Obrázky na stránke
PDF
ePub

Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum bederæ præmia frontium
Dis miscent superis: me gelidum nemus,
Nympharumque leves cum Satyris chori

Hedera vero, merces doctorum capitum, me collocant inter summos Deos: me sylva frigida et celeres chorea Nympharum cum Satyris segregant a vulgo, si neque

NOTÆ

Lactantius ad Statii Theb. III. 377.-28 Seu irrupit codex vetustus Barthii. -29 'Te doctarum scripturam proculdubio genuinam huic versiculo redonavimus.' Wakef. Te, quod suboluit Rutgersio, sibi vindicat Harius, Scripture Vindicated, p. 263. Me servant omnes codd. manuscripti et edd. vett. probantibus Cuning. Gesn. Klotz. ceteris.-30 Diis omnes codd. præter

adulatio... tam incredibilis ad investigandam sagacitas narium, tanta alacritas in venando, quid significat aliud, nísi se ad hominum commoditates esse generatos? Vide Ælian. de Animal. XIX. 11. Huc spectat quod sunt quidam venatici canes, qui visu melius quam olfactu feras consectantur. Gall. Chasser vue. Sunt porro fideles ii qui a recta præda non ab. errant in adventitiam. Gall. Qui ne prennent point le change; ou, Qui gardent le change.

28 Teretes plagas] Solent venaturi sylvas telis ac linteis circumdare, quibus feræ concludantur. Teretes] Tereti fune confecta retia.

30

Marsus aper] Apud Marsos, Italiæ populos, Sabinis affines, sylvæ plurimæ, in quibus venatio frequens.

29 Doctarum hederæ præmia frontium] Hedera coronabantur Poëtæ eximii, quique in certamine ingenii et industriæ victores fuerant: vel quod æternitatem et immortalitatem carminis designet perpetuus ille viror hederæ, quemadmodum et lauri : sive quia Poëtæ Baccho perinde ac hedera sacri sunt, ob enthusiasmum, quo Bacchantium more interdum corripiuntur, vel potius ob vini ad condenda carmina utilitatem. Unde Noster postea asseret non posse diu placere Delph. et Var. Clus.

aut vivere carmina quæ scribuntur aquæ potoribus.' Virgil. Eclog. vii. 25. 'Pastores hedera crescentem ornate Poëtam.'

30 Dis miscent superis] Felicitate me similem Diis faciunt, ac perinde beatum ut qui divinos honores consequuntur.

Nemus] Quippe quod meditando et conscribendis versibus aptissimum ; nam 'Carmina secessum scribentis et ótia quærunt.' Hinc et in iis locis constituuntur Nymphæ cum Satyris choros ducentes; id est, profundæ et eruditæ cogitationes doctis viris sese immiscentes et insinuantes.

31 Satyris] De his postea 11. Od. 19. Rustica Numina sunt, quorum superna pars corporis humanam effigiem, inferior caprinam exhibebat : ceterum rerum omnium cognitionem habere atque hominibus impertire Satyri, Fauni, Sylvani existimati sunt. Patet ex Virgilii Ecloga vi. in qua Silenus de abstrusiori rerum natura et origine solerter disserit. Vide Luciani Dialog. XXVI. cui titulus, Dionysus.' Diodor. Sicul. Plin. VII. 2. Satyri humano capite, sed cornuto calvoque, acutis auribus, depressis naribus, villoso corpore, ab antiquis pinguntur. Plutarchus in Syllæ Vita refert, per Thessaliam et Macedoniam Horat. E

Secernunt populo; si neque tibias
Euterpe cohibet, nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseris,

Euterpe fistulas coërcet, neque Polyhymnia dedignatur intendere lyram Lesbiam, Quod si me annumeres Poëtis Lyricis, cœlum attingam excelso capite.

[ocr errors]

Anhalt. in quo diserte Dis.—33 Si neque prohibet Brod. et Harl. 6. neque Polymnia codd. Aldi; Polimnia Harl. 1. 2. 3. 5. 6. Polymneia in Vet. Comb. et aliis; sed Sosipater et antiquissimi Bland. Polyhymnia.-35 Duo Bland. et

NOTE

35

ad mare descendente Sylla, non longe Dyrrhachio vicinaque Apollonia, apud Nymphæum sacrum quendam locum, colle virenti ac rivulis amœno obdormiscentem Satyrum, quaiem Poëtæ Pictoresque effingunt, captum fuisse qui perductus ad Syllam per varios interpretes interrogatus, quis esset, nihil quod intelligi posset respondit; tantum vocem asperam hin. nitu equino et hirci balatu mixtam edidit. Quo astantes ipseque Sylla obstupefacti Satyrum dimiserunt. Sanctus autem Hieronymus in Vita Pauli Eremitæ scribit, temporibus Constantini visum toti Alexandriæ populo Satyrum: præterea sancto Antonio apud eremum occurrisse homuncionem aduncis naribus, fronte cornibus aspera, cui extrema corporis in caprarum pedes desinerent; interrogatum vero quis esset, respondisse: Mortalis ego sum, unus ex eremi incolis, quos delusa Gentilitas Faunos Satyrosque appellat et colit.

32 Secernunt populo] Supra vulgi humilem imperitamque turbam attollunt, ac velut sacrum a profano segregant. III. Od. 1. Odi profanum vulgus et arceo.'

Si neque tibias Euterpe cohibet, &c.] Si modo mihi suam opem non negent Musæ. Tibiæ pridem confectæ ex

ossibus crurum, seu tibiarum gruis, cervi, &c. et hinc nomen. Vide Scaliger. Poëtic, 1. 20. Porro Euterpe, Musarum una, tibiarum inventrix dicitur, nomen autem sortita a cantus suavitate et a delectando: eu, bene, et répre, delectare. Auson. Eclog. de Musis.

33 Polyhymnia] Hæc inter Musas id muneris obtinet, ut multos canat hymnos, virorumque insignium laudationibus præsit. Unde nomen ei factum. Ita, inquam, scribunt Ovid. Fast. v. Herod. lib. vII. &c. Aliis Polymneia a multiplici rerum memoria dicitur.

34 Nec Lesboum refugit tendere barbiton] Si mihi concedat facultatem optimi Carminis Lyrici, qualem habuerunt Alcæus et Sappho e Lesbo Insula oriundi, de quibus postea hujus.libri Od. 32. et II. Od. 13.

Barbiton] Instrumentum musicum multas habens chordas. Anacreontis inventum facere videtur Horatius, Od. 32. et seqq.

35 Quod si me, &c.] Si tuum, o Mæ. cenas, accedat mihi judicium, sique me pronunties inter Poëtas Lyricos diguum recenseri, tum me Diis pa rem existimabo.

Lyricis] Apud Græcos novem Poë. tæ Lyrici celebrantur, Pindarus, Alcæus, Sappho, Stesichorus, Ibycus,

Sublimi feriam sidera vertice.

Carr. inseres.-36 Sublimis Muretus ex codice Achil. Statii; omnes vero Cruquii et Torrentii Sublimi. Scaliger magis sonorum fore hunc versum judicat, si legatur: Sublimi feriam vertice sidera.

NOTE

x. 1.'

acchylides, Simonides, Alcman, Anacreon. Apud Latinos Horatius princeps ac prope unicus. Huic addit Cæsium Bassum Quintilianus, fra Deum et supra hominem esse.

36 Sublimi feriam sidera vertice] Platonicorum erat sententia: Poëtam in

Sapphic (unior ODE ii.

AD AUGUSTUM CESAREM.

Poëta incertum se dicit, quis Deus sub humana Augusti specie Divi Julii necem vindicaverit. (Non potuit Horatius invocare Deum ultorem necis Cæsarianæ, miles ipse Bruti: sed blanditur Augusto post bella civilia reddenti tranquillitatem: et pertinet forte, quod pulchre conjecit Sanadonus, neque Bentleianis rationibus repugnat, ad illud ipsum tempus, quo Augusti nomen, quod habet vetus inscriptio hujus carminis, suscepit. Vid. Dio LIII. 20. p. 510. c. et quæ dicentur ad vs. 29. Gesn.)

1

JAM satis terris nivis atque diræ

Jupiter jam in terras immisit sat nivis et horrendæ grandinis, vibransque`fulmi

Hæc Ode quinta est Libri tertii in Editione Sanadoni.-1 Pro terris Heinsius conj. tetræ, quod placet Burmanno ad Serv. Æn. 111. 589, no. 97. 'Mallem tetram nivem Riphæis montibus reliquisset.' Gronov. Vide Syllog. Epist. tom. 1. p. 554. In Diurno Literario, Journal Literaire, an. 1736. tom.

NOTE

Ode est Dicolos Tetrastrophos. Tres quique priores versus sunt Sap phici. Constant e Trochæo, Spondæo, Dactylo, et duobus Trochæis. Et sic scanduntur:

Jām să | tīs tēr | rīs nivis | ātquě |
diræ
Quartus est Adonicus, e Dactylo et
Spondæo.
I

Terruit urbēm.

1 Jam satis, &c.] Optime Turnebus lib. vi. cap. 8. Prodigia Cæsaris mortem secuta offensionem Deorum et iram ostendentia, atque augurium

civilium deinceps bellorum eventumque portendentia Horatius commemorat: cum autem solerent prodigia et portenta procurari et expiari, iraque Deorum obsecrationibus placari, utrumque in ea Ode reperies. Porro funestum ac dirum ostentum erat, cum ædes sacræ de cœlo tangebantur. Cic. de Div. 11. 19. Nam pater altitonans, stellanti nixus Olympo, Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit, Et Capitolinis injecit sedibus ignes.'

