Obrázky na stránke
PDF
ePub

EXCURSUS V.

AD OD. XXXV. Vs. 17. Sqq.

Locus nuperis virorum doctorum disputationibus nobilissimus; in quo nos ita h. 1. versabimur, ut primum, quam in Observatt. posuimus explicationem, amplius illustremus et confirmemus, deinde attingamus super ipso loco Summorum Criticorum judicia.

Clavos, cuneos, uncum, liquidumque plumbum, firmitatis et immutabilitatis, clavos et cuneos etiam violentiæ symbola antiquis fuisse diximus. Id nos sermo priscus docet. Apud Platonem (Phædon. p. 63. Francof.) quæque voluptas, quisque dolor clavum' habere dicitur, quo corpori animum affigat: 'Ekáστη ἡδονὴ καὶ λύπη, ὥσπερ ἧλον ἔχουσα προσηλοῖ αὐτὴν (ψυχὴν) πρὸς τὸ σῶμα καὶ προσTeрova, h. e. arctissime annectit eam corpori, impresso non evitabili sensu eorum, quæ in corpore fiunt. Eandem animæ cum corpore conjunctionem è ȧváyκns esse dixerat in Timæo p. 1054. in quo eodem p. 1055. Aaíuoves inferiores corporis humani particulas colligant ἀοράτοις πυκνοῖς γόμφοις, quod Cic. de Univers. 13. transtulit: crebris tanquam cuneolis insertis. 'Clavo trabali figere' antiquo sermone Latino erat firmum et immutabile efficere. V. c. Cic. Verr. v. 21. ‘Ut hoc beneficium trabali clavo figeret.' Petron. 86. 'Nosti, quod simul destinavi, clavo trabali fixum est.' Animum Hectoris indomitum, cujus violentiæ nil potest resistere, comparat Paris ap. Home- · rum cum 'securi,' omnia penetrante, Il. F. 60. sqq. De liquido plumbo memorabilis locus Eurip. Androm. 25. Κάθησ ̓ ἑδραῖα, καὶ γὰρ εἰ πέριξ σ ̓ ἔχει Τηκτὸς μόλυβδος, ἐξαναστήσω σ ̓ ἐγώ. Tum et de Fati s. Necessitatis vi et insolubili et insuperabili clavi et cunei obvii sunt in prisco sermone poëtico. Pindar. Pyth. Δ. 125. Τίς δὲ κίνδυνος κρατεροῖς ἀδάμαντος δῆσεν ἅλοις ; θέσφατον ἦν, κ. τ. λ. Quod vero periculum validis ex adamante eos (Argonautas) sibi alligavit s. affixit clavis? Erat in fatis, &c. h. e. quæ Necessitas eos ad hanc periculosam expeditionem faciendam vi ineluctabili adegit? Similis Horatii locus est III. Od. 24. 5.

Fuerunt multi Intpp. qui ad suppliciorum cruciatus, s. tormenta referrent instrumenta, quæ gestat Necessitas. Clavos trabales aiunt esse opĥvas, s. youpovs, qui per corpus damnatorum adacti, vel quibus cruci affixi sint: cuneis Caucaso affixum esse Prometheum (Cic. Tuscul. 11. 9.): unco, gutturi infixo, tractos esse nocentes in ignem, ad scalas gemonias, in Tiberim, (Cic. pro C. Rabir. 16. Philipp. 1. 2. Juvenal. 1. 156. &c.) liquefacto plumbo reos esse punitos. Sed hoc ultimum non nisi ex Acrone et Martyrologiis sumunt, Romæ usitatum supplicium fuisse, non possunt ostendere; quemadmodum et illud de cuneis Promethei paulo altius est repetitum ; quæ res jam admodum suspectam hanc explicationem reddit. Sanadonus eam accipit quidem, sed gravem reprehensionem poëtæ addit: 'Je ne puis souffrir,' inquiens, 'cet attirail patibulaire de clous, de coins, de crocs et de plomb fondu. J'ai cru en devoir décharger la traduction, en substituant les idées générales aux

idées singulières. C'est dommage, que le Poète ait eu besoin de ce correctif.' Male hoc! Vera ratio est, quod Necessitati non convenit talis apparatus carnificis; qui, si Horatio Nemesis aut Ate fuisset exprimenda, in ea non solum ferendus esset, sed etiam magnificam ideam præberet. Tunc ipse etiam Sanadonum delicatum hominem et venustulum cum Klotzio (Lectt. Venus. p. 233.) vocarem, qui offenderetur illa imagine. Intueantur enim studiosi Aten Ramlerianam, Carm. xxv. 5–8.

