Obrázky na stránke
PDF
ePub

Gaudeat pulla magis atque myrto;
Aridas frondes Hyemis sodali

Dedicet Euro.

20

tus hilaris hedera virenti myrtoque subnigra lætetur amplius; sicca vero solia consecret Hebro hyemis socio.

exempla desinentis in i talis ablativi, quæ Bentl. nulla auctoritate corrigit, tum et in Virgilio facile reperiuntur, ut Ecl. vIII. 27. Æn. 1. 246. In poëta sane magis placeat virenti, ut minus vulgare.' Jani.-18 Ald. pulla, magis a. myrto; Heins. emend. pulla magis, atque myrti Aridas, &c.-19 Horridas frondes Alt. 2.-20 Hebro vel Ebro fere, qui nunc noti sunt, codd. et editt, vett, eamque lectionem defendunt inprimis Dacer. Johnson. et Christ. Retinent quoque eam Jones. et Baxt. (qui de Hebro Liparæo adeo cogitat, ex 111. Od. 12. 5.) Hebrum, Thraciæ notum fluvium ('nivali compede vinctum,' 1. Epist. 3. 3.), Hyemis, cujus perpetua apud poëtas sedes Thracia est, sodalem dicere æque egregie poterat, ac Danubius et Rhenus ap. Claudian. Bell. Get. 339. 'Boreæ sodales' dicuntur. Bene etiam habet per se dedicare Hebro, ejusque numini, cum quid in flumen projicitur. At juvenes Romani non poterant frondes Hebro dedicare, quicquid disputet Christ. (nam Vulcano dedicare longe aliud est), sed debebant Tiberi, aut mari. Nec ferri possit, si quis Hebrum pro quovis flumine velit accipere. Itaque Euro conj. Rutgers. et Faber, et recepere Bentl. Cun. Gesn. probante etiam Heyn. ad Æn. 1. 317. Cum enim, notante Rutgersio, solennis est librariis permutatio literarum b et u, tum ex Euro facile factum Ebro, aut ex Heuro (ut solent aspirationem addere), Hebro. Addo quod edit. Florent. 1482. Gesnero teste, ascriptum habet a manu antiqua, Euro. Tum edit. Ascens. 1511. (v. Fabric. Bibl. Lat. ed. Ernesti, t. I. p. 408.) et Argent. 1516. (teste Cuning.) exhibent Euro. Ipse etiam Scalig. Poët. vI. 7. Euro legit. Quod et sensum præbet aptiorem. Cf. Burm. ad Virg. Æn. 1. 317. Dedicet igni mavult Scal. 1. 1. et sic dedit G. Sandby, Lond. 1749.' Jani.

[ocr errors]

NOTE

myrto] Apposite comparat juvenculas cum hedera, quæ facile adhærescit, et sequax' vocatur a Persio in Prologo; item cum myrto, quæ Veneri sacra est; cujus etiam color nigricans et constans est, et quod veteribus in formosis laudabatur exhibet, teste nostro Poëta in Epist. ad Pisones, vs. 37. Spectandum nigris oculis nigroque capillo.'

[ocr errors]

19 Aridas frondes, &c.] Vetulas cute contracta et rugosa arescentes non pluris faciat, quam aridas frondes arborum flumini adsitarum.

Hyemis sodali] Ob regionis illius frigus asperrimum, ut ante dixi. Hebrus enim, ex Hæmo fluens monte, Thraciam perfundit, ac in Egæum mare delabitur. Indicat Horatius

vultum mulieris jam marcidum non longe abesse a senili fœditate ac deformitate, quæ cum hyeme similitu dinem habet.

20 Dedicet Euro [Hebro] Sponte relinquat, oblivioni tradat ac devoveat, non secus ac decidentes in flumen frondes circa autumnum. Quidam legunt Euro: ut indicetur vilitas ac levitas scorti vetuli, per folia Euro vento seu quovis alio velut ad ludibrium volvi rapique solita. Scaliger mavult, igni; multaque in hac Ode carpit: at profecto kakoshλ toties litasse videatur. Judex sit literator quisque. En ejus reprehensionis capita. Sic igitur ille: ' Vicesima quinta in humili genere dicendi est. Illa duo membra sine copu

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ælium Lamiam primæ nobilitatis virum et Pompeianum, Reipublicæ curis implicitum, ad res hilares hortatur.

MUSIS amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Créticum
Portare ventis, queis sub Arcto
Rex gelidæ metuatur oræ,

[ocr errors]

Ego Musis carus ægritudinem ac timores dabo procacibus ventis deferre in mare Creticum, nequaquam solicitus, quis ad polum Arcticum regionis frigidæ tyrannus

Hæc Ode decima nona est Libri tertii in Ed. Sanadoni. Libri calamo exarati apud Torrentium hanc habent Epigraphen Ad Musas de Lamia Helio; alii, Ad Musam; Ad Pimpleam; Ad Ælium Lamiam.—3 Reg. Soc. Bentleii et Græv. a m. pr. qui sub; Harl. 2. 3. 4. 6. quis sub; et sic multæ edd. NOTE

Metrum idem quod supra Ode Ix. 1 Musis amicus, &c.] Pulchram init Horatius laudandi viam, quæque a trita imperitorum consuetudine longe recedat. Illi si laudum quidem acervum congesserint, belle se fecisse existimant. At ingeniosus Poëta Lamiam arte nova celebrat. Primo cura liberum se ab omni jubet esse: tum se convertit ad Musam, quasi minus idoneum tanto se operi intelligat, illamque obtestatur, ut Lamiæ coronam paret, hoc est, eum consecret immortalitati. Hæc bene, ut omnia, notavit Parthenius Horatii adversus maledicos acerrimus vindex.