Nivis atque dira Grandinis] Post

Grandinis misit Pater, et rubente
Dexterá sacras jaculatus arces,
Térruit urbem:

Terruit gentes, grave ne rediret
Sæculum Pyrrhæ, nova monstra questæ :

na in sacras arces manu flammata, Romæ terrorem incussit. Alias etiam nationes fecit timere ne rediret triste tempus Pyrrha conquerentis ob prodigia inaudita :

[ocr errors]

xxш. P. 2. p. 413. frequens terminatio is, satis, terris, nivis, cacophoniæ accusatur. Nihil mirum, si hæc ad Gallicam pronuntiationem exigantur, quomodo et nostrates plerumque enuntiant. Jam sat iratus conj. With.2 Lips. 3. ac rubente; Cuning. et rubenti.-3 Edd. vett. cum multis codd. arceis.-4 Terruit orbem Brodæi codex.-5 Wakef. in Obss. ad Horatium, 4to. 1776. legit: Terruit gentes grave, ne, &c. i. e. graviter terruit; in Ed. vero 1794. vulgatam servat. Terruit mentes conj. With. laudans Virg. Æn.

NOTÆ

5

quam a Cassio et Bruto Julius Cæsar in Senatu interfectus est, nivis et grandinis tempestates prodigiosæ aliaque portenta acciderunt. Tiberis quoque exundans urbem agrosque fœdavit. De quibus fuse Appianus lib. IV. Dio lib. XLVII. aliique. Illa vero prodigia a Diis velut immissa in ultionem occisi Principis, adulatorie Noster aliique ejus sæculi Poëtæ scripserunt, Augusti gratiam captantes, qui omnium bellorum initium et causam hinc sumsit, nihil convenientius ducens, quam necem avunculi vindicare, tuerique acta.' Sueton. Octav. cap. 10. Idque pro concione voverat, teste Dione lib. XLV. Idem Sueton. cap. 29. 6 Exstruxit ædem Martis ultoris.... quam bello Philippensi pro ultione paterna suscepto voverat.'

"

Nivis] Ingens nivium copia fecit eluvionem Tiberis, adeoque portenti loco habita est. Frustra ergo Scaliger Hypercrit. locum hunc Horatii redarguit.

Dira Grandinis] Quoties erat grando solito major, lapidibus pluisse dicebant veteres et prodigium cense

bant, procurabantque. Tit. Liv. pluribus locis.

6

3 Sacras jaculatus arcés] Magna tunc Jovis ira, cum nec sibi sacratis parcit ædibus. Hinc verò portendi rerum mutationem credebant olim, teste Dione et aliis. Seneca Quæst. Nat. II. 41. Prima,' inquit, manubia (Tuscum est vocabulum, et significat fulmen; ne quid te remoretur, lector,) monet et placata est, soliusque Jovis arbitrio mittitur. Secundam mittit Jupiter quidem, sed ex consilii sententia; nam duodecim advocat Deos: quæ manubia prodest, at non impune. Tertiam idem mittit, sed adhibitis în consilium Diis, quos Superiores vocant: et manubia hæc tertia incendit et vastat, mutatque statum privatum et publicum quem invenit,' &c.

[merged small][merged small][ocr errors]

Omne cum Proteus pecus egit altos
Visere montes:

Piscium et summa genus hæsit ulmo,
Nota quæ sedes fuerat columbis:
Et superjecto pavidæ natarunt
Æquore damæ.

[ocr errors]

quando Proteus totum armentum duxit in excelsos montes, atque piscium genus adhæsit ulmi fastigio; qui locus fuerat columbis cognitus: nec non dama timidi nata

"

"

theo Ægyptiis: tertia duorum mensium sub Ogyge Attico: quarta mensium trium in Thessalia tempore Deucalionis et Pyrrhæ : quinta sub Proteo Ægyptio. Has Poëtæ nonnunquam jungunt confunduntque, immo his tribuunt ea quæ ex Sacris Codicibus acceperant de universali Diluvio, quod describit Moses Genes. cap. 6. et seq. Sic et alii pariter Ethnici. Apollodor. lib. 1. Ubi Jupiter,' inquit, æneam prolem tollendam censuit, Deucalion Promethei consilio fabrefacta e lignis arca, repositisque in ea rebus ad vitam necessariis, ingressus in eam est cum Pyrrha uxore: tum Jupiter effusis large imbribus maximam Græciæ partem cooperuit; ut quicquid mortalium illic foret, interierit, præter admodum paucos.' Plutarchus de Animant. Comparat. refert columbam arca emissam Deucalioni nuntiam tempestatis fuisse, cum remearet; serenitatis, cum evolaret.

10

IV. 210. Ovid. Met. 1. 55. Vide Heins. ad Ovid. Met. 1. 99.-7 Omne dum unus Bersmanni. pecus exit Harl. 3.-10 'Codex Battel. pro v. 1. palumbis, cuj astipulatur illa veteris Schol. Leviter in re tam atroci et piscium et palumboru meminit." Bentl. Et sic exhibent Cuning. et Sanad. Omnes alii codd. scripti et edd. vett. columbis. Columbis' locum in arboribus, et hic adeo, negant Critici post Bentleium, et palumbis substituunt. At generis nomen est columba,' quo et palumbes et turtures' comprehendi possunt, quibus in arboribus sedes esse nemo negat.' Gesn.-11 Harl. 1. Et super jecto; Lips. 1. Et super jacto; Alt. 2. Et superjectæ pavide.-12 Sex codd.

·

·

NOTE

Pyrrha] Pyrrha uxor Deucalionis Thessaliæ Regis: qui duo tantum

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »