Obrázky na stránke
PDF
ePub

EXCURSUS II.

AD OD. XVII. Vs. 17. Sqq.

Cum magnam vim in res humanas sideribus, præcipue iis, quæ in zodiaco sunt, et planetis, tribueret veterum superstitio; tum omnia fata hominis, ac tempus mortis ejus, putabat constitui ac definiri inprimis eo sidere, quod eo momento, quo quisque nasceretur, surgeret sive emergeret ; tum etiam eo, quod isti primario astro vel proximum ac vicinum esset (‘conjunctionem ’ vocabant), vel distaret ab eo sexta, quarta, tertia cœli parte (unde 'triangula' et 'quadrata' dicta), vel denique 'diametrum' illi seu e regione oppositum esset. In planetis etiam multum valebat, in quo zodiaci signo tum versaren. tur. Nam singulo suum signum attributum erat, in quo constitutus maximam vim haberet, ut Veneri Libra, Saturno Capricornus, Marti Scorpius, &c. quæ dicebatur 'domus' planetæ. His omnibus junctis et inter se comparatis efficiebatur 'genesis,' hora, genitura, sidus natalitium; ejusque observatio et comparatio, a mathematicis, seu genethliacis, instituta, horoscopus,' horæ notatio et inspectio, dicebatur.

Jam cum prospera et salutaria essent alia (àyɑbowoloì åσrépes), ut Tanrus, Libra, et ex planetis Jupiter, Venus, Luna, alia noxia et infesta (Kakoтoll àoτépes), ut Scorpius, Capricornus, Saturnus, Mars; tum horum vis pestilens frangi et mitigari credebatur conjunctione vel oppositione salutarium; ut, quæ ab illis mala seu pericula immitterentur, ex iis eriperet felicemque exitum daret horum beneficentia. Quo fiebat, ut e conjunctione seu oppositione noxiorum et salutarium siderum, et utrorumque vi utrimque temperata, felicissima sæpe genesis exire putaretur; quale de Augusti horoscopo, qui sub Capricorno natus esset, constat e Sueton. Oct. 94. Cf. super omni hac re Cic. de Divin. 11. 89. Juvenal. vi. 552. sqq. et, qui inprimis fuse omnia persequitur, Manil. 111. 160. sqq. 1v. 122. sqq. 294. sqq.

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER III.

[ocr errors]

ODE I.

Horatius, Stoicæ philosophiæ sacris initiatus, humana negotia atque studia ludibrio habet, et ut vulgi deliramenta ingenti animo spernit, parvo rure et continentia sua beatus. (Primam hujus Carminis strophen prologum Carminum Sæcularium facit Sanadonus, ingeniose magis, quam probabiliter. Est hæc potius præfatio libri tertii constanti ætate scripti ab Horatio, cnjus non modo prima Carmina sunt severa et religionis plena, sed reliqua etiam nihil habent, quod non virginibus puerisque conmendari debeat: ipsi autem primæ Odæ vel maxime hoc exordium convenit: quod dicit, 'non prius audita,' negat extare Latina Carmina lyrica ejus argumenti, ut Iv. Od. 9. 2. Gesn.) (Non hominibus corruptis et veræ sapientiæ expertibus scribo Carmina, sed pueris et puellis castis. Reges potentes imperiò Jovis potentissimi sunt subjecti: hominibus agri amplitudine, nobilitate generis, moribus, gloria, ef gratia inter se discrepantibus eadem moriendi necessitas est. Ergo qui mortis metu terretur, eum nec dapes lautissimæ nec soni musices tranquillum reddunt. Illa animi tranquillitas non abest ab hominibus tenuis sortis et vitæ rusticæ. Qui enim paucis est contentus, is nec timet maris tempestatem, nec grandinem, nec agri sterilitatem. Villæ magnifice exstructæ non liberant a mortis metu, qui semper et ubique animum impotentem urget. Quod si nec ædificia magnifica, nec vestes purpureæ, nec vina optima, nec unguenta Persica morbo animi meden. tur, ego meo agello in Sabinis contentus divitias non sectabor. Zeun.)

ODI profanum vulgus, et arceo:

Imperitum vulgus aversor atque amoveo. Obsecundate ore: Musarum ego antis

Quatuor primi versus Odes hujus primam partem Carminis Sæcularis, sive Odes vigesimæ Libri quarti, constituunt in Ed. Sanad. Vide Argum. Epigraphe in Ascens. Locher. et Venett. De hominum variis curis, variaque fortuna, et æqua morte; in aliis, Ad indoctos; item, Ad chorum virginum et puera

[ocr errors]

Favete linguis ; carmina non prius

Metrum idem quod 1. Od. 9.

