Obrázky na stránke
PDF
ePub

DE AMICIS HORATII.

TANTUM, tam bonum, tam elegantem virum quin amaret optimus et elegantissimus quisque, fieri non poterat. Apud Cæsarem Augustum ad familiaritatem usque gratia valuit; nam et delectabatur ille ingenio hominis, et videbat, sibi illum et gloriæ suæ, et prudentiæ civilis causa, esse necessarium. Canebat enim, plerumque jussus, illius victorias, populoque Romano commendabat ejus leges ac imperium; quæ omnes pulcherrimæ Odæ esse solent. Omnium vero potentissimum amicum habuit C. Cilnium Mæcenatem, elegantissimi virum ingenii, doctorum hominum insignem patronum; cujus Vitam accuratius descripsit J. H. Meibomius (L. B. 1653. 4.). Sed præter hunc etiam M. Agrippa, Asinius Pollio, summi ac principes viri, singulari eum benevolentia complexi sunt. Ex poëtis amicissimi fuerunt Virgilius, Varius, Plotius, ac Tibullus. Sed habuit alios etiam, ad quos carmina scripsit, vel quorum in his mentionem fecit. Nos jam dicamus quædam de iis Horatii amicis, quos libri 1. et 11. gratia nosse interest; omissis tamen iis, qui vel satis illustres ac noti, vel contra obscuri, vel denique in Argumentis Carminum jam commemorati sunt.

L. Sextius, ad quem est 1. Od. 4. videtur esse is, quem, Bruti studiosissimum, Augustus A. U. 731. Consulem in locum suum suffecit; vid. Dio XLIII. extr. Sed ante id tempus Ode scripta videtur; unde male in Titulo additur 'Consularem.' Neque recte Publius' dicitur, aut ostendi potest, utrum, quod in quibusdam Mss. est, cognomen 'Quirini' verum sit. Male et ipse a multis scribitur 'Sestius,' quod aperte est e corruptela Græca Σέστιος.

L. Varius memoratur 1. Od. 6. poëta Epicus et Tragicus nobilissimus, quem Virgilius Ecl. IX. 35. Mart. vIII. 18. et h. 1. ac I. Sat. 10. 44. Horatius impense laudat. Servavit

[ocr errors]

ex eo Fragmenta Macrob. vi. 1. et 2. quæ divinum ingenium prodant. Laudatur inprimis Thyestes, Tragoedia, quam Quintil. x. 1. cuilibet Græcarum comparat ; et Panegyricus in Augustum.

L. Munatius Plancus, ad quem est 1. Od. 7. cujus ad Ciceronem, ac vicissim hujus ad illum Epistolæ extant, orator non ignobilis, civili bello Antonio, ad Mutinam fugato, cum Asinio Pollione se adjunxit. Pace facta, a. 711. Cos. fuit, Collega M. Lepido. Secutis bellis Antonio adhæsit, a quo ad Octavianum transfuga, magnis quidem honoribus functus, etiam Censor, et (quod e nummo docet Torrent.) Urbi Præfectus fuit, sed nunquam Augusto fidem suam probari intellexit.

Varum (1. Od. 18.) Torrentius putat esse L. Quintilium Varum, in Germania cæsum, contra temporum rationem. Vid. T. Fab. Epist. 11. 46. Rectius intelligunt L. Varum, Epicureum, Cæsaris amicum, de quo Quintil. x. 3. Vid. Masson. p. 222.

Aristius Fuscus (1. Od. 22.) Grammaticus, poëta et orator non contemnendus, vir probus et jocosus, amicissimus Horatii. Vid. 1. Sat. 9. 61. Est quoque ad eum 1. Epist. 10.

Ælius Lamia (1. Od. 26.), vir splendidissimus ac doctissimus, rebus Cantabrico Bello gestis clarus, et vir Monetalis fuit. Antiquo et nobili genere ortus erat. Vid. ad III. Od. 17.

Iccius (1. Od. 29.), cujus prænomen ignoratur, haud dubie filius M. lccii, cujus meminit Cic. Phil. 111. 10. qui a. U. C. 710. Siciliam sorte obtinuit. Fuisse Noster creditur postea M. Agrippa in Sicilia Procurator; et est ad eum 1. Epist. 12.

Q. Dellius (11. Od. 3.) vix est turpis ille exoletus Antonii, de quo Dio passim, item Vellei. 11. 84. sed alius, Historicus, quem A. U. 723. ad Augustum ab Antonio transfugisse narrat Plut. Anton. p. 937. Scribitur varie nomen, 'Deillius,' Duellius,' 'Duillius.' Ex Duellius' factum adeo 'Bellius,' ut e' duello'' bellum.'

[ocr errors]

Septimius (11. Od. 6.) a Porphyrione dicitur fuisse Eques Romanus, Horatii commilito, et priscus a pueritia amicus; quem 1. Epist. 9. Tiberio commendat, qui eum a. 731. secum in Orientem duxit. Augusto eum carum et familiarem fuisse, vidimus in Vita Horatii, auctore Suetonio.

Pompeius Grosphus (11. Od. 7.), quem primum suorum sodalium, veterem amicum, vocat Horatius, fuit libertus, ut videtur, Pompeii Magni, genere Græcus, qui pace ad Misenum facta a. 715. Sex. Pompeium reliquit, et Octaviano adhæsit, a quo, sive a M. Agrippa, terras amplas in Sicilia vel accepit, vel recepit olim possessas. Vid. Sanad. ad II. Od. 16. (apud ipsum v. Od. 4.)

T. Valgius Rufus, nobilis poëta Epicus, quem Tibull. Iv. 1. 180. 'æterno proximum Homero' dicit. Cf. ibi Broukhus.

Postumum illum, ad quem est 11. Od. 14. Dacerius putat esse eundem cum Julio Floro, ad quem duæ sunt Horatii Epist. et Elegia Propertii 11. 12. Sed docte ostendit Sanadonus, quam parum id recte statuatur. Non oportet, nisi comparare inter se characteres, ut agnoscas, neque Julium Florum, neque Propertianum Postumum cum Horatiano eundem esse.

a

DUE ODE, quæ in Cod. Ms. Horatii Bibliothecæ Palatinæ, in Vaticana, repertæ feruntur, et nuper editæ sunt. Non opus est, nisi eas legere, ut Horatio agnoscantur esse indignissimæ.

LIB. I. ODE XXXIX.

AD JULIUM FLORUM.

DISCOLOR grandem gravat uva ramum;
Instat Autumnus: glacialis anno
Mox Hyems volvente aderit capillis
Horrida canis.

a CHARTAM unicam hanc Libri certe vetustissimi in Bibliotheca Palati

na repertam accuratissime transcripsi, verbum de verbo, et literam de

[blocks in formation]

TESTIMONIA

DE HORATIO.

Ovidius IV. Trist. 10. 49.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.

Petronius cap. 118.

Homerus testis, et Lyrici, Romanusque Virgilius, et Horatii curiosa felicitas.

Persius I. Sat. 116.

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Tangit, et admissus circum præcordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso.

Quintilianus x. 1.

Multo est tersior ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores præcipuus....Lyricorum idem Horatius fere solus legi dignus. Nam et insurgit aliquando, et plenus est jucunditatis et gratiæ, et variis figuris et verbis felicissime audax.

C. Cilnii Mæcenatis Hendecasyllaborum Fragmentum, ap. Isidor. Orig. XIX. 32.

Lucentes, mea vita, nec smaragdos,
Beryllos mihi, Flacce, nec nitentes,
Nec præcandida margarita quæro ;

« PredošláPokračovať »