Musis amicus] Nimirum quisquis Musas colit, earum præsidio tutus ac lætus semper esse debet: nemo vero iis sedulam potest operam navare, quin omnem animi solicitudinem antea deposuerit. Ovid. Trist. I. 1. 14. Carmina secessum scribentis et otia quærunt.'

2 Mare Creticum] Pro quolibet mari ponitur mare quod proximum est Cretæ insulæ maris Mediterranei amplissimæ, quæ hodie Candia vocita

tur.

3 Queis [quis] sub Arcto] Quis dominetur et regnet ad Boream.

Sub Arcto] Sub Ursa: quod cœleste sidus Septemtrionale duplex est,

Quid Tiridatem terreat, unice
Securus. O quæ fontibus integris
Gaudes, apricos necte flores,
Necte meo Lamiæ coronam,

Pimplea dulcis: nil sine te mei

5

timeatur, quidve Tiridati formidinem incutiat. O Pimplea suaris, quæ puris fontibus delectaris, apricos flores colliga, corollam texe meo Lamia. Absque te ni

[ocr errors]

vett. 4 Ascens. et Bonfin. oræ et Quid, &c.—5 Mithridatem quidam Lamb. cum litura, lib. vet. Turneb. Adv. xxvi. 36. [et Venett.] Et sic ded. Bersm. Ro. Steph. Sed neque de magno illo Mithridate, Ponti R. jam a Pompeio victo, neque de Mithridate, Armeniæ rege, qui demum sub Tiberio innotuit, neque denique de Mithridate, rege Parthorum, ante cladem Crassi jam trucidato, cogitari hic potest. Mithradatem edit. Rouillii Lugd. 1559. et quædam aliæ, solenni varietate. Tyridatem, Tiridatem, Tyradatem, Tyridaten, Tiridaten, varietates. Optime puto scribi Teridaten, Tηpidárny, ut est ap. Dion. Et sic T. Faber. et Dacer.' Jani. Metridatem Harl. 2. Quis Tiridatem conj. Marcil. Ascens. et Steph. terreat unice, Securus.-9' Piplea, vel Pimplea vulgo

NOTE

Ursa Major et Minor, quas Græci ρктоνя nuncupant. Ab his Polus Arcticus dicitur, ea pars orbis quæ axi et Aquiloni propinqua est. Ovid. Fast. II. 107. Esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur Sidoniis, Helicen Graia carina notet?'

4 Gelida ora] Ad utrumque polum sævire frigus nemo nescit. Ad Arcticum, mare congelatum seu glaciale, quod anni parte maxima gelu concretum sit, omnibus auditu saltem cognitum. Vide Not. supra Od. XXII. vs. 17. et seq. Terræ Arcticæ versus Boream sunt Spitzberga, Gronelandia, Nova Dania, Estotilandia, &c. Has vero omnino Boreales non videtur habuisse in animo Hora

tius;
sed potius magis cognitas ipsius
ævo, et paulo minus Septemtrionales,
nempe Britanniam, Scotiam, Germa-
niam, Daciam, Scythiam, &c.

Metuatur] Respicit fortasse ad duas clades in Germania acceptas ; de quibus Sueton. Octav. c. 23.

nobilitatis unanimi conspiratione in locum ejus fuerat subrogatus: at cum audisset maximo Scytharum auxilio Phraatem juvari ad recuperandum imperium, ita perterritus est ut ad Augustum relicta Parthia fugerit. Hæc fuse Justin. lib. XLII. sub finem. Dio lib. LI. et LII. Plutarch. in Antonio, &c.

Unice Securus] Quidam vocem, unice, referunt ad verbum terreat: alii jungunt cum hac voce, Securus: id est, singulariter ego et maxime abjeci magnas curas de Republica, et Imperiis exterarum gentium, ut Musis

vacem.

6 O quæ fontibus integris Gaudes, &c.] O Musa, tuum est laudare meum Lamiam; meos conatus parum valere intelligo; virum immortali dignum honore a te celebrari convenit. Ergo quod mihi imprudens sumseram, tu tibi assumas æquum est.

7 Apricos necte flores] Necte cororam ex optimis floribus in aprico 5 Quid Tiridatem terreat] Is, ejecto nascentibus, quibus exornes pro mein exilium Phraate Parthorum rege, ritis meum amicum Ælium Lamiam.

Prosunt honores: hunc fidibus novis,
Hunc Lesbio sacrare plectro

Teque tuasque decet sorores.