NOTE

phia ex fabulis quædam abs se abdicat, ac' velut profana ab ipso vestibulo sacræ disputationis excludit,'

2 Farete linguis] Vox in sacris olim usitata, qua silentium imperabatur. Et certe nihil est, quo reverentiam numinis aptius aut amplius liceat protestari, quam profunda illa taciturnitate atque attentione animi ad divina quasi stupentis. Huc facit Psalm. LXIV. 1. Interpretatio sancti Hieronymi ex Hebræo: 'Tibi silentium laus Deus in Sion.' Aristophanes: Linguis faveat omnis popu

1 Odi profanum] Quod Persius sub finem Satiræ primæ, hoc Odes hujus initio præstat Horatius. Nimirum quibus scribat, et quos lectores velit, uterque imperiose statuit. Est igi. tur prima strophe velut proœmium gravissimi Carminis gravissime quidem tractati, documenta pleraque ad mores pertinentia continentis. Certe in hujus et sequentis libri Carminibus potissimum enitescit illa, quam laudat Petronius: Horatii curiosa felicitas.' Audiatur hic Scaliger hypercritic. Tertii libri Ode prima ‘mag-lus ore clauso: ædes enim ingressus nifico dicendi genere structa est:' et postea: sequuntur Carmina plena sapientiæ, numerosa, ardua.' Secunda Ode pariter altiloqua: 'tertia gravissima quarta nec Pindaro cedit, ac ne quinta quidem. Quin sexta quoque altissime sonat,' &c. Hæc ille.

Profanum vulgus] Orpheus: 0éyè̟oμαι οἷς θέμις ἐστὶ, θύρας δ ̓ ἐπίθεσθε βεBhλois. Loquar quibus fas est, at fores occludite profanis. Arcet vulgus indoctum et rude utpote Musarum sacris haud initiatum. Solennis erat sacrorum formula, quam habet Virgil. Æneid. vi. 258. Procul, o procul este, profani.' Callimach. éκàs, ÉKàs, dσTIS àλITPós. In Petronii Saty. rico, Eumolpus ita præcipit: 'Effugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate: et sumendæ voces a plebe summotæ, ut fiat, odi profanum vulgus et arceo:' quibus verbis explicari, quid voluerit Horatius per vulgus profanum,' bene monet Cruq. A. Gell. ad finem lib. ult. sic ait: Commentariis his legendis dabo legem, ut ne ea attingat, neve adeat profestum et profanum vulgus a ludo musico diversum.' Apud Maerob. in Somn. Scip. 1. 2. Philoso

[ocr errors]

est Musarum cœtus.' Seneca de Vita Beata, cap. 27. Hoc verbum,

favete linguis,' non ut plerique existimant, a favore trahitur; sed imperatur silentium, ut rite peragi sacrum possit, nulla voce mala obstrepente.' Quæ postrema verba favent iis, qui interpretantur: bene precamini ; cavete ne quicquam loquamini infaustum et mali ominis. Cic. de Divin. 1. n. 102. Non solum Deorum voces Pythagoræi observaverunt, sed etiam hominum, quæ vocant omina. Quæ majores nostri, quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis, quod bonum, faustum, fortunatumque sit, præfabantur: rebusque divinis, quæ publice fierent, ut faverent linguis imperabatur.' Festus : 'Faventia bonam ominationem babet: nam præcones clamantes populum sacrificiis favere jubebant. 'Favere' est bona fari."

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Audita Musarum sacerdos
Virginibus puerisque cánto.

Regum timendorum in proprios greges,
Reges in ipsos imperium est Jovis,
Clari Giganteo triumpho,

Cuncta supercilio moventis.

5

tes inauditos antea versus cano puellis ac juvenibus. Reges metuendi suos in populos. ipsos autem in Reges potestatem habet Jupiter, victis gigantibus inclytus, omnia

rum.-5 Hic incipit Ode decima quarta quinti Libri in Ed. Sanad.—6 Deest verbum est in uno Bersm. et Dess. 1. est Jovi unus Fabr. et unus Bersm. im. probante Jani.-7 Cuning. triumpho, et Cuncta, &c.-9 Esto (h. e. conceda.

[ocr errors]

NOTÆ

Musarum sacerdos] Bonus omnis Poëta Musarum et Apollinis antistes et sacerdos audit. Virgil. Æneid. VI. 645. de Orpheo: Nec non Threi. cius longa cum veste sacerdos.' Ovid, Amor. 111. 8. 23. 'Ille ego Musarum purus Phœbique sacerdos.' Tibull. II. 5. 1. 'Phœbe, fave, novus ingreditur tua templa sacerdos. Huc age cum cithara carminibusque veni.'

4 Virginibus pucrisque canto] Velut castis et docilibus, proindeque ido, neis tum ad sacra tum ad præcepta morum capessenda. Sic et in Car. mine Sæculari ait a Sibyllis moneri

[ocr errors]

virgines lectas puerosque castos Dis... Dicere carmen.' Et i. Od. 21. 'Dianam teneræ dicite virgines, Intonsum pueri dicite Cynthium.'

