Scaliger hic Horatium graviter reprehendit, et lacteam dici oportuisse contendit, non roseam. Verum quidni adolescens amore fervidus rosea cervice et rubicundula celebretur? Virgil. Æneid. 1. rosea cervice refulsit.'

Cerca brachia] Mollia, tenera, fortasse etiam candida, politula, nitida, pura, puta, formosa instar imaginum cerearum, quæ sine ossibus, nervis, pelle, pilis. Vide Non. Marcell. in voce,' putus.'

3 Va] Interjectio dolorem indicaus atque indignationem. Sunt qui legant næ, val, id est, 'certe,' 'hercle.'

4 Bile tumet jecur] Intumescit fellis receptaculum jecori annexum. In felle ira, in jecore amor ac libido, in splene risus, in corde sapientia proprie resident. At Horatius modo libidinem in jecore statuit, ut iv. Od. 1. 'Si torrere jecur quæris idoneum.' Alias iracundiam; ut hic: pariter et Juvenalis Sat. 1. 45. ‘Quid referam quanta siccum jecur ardeat ira?' Secuti videntur Archilochum, χολὴν οὐκ exeus èp' hrαrı, bilem non habes in hepate, apud Athen. 111. 24.

5

Tunc nec mens mihi, nec color

. Certa sede manet; humor et in genas

Furtim labitur, arguens

Quam lentis penitus macerer ignibus.
Uror, seu tibi candidos

Turparunt humeros immodica mero

10

mihi, neque color statu firmo constat. Tum etiam lacrymæ clum decidunt in malas, patefacientes quantum intus absumar flammis secretis. Effervesco, sive jurgia ex vino immoderata deformarunt albas tibi scapulas: sive juvenis insaniens memorem

improbante Rutgersio.-5 Tum nec mens Mentel. Lips. 4. et Alt. 1. calor Flor. 1482. in textu, sed in Landini comment. color.-6 Pro manet, manent habent Harl. 1. 2. 3. 4. 6. Pulm. 1. 4. Jannoct. Franeq. duo Vatt. et Tornes. ap. Lamb. omnes Cruqu. Altt. Veneta 1492. Locher. Asc. et sic Torr. Heins. Steph. et Fab. Sed manet tres Vatt. Urs. Farn. ap. Lamb. Pulm. 2. 3. Harl. 5. Mentel. plurimi Bersm. Gott. Venet. 1477. 1478. et 1590. Flor. Rutg. Bentl. Baxt. Cun. Cf. III. Od. 10. 13. Et Pæon primus pro Choriambo in Cæsura non insolens, ut 11. Od. 13. 16. sudor pro humor conj. With. improbante Jani.-8 Quam penitus lentis Locher. concremer ignibus vet. Schol. urar ab ignibus. Uror, &c. quidam ap. Fabric.-10 Harl. 1. Turbarunt.-13 Harl.

NOTE

5 Tunc nec mens mihi, nec color, &c.] Variis se perturbationibus agitari indicat, pudore, timore, ira. Opportune Macrob. vII. 11. Natura, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tingitur, indeque nascitur rubor ...gaudium extrinsecus contingit. Ad hoc animoso natura occursu festinat, quam sanguis comitando, quasi alacritate integritatis suæ compotem tingit cutem; et inde similis color nascitur. Contra, qui metuunt, pallescunt. Natura enim, cum quid de extrinsecus contingentibus metuit, in altum tota demergitur, sicut nos quoque cum timemus latebras quærimus. Sic natura tota descendens, ut lateat, trahit secum sanguinem. Hoc vero demerso, humor dilutior cuti remanet, et inde pallescit,' &c. 7 Furtim labitur] Invito mihi excidunt lacrymæ, propter vim indigna

tionis et zelotypiæ. Hanc describit Tullius Tuscul. iv. n. 28. 'ægritudinem ex eo quod alter potiatur eo, quod ipse concupierit.'

9 Uror, seu tibi candidos, &c.] Dolore gravi afficior, cum video te mihi adamatam vexari crudeliter, atque ictibus laniari ab juvene temulento, et post epotum vinum petulco, sine modo lascivienti, rustice jurganti, immo dure ac barbare te molliculam tractanti. Horatius nempe ut Lydiam demereatur, suum ei tenerum exponit amorem, qui ejus cruciatus persentiat, illumque opponit sævæ rivalis libidini, quæ, ut se expleat, amica haud parcit : sicque Telephum in invidiam adducere conatur. Hinc et maligne interpretatur comessa. tiones illas, nec non morsiunculas amatorias; ac velut diras plagas trucesque ac belluinos morsus traducit, ut Lydiam a Telepho quacumque ratione abstrahat.

Rixæ; sive puer furens

Impressit memorem dente labris notam.

Non, si me satis audias,

Speres perpetuum, dulcia barbare

Lædentem oscula, quæ Venus

Quinta parte sui nectaris imbuit.

Felices ter et amplius,

Quos irrupta tenet copula, nec malis
Divulsus querimoniis

Suprema citius solvet amor die.