Jam de universo loco nostro quomodo judicandum sit, moneamus adolescentes. Nimirum vix hac Necessitas imagine ulla ab attributis copiosior est in omnibus antiquis Poëtis, inquit Ill. Lessing. Laoc. x. p. 118. Sed primus Sanadonus, recti vir acutique judicii, ausus est dicere, hanc ipsam imaginem pulchriorem fore in tabula picta, quam in tam magnifico carmine: 'J'ose dire, que ce tableau pris dans le détail seroit plus beau sur la toile, que dans nne Ode héroïque.' Bene hoc, ut videbimus; sed non addit veram rationem, dum illud de apparatu carnificis subjicit, quod supra posuimus. Excellenter potius Ill. Lessing. 1. 1. ideo elegantiæ sensum offendi hac imagine ait, primum, quod nimis cumulata sint attributa, unius ejusdemque rei significandæ causa; deinde, quod omnia attributa talia proprie destinata sint oculis, non auribus, et sic multum lucis et claritatis describendo amittant. Nam cum ideæ abstractæ persona induuntur, artificem quidem, qui solis oculis tales figuras subjicere potest, oportet attributa allegorica illis affingere, e quibus agnoscantur (v. c. Temperantiæ frænum, Constantiæ columnam): sed Poëta, non in eadem necessitate constitutus, vitium in se admittit, si attributis talibus enumerandis, nec potius actione, talem figuram symbolicam declarat. Vid. Ill. Lessing. 1. 1. p. 116.

sam.

Quod quo accuratius ad Horatianam Necessitatis imaginem applicari possit, observandum est, quod et in Obss. jam monuimus, e pictura symbolica, quæ in templo Fortunæ Antiatis esset, eam haud dubie a Poëta esse expresQuod licet ad excusandum Horatium valere possit, quem oportuerit, ut individuum Hymnum efficeret, ita rem instituere, et veluti vinculis ingenium astringere; licet vel hactenus laudem mereatur, quod tam nobilem tabulam consecraverit æternæ memoriæ; tamen in eo reprehendendus est, quod non alio modo eam expressit. Pinxerat artifex Necessitatem, gestantem una manu clavum et cuneum, altera uncum et liquidum plumbum.† Clarissima sane erat, vividissima eadem ac pulcherrima Allegoria, cum oculis subjiceretur; nam neque poterat aliter artifex, et cum uno obtutu omnia attributa simul cernerentur, oculos animumque summa vi feriebant. Sed dum Horatius non nisi enumerat ea attributa, unumque post alterum nobis osten. dit, frigemus sane, et ante tabulam vitæ expertem nobis stare, ac ne hoc quidem, sed fragmenta tabulæ intueri nobis videmur, unde imaginem componere nobis ipsis relictum sit. Quod sane nemo vult, dum Carmen lyricum legit. Oportebat Necessitatem ejusque vim, a Poëta expressam, vivere et agere, participem esse actionis, quæ in Carmine regnat ; oportebat lectorem

+ Sed quomodo pingi potuit liquidum plumbum? Scilicet vel vasculo certæ alicujus figuræ id significare, vel metallo exprimere potuit pictor.

intelligere, quid sibi vellet hæc figura armata; quæ nunc tam iners est. Quanto præstat Ate Ramleriana, non solum pauciora gestans attributa, sed etiam ipsa animata, agens, declarans nobis, cur adsit! Cum Horatius Fortunam ipsam, tum vero Spem et Fidem tam præclare animarit atque ad actionem deduxerit; sane, qui factum sit, ut Necessitatem ita negligeret, mireris. Cf. etiam Auctoris Sylvarum Criticarum, Summi Viri, docta super hoc loco disputatio (Erstes Wäldchen, p. 142. sqq.): item Klotzii Lectt. Venus. p. 233. sq.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Horatius Cæsarianarum et Pompeianarum partium medius Asinium Pollionem, Consularem virum et Augusti gratia potentem, a stringendo stylo in Pompeianos deterret, ac magis eum ad suaves mores et miserationem tot illustrium virorum adducit. (Summa videtur esse hæc: Tu, Pollio, scribis Historiam bellorum civilium, opus arduum ac difficile: ego vero tantum Carmina meditari possum leviora et amatoria. Zeun.)

MOTUM ex Metello consule cívicum,

Bella civilia a Metelli consulatu, et discordiarum origines, criminaque, et ra

Hæc Ode decima septima est Libri secundi in Ed. Sanad. Inscribitur in vet. cod. Torrentii, Ad Asinium Pollionem, virum Consularem, ut intermissis Tragædiis belli civilis describat Historiam; multi codd. recentt. ap. Jani, Ad Pollionem Asinium, qui primum movebat civile bellum.-1 Exc. Sax. Motum e. M.