5 Regum timendorum, &c.] Docet inprimis in quo non sit felicitas statuenda: et quam aberrent qui suprema potestate gaudentem censeant beatum, quod ab aliis timeatur, nullum vero timeat. Enimvero mortalium nemo quantumvis potens ejusmodi est; cum supra se Deos habeat æqui et iniqui vindices, et Regum perinde, ut hi populorum, cervicibus incubantes. Plaut. Casin. 11. 5. 26.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

6 Reges in ipsos imperium est Jovis] Sueton. Jul. Cæs. cap. 6. Est in genere et sanctitas Regum, qui pluri, mum inter homines pollent, et cæri monia Deorum, quorum ipsi in po, testate sunt Reges.'

7 Clari Giganteo triumpho] Appar ruit satis quantum Dii hominibus prævaleant, cum Gigantes immani robore superbientes Jupiter debella, vit. Vide II. Od. 12, 19. et Od. IV. bujus libri.

8 Cuneta supercilio moventis] Orbem universum nutu unico quatientis. Virgil. Æneid. ix. 106. 'Annuit, et to, tum nutu tremefecit Olympum.' Egregia divinæ Majestatis declaratio; ex Homeri Iliad. Α. ἐπ' ὀφρύσι νεῦσε Kpovíwv, superciliis annuit Saturnides, id est, Jupiter: hinc et concussis comis cœlum concussisse ibidem dici

'Quasi tu nescias repente ut emo- tur. Quibus e versibus Phidias aie

Est ut viro vir latius ordinet
Arbusta sulcis; hic generosior
Descendat in Campum petitor;

Moribus hic meliorque fama
Contendat; illi turba clientium

Sit major: Æqua lege Necessitas
Sortitur insignes et imos;

Omne capax movet urna nomen.

10

15

nutu concutiens. Fit ut alius alio spatiosius disponat arbores scrobibus. Ille can`didatus in campum Martium nobilior veniat: iste virtutibus et existimatione potior concertet. Huic adsit amplior clientium numerus: at pari jure magnos et parvos obtinet mors: quodlibet nomen urna complectitur et versat. Cui supra sceleratum

[ocr errors]

mus) ut conj. Bentl. nam vulgare Est ut frigere, et apud Schol. Cruq. esse: 'Est pro sit' ubi legendum esse appareat: Esto pro sit.' Assentit Bentleio With. laudans 1. Serm. 6. 19. Stat. Theb. VII. 158. Sed bene habet Est ut; ap. Schol. Cr. lege,' Est pro fit.'' Jani.-10 Arbusta sylvis Lips. 4.-11 Descendit in Campum Harl. 4. petitor Moribus: hic melior fama Locher.-12 Con

NOTE

bat Jovis se Olympii simulacrum mira arte effinxisse. Plin. XI. 37. ita scribit: 'Superciliis negamus, annui

mus.

Hæc maxime fastum indicant.' Ibid. Frons severitatis index, ut et clementiæ.' Ammianus Marcell. 'Supercilia velut cornua erigi,' dixit. Vide Col. Rhodig. 111. 27.

9 Est ut viro vir, &c.] Nec eos esse felices putaris, qui ingentibus prædiis, Magistratibus, Palatiis fruuntur. Nam sint quidem alii opulentiores aliis, nobiliores, potentiores, fama celebriores at nemini propterea mors parcit; omnes æquat, et pariter aufert, Quæ sententia variis est locis apud Horatium, varia ubique dicti one expolita, I. Od. 1. &c.

Latius ordinet Arbusta sulcis] Vineta vel arbusta plantet agro ampliori spatiosiora.

10 Hic generosior Descendat, &c.] Ille claritate generis fretus ambiat magistratum, proindeque veniat in Campum Martium, quo ad ferenda suffragia Populus Romanus conveniebat.

Delph. et Var. Clas.

Descendat] Erat campus ille inferior urbe collibus inædificata. Adde quod in edito colle spectandum se populo præbebat candidatus, antequam in Campum descenderet. Vide Alex. ab Alex. iv. 3. ubi fuse de comitiis, et de ratione creandorum apud Romanos magistratuum.

12 Moribus hic meliorque fama Contendat] Alius accedat minus forte domi nobilis, sed virtutum gloria conspicuus; et de eodem honore et magistratu capessendo adversus alterum contendat.

13 Illi turba clientium Sit major] Alius potentiam ostentet numerosa clientium turba stipatus, ut ad munera publica evehatur.

14 Æqua lege Necessitas, &c.] Numinis voluntas, æternum decretum, fatum, sine delectu summos æque ac infimos complectitur, movet, amovet, absumit. Bene apud Suidam: 'Lex quidem similis est Tyrannidi: terrore enim et vi cuncta perficit.'

16 Omne capax movet urna nomen] Omnium perinde mortalium nomina 2 A

Horat.

« PredošláPokračovať »