15

20

cicatricem labellis tuîs dente inussit. O si mihi sat auscultes, ne expecta constantem eum fore qui immaniter vulnerat basia suavissima, quibus indulsit Venus quintum suæ dulcedinis gradum. O ter et plus beati, quos neotit stabilis conjunctio, nec amor improbis querelis divisus separabit ante diem ultimam.

....

4. duo Lamb. Fran. Lips. duo, et Alt. 1. audies.-14 Locher. Speras.16 Quarta parte Mentel. Quanta parte! conj. Ramires de Prado, Pentecontarch. cap. 51. quod receperunt Talbot. et Pine.-19 Divulsos duæ edd. Mureti et totidem Bruti, ut conj. Bentl. Divolsusque prementibus Harl. 1.

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

snavia. Eo fere modo apud Athen. II. 2. sub finem, Ibycus, ut significet mel esse dulcissimum, ait, mel nonam esse partem ambrosiæ; id est, habere nonam partem suavitatis quæ est in ambrosia.

17 Felices ter, &c.] Sic denique tentat Horatius expugnare Lydiæ amorém, dicens longe feliciorem eam fore, si se Horatium constanter amaturum præferat Telepho, nunc ardenter quidem, sed ad tempus duntaxat, amanti.

18 Malis Divulsus querimoniis] Bonæ sunt in amore querimoniæ ob absentiam, ob desiderium; malæ vero ob inconstantiam, mutationem, ac fidem fractam.

20 Suprema citius solvet, &c.] Non ante desinam te amare, Lydia, si me ames, quam desiero vivere, inquit Horatius immo, ut ait ipse in persona Lydiæ, 1. Od. 9. 'Tecum vivere amem, tecum obeam libens.'

[ocr errors][merged small][merged small]
[ocr errors]

Perpetua hac Allegoria, qua ex imitatione Alcai Rempublicam lacero navigio comparat, Pompeianos suos a renovando Bello civili deterret. (Quintil. VIII. 6. 44. exemplum laudat Allegoriæ hunc locum, quo,' inquit, 'navim pro Rep., fluctuum tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.' T. Faber, Epist. 1, 53. post Muretum negat hic esse Allegoriam, sed alloqui Horatium navim, qua post Philippense prælium vectus fuerit in Italiam. His assentitur non gener modo Fabri Dacerius, sed ipse Bentleius etiam. Crever. in Hist. Ro. probat Allegoriam et collocat in tempus a Philippensi prælio proximum: Sanadonus autem in illud, quo vel serio vel simulate deliberabat de Rep. reddenda Augustus. Me nondum pœnitet modestiæ, quam ad Quint, I. c. professus sum: nec ausim mihi sumere arbitrium causæ tantis hinc auctoritatibus, hinc ingeniis defensæ. Illud modo observari velim, propter versus 17. et 18. non videri posse intelligi totam Rempublicam; verum quatenus Pompeiana fuerat: deinde illud, quod recte etiam Baxterus præcipit, non esse opus in allegoria, ut morose omnes illius partes examinentur et ad rem significatam applicentur. Suavis est, si usquam, hic Harduinus, qui scriptam ait hanc Oden A. C. 1233. vel 1234. cum Johannes Brennensis comes Imperium Romaniæ suscepturus mari Byzantium peteret. Gesn.)

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

O Navis, novi fluctus in mare te reducent. O quid facis? Firmiter portum

Ode secunda Libri tertii in Ed. Sanad. Epigraphe est: Ad Rempublicam bellum civile reparantem; vel, Ad (alii In) M. Brutum, (nonnulli addunt, bellum civile præparantem;) vel, Ad Brutum amicum; vel, Ad Bruti navim; vel, Ad navim, Bruto reparante bellum; vel, Per Allegoriam i, e. inversionem M. Brutum alloquitur; vel denique, In Sextum Pompeium civile bellum reno. vantem. Gott. Lemma habet: In navim de Bruto reparante bellum: immo ad remp. vel Sextum Pompeium.-1 O navis referunt emend. Cuning.-2 Fluctus?

NOTE

Metrum est idem quod supra Od. v. Non pauca ex Alcæo imitatus est Horatius in hac Ode, quam fere omnes allegoricam agnoscunt totam, ipseque Quintilian. VIII. 6. In ea certe plurima dicuntur figuris ac tropis involuta, quæ aperte nequaquam dici fas fuisset. Vel Rempublicam, vel Brutum, vel Sextum Pompeium alloquitur, dehortaturque a reparandis Delph. et Var. Clus,

civilibus tumultibus, quibus velut novis procellis non nisi ingenti suo malo Respublica concutienda sit.

Porro sic interpretari singula nobis licet:

Navis, est Respublica Romana : mare, civile bellum: fluctus, discordiæ ac tumultus: portus, pax: nudum remigio latus, Cassius cum sinistro cornu cui præerat, militibus cæsis ac Horat. I

« PredošláPokračovať »