10

hil juvant meæ laudes. Novis illum cantilenis, illum cithara Lesbia æquum est consecrari cum a te, cum a tuis sororibus.

legitur, et habent alterutrum omnes, qui extant codd. et edd. sed haud dubie corruptum.' Jani. Gott. habet Piplea, sed ultimæ literæ superpositum antiqua manu i. Piplea Harl. 1. 2. 5. 6. et Vet. Comb. Piblea Harl. 3. Biblea Harl. 4. Pimplei ediderunt Bentl. Cuning. Sanad. Jones. Jani, Bipont. Mitsch. Wetzel. Wakef. et Kidd. Jam Nic. Heins. ad Ovid. Met. I. 504. conj. h. 1. reponendum Pimplai. Cuning. conj. te sine nil; Jones. conj. nil sine te meis Prosunt.-10 Possint pro var. lect. Jones. Prosunt Mediol. Venett. Ald. Delph. al. Possunt Heins. Steph. quidam codd. Lamb. cui perplacet, unus Bersm. tres Bentleii, Venett. ap. Gesn. Rutgers. Cuning. Sanad. Jani, Mitsch. Bipont. Wetzel. Wakef. et Kidd. Cf. Virg. Ecl. 11. 28. Æn. IX. 446. Crescunt codex Grævianus.

NOTE

8 Lamia] Is anno post Horatii mortem octavo Consul fuisse cum M. Servilio dicitur, ann. ab U. C. 755. Corn. Tacit. Annal. vi. 27. ita scribit: Extremo anni mors Elii Lamiæ funere Censorio celebrata; qui administrandæ Syriæ imagine tandem exsolutus, urbi præfuerat. Genus illi decorum, vivida senectus, et non permissa provincia dignationem addiderat.' Vide 11. Od. 17.

9 Pimplea] A Pimpla, Macedoniæ monte pariter et fonte, Musis sacro, Musæ dictæ sunt Pimpleæ et Pim. pleides.

Nil sine te] Huc pertinet adagium, μετὰ Μουσῶν, quo significatur ope Μηsarum grave quod quis inceptum perfici.

10 Hunc fidibus novis, &c.] Præter

solitum magnifico genere carininis vir tantus immortalitate consecrandus est.

11 Lesbio plectro] Carmine Sapphico et Alcaico; vel eximiis versibus, quales fuere Alcæi et Sapphus, qui in Lesbo Egæi maris insula nati. Hæc hodie Metelina, olim Mitylene, celebrata est vini generositate, ubertate soli, cantorum peritia, et ædificandi ratione speciali, e qua natum proverbium, Lesbia regula,' de quo Aristot. Moral. v. cum nempe lex ad mores accommodatur, non, quod oportet, mores ad legem. A Lesbiis siquidem ad lapidum figuram plumbea ædificationis regula dirigebatur, non contra. Vide Col. Rhodig. vII. 22. et Not. ad Od. XVII. vs. 21. supra.

Aleare

ODE XXVII.

AD SODALES.

Horatius illiberales et cerebrosos convivas reprehendit, et ostendit non esse rixandum inter pocula, sed de rebus suavibus fabulandum.

NATIS in úsum lætitiæ scyphís

Pugnare, Thracum est: tollite barbarum
Morém, verecundumque Bacchum

Sanguineis prohibete rixis.

Vino et lucernis Medus acinaces

5

Thracum est decertare poculis ad hilaritatem idoneis. Rescindite immanem consuetudinem; et cruentas contentiones a Baccho modesto removete. Persicus gla

Ode decima quinta hujus Libri in recensione Sanadoni. Tres codd. Torrentii inscribunt: Ad convivas Sodales suos de Hilaritate; Venett. Locher. et Ascens. Ad Sodales de vini modestia.—3 Bentl. conj. inverecundumque, i. e. qui jam sponte proclivis est ad rixas; verecundique emend. Cuning. et sic edidit Sanad.-5 Hunn. Gemblac. 1. 2. et Beller. Pulmanni, plures Torrentii, duo Bersmanni, sex Harl. Dess. 2. Lipss. 3. 4. Gott. Locher. Venett. 1477. 1478. 1479. 1492. et Landin, acinacis; et ita Vet. Schol. et edd. Baxt. et Comb.

NOTE

Metrum idem quod Od. IX.
2 Thracum est] Hi enim non solum
bibacitatis infamia, sed et inter po-
tandum petulantiæ vitio laborabant.
Hinc πολυπόται et ἀκρατοπόται dicti
Athen. lib. x. Ibidem et ώρμηκότες
TIELKŵs, cap. 12. Idem 1. 24. mag-
nam fuisse scribit ob vini præstan-
tiam Thraciæ celebritatem.
supra Od. XVIII. ibique Not.
Tollite barbarum Morem] Solebant
Thraces non solum hianti ore affatim
vinum bibere, ex Callimacho apud
Athen. x. 12. sed etiam ferro accincti
epulabantur, et quemlibet cogebant
æquales bibere cyathos. Quod certe
barbarum.

Vide

3 Verecundumque Bacchum] Cum verecundia et moderatione tractandum alias enim ulciscitur vino abutentes et immodice haurientes furore

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »