Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

INDEX

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

753

755

765

913

1063

1208

1269

. 1335

1395

1431

1495

1532

1582

1587

1671

1761

1843

1877

1923

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Appendicis loco addita quædam
NOTITIA LITERARIA de Q. Horatio Flacco, ex
Jo. Alb. Fabricii Bibliotheca Latina, a Jo. Aug.
Ernesti auctius edita

[ocr errors]

Recensus Editionum, Commentariorum, Versionum,
&c. Q. Horatii Flacci, Fabriciano, Douglasiano,
et illo quem Bibliotheca Horatiana, a J. W. Neu-
haus edita, sistit, auctior et emendatior, partim ex
Chr. D. Jani Indice Edd. partim novis curis, in
quatuor ætates digestus

Recensus Codicum Mss. Q. Horatii Flacci qui in
Bibliothecis Britannicis asservantur

[ocr errors][ocr errors]

.

SERENISSIMO

DELPHIN O.

ENSEM dextra, læva librum tenens Julius ille Divus quondam in numismate voluit effingi, cum hac Epigraphe : EX UTROQUE CESAR. Sic Roma suum Imperatorem doctum æque et bellicosum ultro venerata est.

Te, SERENISSIME PRINCEPS, Gallia, Europa tota, pari elogio decoratum salutat; quem et Minerva suis artibus impense excoluit, et militari gloria certatim exornat Pallas; utraque lauros sponte affundit.

Obstupescat sane Germania, in quam prima armorum tuorum fulmina detonuerunt, tanto quidem fragore, ut totus adhuc Rhenus contremiscat, Aquila vero pavens haud volatum tentare ausit; immo lucem ac solem exinde refugiat.

Hinc attoniti mirentur hostes Philippoburgum, Mogun. tiam, tot alias urbes arcesque probe munitas brevi temporis intervallo et parvo conatu raptas et expugnatas: quin et hyemis et paludum et fluviorum difficultates tam facile victas. Vix certe quisquam posterorum credat hæc esse militiæ rudimenta duntaxat, et quasdam velut in campo Martio prolusiones.

Quid vero quod altera expeditione circumglomeratas improbe foederatorum copias sic Galliæ finibus propulsasti, ut, hostiles etiam regiones appetens, propriis eorum commeatibus opibusque exercitum tuum abunde sustentaris ditarisque anno fere integro; ipsos autem fame conDelph. et Var. Clas.

Horat.

A

fectos et consumtos prope ad interitum redegeris? O Achillem Gallicum! O LUDOVICI MAGNI incrementum illustre! O consummatæ jam virtutis ac militaris scientiæ magistrum! Sic per te fracta nempe tot hostium contumacia. Sic Liliorum Francicorum splendorem non tueris modo, sed mire auges et amplificas.

Ergo si viveret Horatius noster his temporibus, quam strenue Druso majorem celebraret! Quanto alacrius de te, SERENISSIME PRINCEPS, prædicaret:

Vindelici...

Sensere quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus

Posset.

Porro crescat interim, feliciter adolescat, bonis omnibus disciplinis instituatur atque firmetur triplex Regni spes et columen: Serenissimos dico Principes BURGUNDIÆ, ANDEGAVENSIUM, BITURIGUM Duces: quos tuarum atque LUDOVICI MAGNI virtutum æmulos universus orbis jam jamque sperat, reveretur, reformidat. Crescant illi, ad nostrum præsidium; dotibus regiis instruantur ad terrorem hostium; augeantur virtutibus ad Religionis firmamentum ; denique his omnibus in dies inclarescant, ad Patris Avique gloriæ cumulum.

His quidem illos votis Franci omnes amantissime prosequuntur; dum tu nova paras bella, novosque adornas triumphos. Ego demum obsequio studioque non ultimus saltem accinam:

Contende felix ad decus optimum,
DELPHINE Princeps, Gloria cui præit:
Quodcumque (sic fatis statutum)

BORBONIUM est, decet esse summum.

J. M. GESNERI

PREFATIO.

ADEO ab omnibus inde sæculis sategerunt circa Horatii Flacci Eclogas Librarii, Interpretes, Critici, ut possit homo diligens, cui Bibliothecæ pateant, facile librum mediocrem vel sola hujus Poëtæ enarranda Historia literaria implere.

Et tamen, quod sine injuria cujusquam hominis simpliciterque dictum volumus, desideratur a multis inde annis Editio quæ primum verba Auctoris, quantum potest, integra atque emendata repræsentet, neque superioris barbariei vitiis horrida, neque eadem corrupta et interpolata a Criticis.

Quod ut judicari melius possit, adjici optabam Varietatem Lectionis, sive ab antiquis librariis ea profecta sit, sive a recentiorum hominum invecta ingeniis, non omnem illam quidem, quod infinitum est, et in libro, qualem hic describimus, non necessarium, sed eam, quæ vel sententiam Poëtæ, vel veterem Orthographiam mutet, vel aliud memorabile habeat, quod non ignorare velit aliquis mediocriter horum studiorum curiosus. Nam qui plane se illis dedidere, his nihil nimium est. Hoc igitur alterum erat, quod requirebam.

Denique cum plurimi, quin plerique sint Horatianæ elegantiæ studiosi, qui vel per ætatem, vel per quascumque alias vitæ suæ rationes, non possint satis intelligere Poëtam, novatorem in verbis nonnunquam, multa e Græco fonte

licentius derivantem, sæpe ad Fabulas, Historias, Geographiam, Genealogias, Personas sua ætate nobiles, post paulo ignorantiæ quadam nocte sepultas, alludentem; quibus neque vacet, neque alias integrum sit ad alios libros transire, magnos commentarios volvere, qui præsertim destituant sæpe, ubi minime opus erat, studiosos; hac ergo conditione cum et major et nobilior pars sit lectorum Horatii; optabile sane erat talium exemplarium extare copiam, quæ breves, ne onerent et velut obruant ipsum Poëtam, sed, quantum præstari potest, bonas interpretationes eorum locorum habeant.

Spectabant hoc prudentes viri qui Delphino tum suo, et per hunc studiosis reliquis, parari jubebant eorum, qui Classici vocantur, Latinorum Scriptorum Editiones: sed quantum h. e. quam parum quidam, quam nihil plerique profecerint, sæpe jam homines eruditi conquesti sunt.

Horatio illud commode præter plerosque accidit, quod inventi sunt mature Grammatici, qui vel nomina Horatiana libris explicarent, vel Scholia et Annotationes scriberent, quibus ea loca declararent, quæ obscuritatem aliquam ab iis, quas commemoravi modo, causis contraxerant; qui præstarent Horatio, quod suo Boilavio nostra memoria præstitit, ab ipso adjutus auctore, Brossettus; cujus absque commentario, quotusquisque Gallorum ipsorum hodie intelligeret Boilavium? Antiquissimi ergo eorum, quos hodie Scholiastes vulgato nomine appellamus, discere multa ex senibus vel ex libris poterant, quorum postea memoria intercidit.

Horum si hodie sinceri extarent commentarii, ad eum modum, ut Asconii Pediani quædam Ciceronis Orationum interpretamenta habemus, mire inde adjuvaretur jucundissimi Poëtæ intelligentia. Sed dolendum est, ita a posterioribus priorum labores esse corruptos, truncatos, interpolatos, uti nunc opus sit homine subacti multo usu et longa consuetudine judicii, qui veteris purpuræ lacinias, interdum vix filamenta, eruere ex istis centonibus, et inde lucem suam dare Horatio possit. Si quis talis nanciscatur

« PredošláPokračovať »