NOTE

Metrum idem quod 1. Od. 9.
1 Metello consule] Plures hujus no-
minis cum fuerint Consules, ambigi-
tur sane, de quo potissimum loquatur
Horatius. Verum ex adjunctis tamen
intelligendus maxime videtur Q. Me-
tellus Celer, qui consulatum gessit
cum L. Afranio, anno ab urbe con-
dita 690. vel, ut aliis placet, 693.
Sub his enim bellum exarsit Cæsarem
inter et Pompeium, ut fuse narrat
Florus IV. 2. Res itaque per annos

circiter viginti, civilibus dissidiis gestas, hoc est, ab eo, quod notavi, tempore ad suum usque consulatum Pollio persequebatur, cum Poëta noster ab instituto cursu illum revocare nitebatur hac Ode; forte ne excitata bellorum istorum recordatio asperiorem sibi faceret Augustum, contra quem militarat; ut explicatur Ode VII. sequenti. Pollionis Historiam altius repetitam volunt alii, nempe a consulatu Q. Metelli Numidici, qui

Bellique causas, et vitia, et modos,

NOTE

fuit Consul cum M. Junio Silano, ann. U. C. 641. vel 644. secundum alios: afferuntque testimonium vetustissimi codicis, in quo sic annotatum legitur: Ex Metello, id est, ex eo tempore quo Metellus fuit Consul contra Jugurtham. Sed quæ fides? Certe negotium mihi facessit majus eorum sententia qui, Torrentio duce, intelligunt Q. Metellum Scipionem a Pompeio tertium Consule in Collegam adscitum, anno U. C. 701. quoniam lata est tunc ea lex, qua a petitione Magistratuum absentes arcebantur, ne excepto quidem Cæsare: Sueton. Jul. Cæsar. cap. 28. nam et cap. seq. ' commotum his Cæsarem,' et paulo post, prætextum quidem illi civilium armorum hoc fuisse,' idem testatur. Non moror Q. Metellum Pium cum Sylla Consulem : an. 673. quem afferunt quidam nullo certe aut levi admodum fundamento.

2 Bellique causas] Aliæ fuerunt simulatæ; aliæ veræ hæ profecto erant odium et invidia partium, Ducum autem superbia, avaritia, ambitio, dominandi cupiditas. Lucan. 1. 126. 'Nec quenquam jam ferre potest Cæsarve priorem, Pompeinsve parem.' Alias vero Principes ipsi obtendebant, Pompeius defensionem libertatis publicæ: Cæsar factam sibi contumeliam, &c. Vide Sueton. Jul. Cæsar. cap. 28. 29. 30. Flor. 111. 23. et IV. 2. et seq. Plutarch. Appian. Oros. Dion. Cæsaris etiam de Bell. Civil. 1. 4. ubi sic habet: Neminem dignitate secum exæquari volebat Pompeius: simul infamia legionum permotus, quas ab itinere Asiæ Syriæque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat,' &c. De seipso vero scribens, ita queritur: Novum in Republica introductum exemplum, ut Tribunitia

intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quæ superioribus annis esset restituta..... sibi semper Reipublicæ primam dignitatem, vitaque potiorem: doluisse se quod Populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur, ereptoque semestri Imperio, in urbem retraheretur,' &c.

Et vitia, et modos] Vitiosos modos, improbas agendi rationes. 'Jus datum sceleri,' quod ait Lucanus. Florus cit. IV. 2. Marianam Ciunanamque rabiem, Syllanamque tempestatem, Cæsaris furorem atque Pompeii' vocat. Et paulo post, 'Non recte civile tantum, nec sociale, aut externum' dici bellum oportere, ait,' sed commune quoddam ex omnibus, et plusquam bellum. Quippe si duces ejus inspicias, totus Senatus in partibus: si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis: si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique delectus; inde Dejotarus, Ariobar. zanes, &c.......si moram belli, quatuor anni, et pro clade rerum breve tempus si locum intra Italiam, inde se in Galliam Hispaniamque deflexit: reversumque ab Occasu, totis viribus in Epiro Thessaliaque consedit: hinc in Ægyptum, inde in Asiam; rursumque in Africam, postremo in Hispaniam remigravit. Nec vero prius quievit, quam in urbe ipsa, medio Senatu, eorum qui victi erant, odia victoris sese cæde satiarent,' &c. et hi quidem modi,' hæc belli vitia.' Ducum autem pravas affectiones quis non intelligebat? Flor. IV. 2. 14. Pompeio suspectæ Cæsaris opes, Cæsari vero Pompeiana dignitas erat gravis. Nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Nefas! Sic de principatu laborabant, tanquam duos tan

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »