Obrázky na stránke
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

VITA.

AUCTORE

C. SUETONIO TRANQUILLO.+

Q. HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse quidem tradit, libertino et exauctionum coactore; ut vero

а

+ Suetonium Tranquillum constat Libellum scripsisse de Poëtis, quo eorum Vitas complecteretur. Vid. Isid. Orig. VIII. 7. Ex eo servarunt viri docti Vitas Lucani, Terentii, &c. Jam in codicibus antiquis reperta est vita Horatii, quæ diserte tribueretur Suetonio. Eam primus P. Nannius e cod. Buslidiano Miscellaneorum suorum libri III. cap. 1. inseruerat. Deinde e cod. Bland. an. tiquiss. a Bernardino Lauredano acceptam Muretus Editioni suæ a. 1555. præfixerat, sibique primus edere perperam visus erat. Post et Cruqu. ex eodem cod. edidit. Mendosissima initio erat, sed viri docti post e vetustis Mss. et conjectura pleraque emendarunt, inprimis Rutgersius, Gronovius, Casaubonus, Vossius. Sed essetne ea Vita omnino Suetonii, necne, dubitatum est. Qui istud defendunt, urgent fere similitudinem dictionis cum stylo Suetonii. Quæ li cet negari nequeat, tamen admodum infirmum e tali similitudine argumentum est. Illud autem gravius, quod Porphyrion ad Epist. 11. 1. pr. scri

b

bit: Apparet hunc librum hortatu Cæsaris scriptum esse. Cujus rei etiam Suetonius auctor est; nam apud eum Epistola invenitur Angusti, increpantis Horatium, quod non ad se quoque plurima scribat.' Hoc inquam plus momenti habet; quanquam et, si durior sis, dicere possis, non ideo necesse esse, ut hæc, quam hodie habemus, Horatii Vita a Suetonio sit, nam posse nihilo secius Grammaticum seriorem ejus auctorem esse, et modo illud de Augusto e Suetonio sumsisse. Sed vel sic facile inducimur ad rectissimum de bac Vita judicium: esse eam omnino a Suetonio, sed Grammaticos et librarios Monachos, qui illam transcriberent, vel omisisse, in suo quemque exemplo, quædam, vel alia de suis interpolasse; quod ultimum de infami illo loco de speculato cubiculo certissimum est. Ceterum Porphyrionem etiam Vitam Horatii scripsisse, ipse testatur ad 1. Sat. 6. 41. Jani.

a Libertino] Vide 1. Sat. 6. 45. quidem deest in quibusdam editis; ele

creditum est, salsamentario, cum illi quidam exprobrasset in altercatione: Quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem!'

с

Bello Philippensi, excitus a M. Bruto Imperatore, Tribunus Militum meruit; victisque partibus, venia impetrata, Scriptum Quæstorium comparavit; ac primo Mæcenati, mox Augusto in gratiam insinuatus, non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Mæcenas quantopere eum dilexerit, satis demonstraturd illo Epigrammate : Ni te visceribus meis, Horati,

[ocr errors]

Plus jam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem.

[ocr errors]

gantius adest in Mss. Pro exactionum, quod vulgo legitur, præclare emend. Gesn. exauctionum, h. e. finitarum, s. peractarum auctionum, i. e. venditionum publicarum; in quibus et præcones' essent, h. e. qui starent ad hastam, oblataque pretia enuntiarent, et coactores,' h. e. qui ab his, quibus attributæ fuissent in auctione singulæ res, pretium exigendum, s. colligendam pecuniam in se reciperent, pacta centesima parte ; ut apparet e Cic. Rabir. Post. 11. Tale munus obierat Horatii pater, et inde reculam sibi compararat. Cf. 1. Sat. 6. 91. Pro ut vero, quidam libri ap. Rutg. ut vere, unde Casaub. lege. bat fere. Salsamentarius, qui salsamenta facit, vel vendit, ¿λλAVTOπwAns. Dacer. vertit un charcutier. Immungentem pro emungentem in libris Rutgersii, et sic Baxt. mungentem Casaub. Laudatur Auct. ad Heren. IV. 54. Ut si salsamentarii filio dicas: quiesce tu, cujus pater cubito se emungere solebat.' Vereor autem, ne hæc: ut vero creditum ...... emungentem, a librario sint. Jani.

b Exauctionum] Ita legendum censeo, pro eo quod erat exactionum. Cur non possit finita et peracta Auctio dici 'Exauctio,' uti ‘Exædifica

[merged small][ocr errors]

d Testatur pro demonstratur, liber Puteani, et sic Baxt. monstratur Valart. Sivr. In altero et tertio Epigrammatis Mæcenatiani versu magna varietas est. V. 2. alii ap. Rutg. habent Titum, cod. Put. tutum. V. 3. apud Cruquium et Rutg. est, Hinno me videas. Muretus edidit, Nimio, v. Nannius, Mimo me v. Baxterns emend. Minno, h. e. ove glabra. Gronovius conj. Titii sodalis Ginno, ut ludatur in Titium quendam, strigoso ginno, h. e. mulo vehi solitum. Dacer. Ninno me. Vossius, Lindenbrog. et Pithoeus, Ninnio videas; dicitque Vossius, fuisse eo tempore Romæ poëtam Ninnium Crassum, qui ita esset macilentus et siccus, ut in quotidianos jocos abisset. Metrum non obest; nam etiam apud Catullum Hendecasyllabi multi a Trochæo incipiunt; et decet Mæcenatem talis negligentia. Modo illud de Ninnio

e

Sed multo magis, extremis judiciis, tali ad Augustum Elogio: Horatii Flacci, ut mei, esto memor.'

[ocr errors]

Augustus Epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Mæcenatem scripto significat: Ante ipse sufficiebam scribendis Epistolis amicorum ; nunc occupatissimus et infirmus, Horatium nostrum te cupio adducere. Veniet igitur ab ista parasitica mensa ad hanc regiam, et nos in Epistolis scribendis adjuvabit.'

[ocr errors]

Ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam, aut amicitiam suam ingerere desiit. Extant Epistolæ, e quibus argumenti gratia pauca subjeci: Sume tibi aliquid juris apud me, tanquam si convictor mihi fueris: quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri potuisset.' Et rursus: Tui qualem habeam memo

Crasso certius esset. Ninnio haud dubie recte legitur, quod comparanti varietates allatas facile patebit; tum et gratior existit structura ejecto me. Ninnium possis explicare parvum mulum, alias hinnum, s. ginnum, item ninnum dictum. Sed mihi elegantior videtur jocus, si suspiceris, esse nomen hominis vulgaris, nobis nunc ignoti, tunc a macritudine notissimi. Nam et Ninniam Campanam gentem fuisse apparet e Liv. XXIII. 8. et ingeniosus tunc lusus est in epitheto 'strigosus,' quod proprie de jumentis dicitur. Volo, ut, qui nunc, instar tui, bene curatus et pinguis sum, (is enim fuisse videtur,) strigosior fiam Ninnio. Cl. Sivry ita me Titi sodalis (sacerdotis e collegio Titiorum sodalium) ginno tu videas, &c. quod sit prope idem, ac si hodie dicatur in Gallia : plus efflanqué que la rosse d'un curé de village. Vereor, ne multi hoc pro acumine Gallico habituri sint. Idem.

Cicero in Verr. clare ostendit cuivis e Libertinis nonnullis corrogatis Decuriam Scribarum emere licuisse. Idem.

e Extremis Esquiliis ap. Cruquium Delph. et Vur. Clas.

[ocr errors]

legitur, et sic vulgo, nullo sensu; sed apparet, irrepsisse ex fine hujus Vitæ. Rectius cod. Reg. ap. Rutg. extremis judiciis, h. e. testamento; quod vel 'judicium' dicere, vel' supremum,' 'extremum,' i. e. solenne JCtis antiquis.-ad Augustam liber Putean. ut de Livia dicatur: male. -eclogio vult Gesn. Sed bene habet elogium, testamentis proprium vocabulum (v. Gesn. Thes. v. Elogium n.8.); h. 1. brevem commendationem significat. ut mei, h. e. tanquam ego esset. Jani.

Pro Elogio reponendum duxi Ectogio, de qua voce vide Eruditissimum Jacobum Gutherium, De Jure Manium. Baxt.

8 Epistolis amicorum, ad amicos.a te cupio abducere Bentl. nescio unde. parasitica mensa, b. e. qua ut parasitus fruitur, np. apud te, cui nulla officia præstat.—regiam mensam ferre non potest Rutgers. quia ap. Romanos regis nomen invidiam habuerit. Sed nihil vetabat ad amicum sic scribere, inprimis per jocum. Jani.

h`Suggerere ap. Cruqu. et vulgo; sed ingerere cod. Reg. Rutg. et Mnret. destitit Gesn. Sivr. Idem.

Horat.

1 Fieri possit, vel posset, vulgo leB

k

riam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit, ut illo coram fieret a me tui mentio. Neque enim, si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ἀνθυπερφρονοῦμεν.

Præterea sæpe eum, inter alios jocos, putissimum1 penem et homuncionem lepidissimum' appellavit, unaque et altera liberalitate locupletavit. Scripta quidem ejus usque adeo probavit, mansuraque perpetuo" opinatus est, ut non modo Sæculare Carmen componendum injunxerit, sed et Vindelicam Victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum; eumque coëgerit, propter hoc, tribus Carminum Libris ex longo intervallo quartum addere: post Sermones vero lectos quosdam nullam sui mentionem habitam ita sit questus: Irasci" me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris, ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?' Expressitque Eclogam, cujus initium

est:

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar.

gitur, sed sensus requirit potuisset,
uti mox pro habeo legi jubet Latini-
tas habeam. Idem.

j Illa transeundi formula, Et rursus, aperte a Monacho est, ex noto Kal waλ in Sacris Literis. Equidem omnia illa, Extant Epistolæ ..... åvov. περφρονοῦμεν, emblema e margine esse puto, at ex antiquo tamen alio scriptore sumtis ipsis Epistolarum Fragmentis; quæ profecto non ab inepto Grammatico, sed genuina esse, facile esse sentire. Idem.

* Septimius est ille, ad quem est II. Od. 6. et de quo loquitur 1. Epist. 3. 9. et r. 9. 1.—ἀνθυπερφρονοῦμεν, νίcissim sumus; sic Cruqu. Muret. Rutg. Minus bene alii post Naunium ἀνθυπερηφανοῦμεν. Idem.

Putissimum, antique pro 'purissi

mum,' quod ipsum alii exhibent. Penem vulgo, et per jocum familiarem, simpliciter pro homine, vel, quod statim sequitur, homuncione, Romæ dictum fuisse puto, ut 6 cunnus simpl. pro fœmina dicebatur; ut putissimus p. sit homo integerrimus et carissimus, nil amplius. appellavit, sic legendum; vulgo appellat.—una atque altera male Dacer. explicat ' duabus,' et in eo se torquet. Idem.

Post perpetuo in Blandin. cod. lacuna erat, quam explent fere credidit; sed Rutg. e cod. Reg. opinatus est.— Vindelicam v. Est iv. Od. 4. 18. et 14. 8. Idem.

n Iratum quidem editi, item mox pro Eclogam male elogium. Est Epistola lib. II. Idem.

Q

'Eclogas' enim antiqui omnis

Habitu corporis brevis fuit atque obesus, qualis et a semet ipso in Satiris P describitur, et ab Augusto hac Epistola: Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego, ne accusem brevitatem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris, ne majores libelli tui sint, quam ipse es. Sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, cum circuitus voluminis tui sit dyxwdéσTaTos, sicut est ventriculi tui.'

generis poëmata breviora dicebant, non solum, ut vulgo, Idyllia. Idem.

Elogium al. male, puto. Est autem Ecloga, s. Epistola libri secundi prior. Ges.

P In Satiris, np. 11. Sat. 3. 309. Huc etiam pertinet 1. Epist. 4. extr. E margine suspicor esse hoc, in Satiris; nam recentiorem Satirarum appellationem esse videbimus. Jani.

9 Dionysius haud dubie servus vel libertus Augusti. Pro ne accusem brevitatem, liber Put. habebat accusarem; Regius, ut accusantem, unde Bentl. ut te accusem. Male omnia. Regius codex videtur cum lacuna habuisse, ne accus.... atem. Idem.

r Codex regius cum lacuna exhibebat: Sed si tibi statura deest, .... unde est. Et sic Bentl. Unde Casaub. conj. venter abunde est. Facile apparet, perisse corpusculum, et literam primum ex non.—in sextariolo (quæ est mensura antiqua et aridorum et liquidorum, sexta congii pars) scribere vel prudenter negligunt Intpp. vel putant, juberi Horatium in sex. tariolum, tanquam in museum irrepere; quo joco nihil posset frigidius excogitari. Rectissime unus Gesnerus rem expediit. Constat, veteres volumina sua super bacillo, vel longiori vel breviori, convolvisse. Jam sextariolus admodum brevis seu humilis fuerit oportet, vel axim superante diametro. Itaque humanissimo joco Augustus brevitatem libri Ho

S

ratii, cujus lectione non satiatus esset, accusat. Si vis, libros tuos te ipso non majores esse, cogites, tibi, licet non longum, at crassum corpus esse: et sic licet, bacillo brevissimo, per me vel sextariolo, involvas scripta tua, cum, h. e. dummodo, quod longitudini deest, ut in te, circuitu compensetur. KwdéoтaTos,quam crassissimus. Mire corrupta est hæc vox, in editis quoque; e. g. oikoλhσTATOS; ỏτNKWάVтATOS, &c. Sed non dissimu. landum, h. 1. in Vita Horatii ap. Nannium, Cruquium, Muretum, et vulgo, sequi locum inhonestissimum, qui turpem maculam tanto viro asperserit: Ad res venereas intemperantior traditur; nam speculato cubiculo scorta dicitur habuisse (sic) disposita, ut quocumque respexisset, ibi ei imago coitus referretur. In quibus etiamsi forte a Latinitate ferri possint, speculatum cubiculum, et, disponere scorta; at narratio ipsa ita absurda et àovoraтos, ita aperte e Senecæ Nat. Quæst. 1. 16. de Hostio quodam, dissolutæ nequitiæ homine, narratione, permutato nomine dueta, ut nullum esse dubium possit, quin ab inepto Grammatico ille pannus interpolatus sit. Doctissime inpr. Ill. Lessing. Opp. t. II. p. 11. 30. eum resecuit. Tacite Dacer. et Baxterus omiserunt. Idem.

Nemo, quod sciam, neque quærit, neque docet, quid sit in sextariolo scribere. Nam quod jubent correpe

« PredošláPokračovať »