Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas et Elegi sub ejus titulo, et Epistola prosa oratione, quasi commendantis se Mæcenati; sed utraque falsa puto. Nam Elegi vulgares, Epistola autem obscura; quo vitio minime tenebatur." Natus est VI. Idus Decembris, L. Cotta et L. Torquato Coss. Decessit V. Kal. Decemb. C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo Coss. post nonum et quinquagesimum annum, hærede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis juxta Mæcenatis tumulum.

re cum suo aqualiculo Poëtam intra sextariolum, tanquam in lecticam lucubratoriam, sive Cabinetum,' ut hodie vocamus, et ibi contractis pedibus scribere, Angli juvenes, qnorum deinde insectatio Bentleii commemorabitur, illos risum quærere apertum est. Ceterum hæc videtur esse Epistolæ sententia. Humanissime accusat Augustus brevitatem libri Horatii, eoque ipso indicat, se lectione illius non satiatum. Jocose autem impingit Flacco brevitatis illius consilium, vereri illum, ne se ipso majores sint libri, quos ederet. Addit, si velit Poëta volumina facere sui similia, debere illa non longa quidem esse (cogita hic, lector, volumen in bacillo suo vel longo vel brevi convolutum), sed tamen crassiuscula. Itaque licet pro illo bacillo, cui involvitur charta, adhibere sextariolum, cylindrum brevem sed proportione crassum, (ut si axim æquet vel superet adeo diametros, quod in mensuris parvis liquidorum, magis etiam aridorum, solenne est) quo (ita legendum pro cum, quod ortum videtur ex quom in quod quo primum forte corrupta est), b. e. ut, circuitus tui voluminis propter illum cui involutum est

sextariolum, sit tumidissimus, sicut est circuitus ventriculi tui. Ges.

t Ex illis, Sabini aut Tiburtini, male quidam (Valart. etiam) duo prædia Horatii effinxerunt; quod vel ex 11. Od. 18. 14. refellitur. Recte vidit Rutgers. prædium Horatii ita in confiniis agri Sabini et Tiburtini situm putandum, ut dubium esset, utrò pertineret. Talis erat et Catulli fundus, Carm. XLIV. 1. quem hinc male quidam eundem fuisse cum Horatiano putarant. Sed ille haud dubie propior Tiburi fuit.-De Tiburni luculo vide 1. Od. 7. 13. Jani.

" Quo vitio minime tenebatur, np. obscuritatis. Id non impedit, quo minus multarum rerum cognitione opus sit ad ejus carmina intelligenda; qua qui polleat, dicendi genus Horatianum, universe spectatum, luculentum et perspicuum esse videat. Idem.

▾ Pro VI. Id. Dec. liber Put. ha bet III.-In post nonum erravit vel Suetonius vel librarius, nam Consules dicti definiunt numerum annorum. LVII.-palam, viva voce. Cf. Justin. Instit. 1. II. t. x. §. 13. Idem.

W

Rutgersius ex Eusebiano Chronico reposuit septimum; Chronographi dispiciant. Baxt.

Q. HORATII FLACCI VITA

PER ANNOS DIGESTA.

U. C. Varr. 689. L. Aurelius Cotta. L. Manlius Torquatus Coss. A. C. 65. Horatii 1.

His Coss. natum esse Horatium, non solum Suetonius auctor est, sed ipse etiam Flaccus, 11. Od. 21. 1. Epod. XIII. 6. Decembrem mensem ipse etiam natalibus suis assignat 1. Epist. 20. extr. illiusque diem vi. Id. memorat Suetonius.

6

Generis sui obscuritatem nunquam dissimulat, semper ultro fassus, se nec ingenuo, nec claro natum patre, sed libertino, vita tamen et pectore puro; 1. Sat. 6. 45. Libertinus' autem eo tempore idem erat ac libertus;' cum superioribus sæculis libertini dicerentur filii libertorum s. manumissorum. Poterat hoc discere Cl. Sivrius ex Sueton. Claud. 24. Hinc Horatius ex suæ ætatis more ingenuus erat, parens ejus non item. V. 1. Sat. 6. 8. et 21. Cf. Massoni Vit. Hor. p. 4. sqq. Oportet tamen Flaccum, patre jam libertate donato, natum esse; alias enim non fuisset ingenuus.

Patrem, cujus nomen ignoratur, postquam, ut dicemus, Romam concesserat, coactorem fuisse, constat et ex ejus Vita, et e I. Sat. 6. 85. Id ad vectigalia fere referunt, quæ coëgerit pro publicanis. Sed vid. Not. ad Vit. Horat. Salsamentarium fuisse, ut in Vita Horat. dicitur, Torrentius non vult credere, quia ipse id non commemorarit. Sed hoc certe infirmum. Joannis du Hamel commentum de Horatii patre Flavio Flacco, nobili gente Pontica orto, ita, ut meretur, castigat Sanadonus.

Patria erat Venusia, vel, ut alii, Venusium, Dauniorum colonia (Plin. III. 11. Strab. vI. p. 195.), anno U. C. CCCCLXII. deducta (Vellei. I. 14.), oppidum non ignobile, EUTEIXISTOV dictum Polybio, 111. 90. in confinio Appulorum et Lucanorum ita situm, ut anceps esset, utro potius pertineret. Vide II. Sat. 1. 34. Proximus erat Vultur mons, at in Peucetia, altera Appuliæ parte; vide III. Od. 4. 9. sqq. In ea regione agellum parvum habuisse patrem Horatii, constat ex I. Sat. 6. 71. Cum Appuliam attingeret Calabria, Martiali Noster Calaber etiam dictus, vIII. 18. 5.

U. C. 696. L. Calpurnius Piso. A. Gabinius.
A. C. 58. Horatii .

Pater Horatii, ingenui et generosi vir animi, cum in filio elegans ingenium animadverteret, omnem curam in illius educatione posuit, et quicquid ex facultatibus exiguis posset, benigne in eam impendit. Agello enim suo sub hoc tempus vendito puerum Romam deduxit, ibique exactoris munere emto, filium non solum liberalibus honestisque artibus iis, quibus nobilium liberi instituebantur, imbuendum curavit, spretis iis, quæ ad solum quæstum spectarent; habitumque et comitatum ei dedit, qui nec nobilem puerum dedeceret; sed etiam morum filii ipse assiduus custos et rector, virtutumque ei omnium et magister et exemplum fuit; eumque non divitem et magnum, sed bonum et honestum aliquando virum esse voluit. Vide I. Sat. 6. 66–92. grati in talem patrem filii immortale monu

mentum.

Fuit primus Horatii præceptor Orbilius Pupillus, eo tempore Romæ Grammaticum professus, qui, ex instituto ejus ætatis Scholarum, enarrabat pueris carmina Livii Andronici et Homeri: 1. Epist. 2. 70. 11. 2. 41. Cf. Quintil. 1. 8. Græcarum inprimis literarum amantissimus, earum exquisitam cognitionem Noster sibi a puero comparabat; 1. Sat. 10. 31. A. P. 269.

U. C. 705. C. Claudius Marcellus.
Lentulus. A. C. 49. Horatii 14.

Togam virilem sumsisse h. a. Horatium probabile est. Vide Masson. p. 25.

L. Cornelius

U. C. 709. C. Julius Cæsar IV. sine Collega.
A. C. 45. Horatii .

Ciceronis filius, Horatio æqualis, aliique juvenes nobiles, Bibulus, Acidimus, Varus, Messala, vere ineunte Athenas, studiorum causa, proficiscuntur. Cic. Epist. ad Att. XII. 24. 27. XIII. 24. xv. 13. 15. Probabile fit, Horatium eodem tempore Athenas petisse, ut philosophiæ operam daret. Nam ante bellum civile, post Cæsaris cædem ortum, eo se venisse ait 11. Epist. 2. 43.

U. C. 710. C. Julius Cæsar v. M. Antonius.
A. C. 44. Horatii.

Idibus Martiis Cæsar in curia Romana occiditur. Sequuntur ejus mortem varia prodigia, et Historicis et Poëtis celebrata. Itaque 1. Od. 2. ad hunc a. refert Interpretum multitudo. Sed quis sibi persuadeat, Horatium, eo tempore partes Bruti amplexum, in Octavianum fecisse Carmen tam splendidum? quod præterea tantum tamque exercitatum Poëtam prodat, qualis profecto tunc nondum Flaccus fuit?

Brutus et Cassius, Italia cedentes, Athenas veniunt. Ibi Brutus clam bellum parat, juvenesque Romanos, Athenis studiorum causa versantes, sibi conjungit, in his Ciceronis filium (Plut. Brut.), et Horatium, ipso teste 11. Epist. 2. 47. II. Od. 7. pr.

U. C. 711. C. Vibius Pansa. A. Hirtius. C. Jul. Cæsar Octavianus. Q. Pedius suffecti. A. C. 43. Horatii .

Ineunte anno M. Brutus cum copiis in Macedoniam abit, secumque ducit Horatium. M. Lepidus, M. Antonius, C. Cæsar Octavianus Triumviros Reip. constituendæ in v. annos se renuntiant, et provincias inter se distribuunt.

Horatius in exercitu Bruti Tribunus Militum fit; 1. Sat.

6. 45.

Ovidius nascitur. Non multo ante Propertius. Tibullus jam a. 705. Alii tamen aliter.

U. C. 712. M. Æmilius Lepidus II. L. Munatius Plancus. A. C. 42. Horatii .

23

Cf. I. Od. 14. fin. Triumviri Cæsari divinos honores decernunt, et ab co tempore Octavianus Divi' filius appellatur. Dio XLVII. 18. 19.

L. Ælius Lamia Prætor creatur. Incidit rixa inter Rupilium Regem et Persium, coram Bruto agitata, cum is Asiam teneret; quam descripsit Horatius 1. Sat. 7. nec tamen ideo ad hunc ipsum annum Ecloga referenda.

Anno fere exeunte bis pugnatur apud Philippos, in ea Macedoniæ parte, quæ olim ad Thraciam pertinuerat. Brutus et Cassius victi ad mortem compelluntur. Horatius post alterum prælium fuga salutem petit. Vide II. Od. 7.9. Non aliud bellum cruentius cæde clarissimorum hominum fuit. Vellei. 11. 71. Sed eodem tempore classis Octaviani, duce Domitio Calvino, in mari Ionio, a Statio Murco et Cn. Domitio Ahenobarbo profligatur. Claudius Tiberius Nero nascitur, III. Kal. Decemb.

[ocr errors]

U. C. 713. L. Antonius. P. Servilius Isauricus.
A. C. 41. Horatii .

Redeundi impunitate victis oblata, dum multi, in his Pompeius Grosphus, Horatii amicus (vide 11. Od. 7.), in Brutianis partibus manent, atque a Statio Murco vel Cn. Ahenobarbo recepti, ad Sex. Pompeium in Siciliam profugiunt (Dio XLVII. extr. Vellei. 11. 72. et 76.), Horatius hujus anni initio in Italiam redit. Magnam in hoc reditu tempestatem passus creditur ad Palinurum promontorium, et huc jam Scholiastes traxit III. Od. 4. 28. Quod tamen non opus est, eum in isto reditu potius, quam alio tempore, ibi periclitatum esse. Item ad navim, qua redisset, quo

« PredošláPokračovať »