Obrázky na stránke
PDF
ePub

PRAESIDIA QUAEDAM

HUJUS EDITIONIS.

HABET 1. LABET Bibliotheca Academiae Gottingensis Codicem charta bombycina, eleganti manu scriptum, literis quales formis suis sculpi curavit Jensonius : recentioris illum quidem sed bonae notae, quem optimarum plerumque partium esse, collatio nostra docet. Habet in margine argumenta pariter et scholia quaedam, sed quae, rubrica fugiente scripta, saepe legi non possunt, nec in iis observavi quidquam, quod non habeant antiqui scholiastae, qua editi sunt.

II. E Biblotheca Regia Hannoverana duo ab ILL. SCHEIDIO, fautore rerum omnium bonarum, et amico meo veteri, mecum communicata sunt duo fragmenta codicum Horatii chartae Pergamenae, 8 min. Unum charactere scriptum Longobardico sed satis tenui et eleganti, nec tamen sine vocum compendiis continet Serm. I. 1. usque ad 2. 121. tum 1. 4–4.

-2. 4. 50. Porro 2. 6. 14. ad finem libri. Alterum literis minutissimis Longobardicis habet Epist. 1. 3. 27.1. 18. 13. In priori fragmento post Sat. 1. 10. 21. insertus est versus 71. Saepe caput scaberet vi. vos et raderet ungues qui infra s. 1. repetitur sine ansmadversione antiqua.

III. Donavit mihi, cui alia et majora debeo plurima debebit olim, si deus faveat, literarum res publica, CHRISTOPH. SAxius V. C. Syllogen variantium lectionum a se descriptarum partim de exemplo Cuningamianae editionis cui alleverat illas B. Cortius e Lipsiensi et Vinariensi Codi. cibus, quod exemplum est penes Kappium V. C. partim ex alio Maittai. sianae editionis, quod ipse possidet, cui docta manus IX. Codicum lectioues commiserat. Hac sylloge ita usus sum, ut simpliciter, quae inde pro consilio meo enotarem, Saxianae collationi tribuerem; quando spes est futurum, ut ipse vir doctus, si tanti putet, eam syllogen integram Horatia impertiat.

IV. Fuit penes me beneficio viri praeclari FREDERICI CHRISTO. SCHMINKIT, qui ut in aliis rebus bonis, ita in amicitiis quoque colendis paterna premit vestigia, exemplum Torrentianae editionis, cui commissa erat collatio libri antiqui, quem Io. Brodaei fuisse, pater Schminkius peaxagitus adscripserat. Sed quidni totam illius adnotationem apponimus? A MDCCXII. mense Julio Trajecti ad Rbenum contuli libros IV. carminum, Epodon, et carmen seculare cum codice papyraceo ex Bibliotheca Amplissimi Koolii Senatoris Amersfurtiensis cum viveret. Hic codex minime contemnendus spectavit olim teste ipsius manu ad Brodaeum. In fine codicis baec adscripta leguntur : A. 1392. die 18. mensis Febr. complete fuerunt Ode Oraper A. A. morantem Papiae bora XIX. pulsante. Sunt in his lectionibus memorabiles quaedam ut illud 2. 14. 10. cujusque, et 2. 20. 17. Colcbis, et 3. 5. 54. reliquerat, et Epod. 2. 69. redegit, it Epod. 5. 54. Arсит.

V. Ilustrissimi Viri F. C. AB HARDENBERG liberalitate possideo exemplum primae quae adhuc innotuit editionis, cuivis libro MS. facile comparandum, quae editio cum nullam editoris, loci, temporis expressam mentionem habeat, ne titulum quidem s. indicem, conjectura nescio quam probabili Antonio Zaroto Parmensi, et Mediolano, et anno circiter 1470 a Maittairio adsignatur. Literae sunt ejus formae, quam Jensonius adhibuit, sed paulo minus cultae et incompositae, ut appareat, neque matrices fuisse ita perfectas ut fuere Jensonianae, neque ita accuratam versuum dirigendorum rationem. Porro literae nullae initiales, saepe s. longum in fine vocis positum, &c. Volumen constat quinternionibus, i. e. quinque plagulis, (semiplagulas vulgares aequantibus) duplicatis, ut oriantur denorum foliorum libelli, ita consuti deinde, ut in mediae plagulae sulco adglutinata sit tenuis virga membranacea, quae fila contineat, et firmitatem praestet codici. Folia ipsa non signata neque literis neque numeris, custodes nulli, nullum Registrum, literae saepe transpositae, infantia denique artis, et operum ruditas, undique apparet. Voces vel omissae, vel cum ipsius metri pernicie permutatae, fidem faciunt, non praefuisse editioni Grammaticum sed simpliciter exemplum suum, i. manuscriptum Codicem, secutos esse typographos. Unde illud consequitur, ut, quae bonae sunt lectiones, eas ab antiquo codice, non ab ingenio cor. sectoris esse, intelligamus. Memmorabilis admodum mihi visa est lectio, quam solus hic liber habet Epist. 2. 2. 140. pretium mentis, ut ibi admonui.

COMPENDIA NOMINUM

QUIBUS USUS SUM

IN VARIETATE LECTIONIS INDICANDA.

in.

Non est opus ea hic adscribere, quibus Aldi, Bentleii

, Cruquii, Cuningami, Ge. Fabricii, Lambini, Rutgersii, Henrici et Roberti Stephanorum, Talboti, Torrentii, et similia nomina indicantur : sed satis est ponere illa, quae propria quodam modo huic editioni sunt. Nempe Birr. quod occurrit modo Carr. 2. 2. declaratur ibi ad v. 2. Bos. Lamberti Bos Animadversiones ad scriptores quosdam Graecos, quibus

adjecit etiam Latinas ad Horatium quidem a p. 26. B. Br. Brodaci Codex MS. de quo modo in Praesidiis n. IV. dictum. Coll. Sax. vid. Praesid. n. III. F. Fl. Florentina A. 1482. f. quam possideo carum et gratum munus Il

lustrissimi Hardenbergii. Est haec princeps editio Horatii, in qua terpretationes Landini adjunctae sunt. Subscriptio haec : Christophori Landini Florentini in Q. Horatii Flacci opera omnia interpretationum finis divino auxilio felix. Impressum per Antonium Miscominum Florentiae An. salutis MCCCCLXXXII. Nonis Augusti. Typi, chartae, descriptio interpretationum in marginibus, nec hodiernam elegantiam de deceant. Quaterniones non illi quidem literis Alphabeti signati, sed folia ipsa in angulo dextro paginae adversa numeris per totum opus continuis distincta, ad quos accommodata est tabula vocabulorum, quae in commentariis explicantur, non bono consilio post omissa. Quales sint illae interpretationes, ostendent specimina multa a Baxtero allata. Illud universim tenendum, multa tunc ignorata etiam doctis, quae in trivialibus libellis habentur ; multa melius nunc traduntur in Lexicis vel vivae interpretationi reservantur, quae tum in commentarios refere

bant merito, &c. G. Gott. Gottingensis Codex MS. de quo Praesid. n. I. H. Han. Hannoveranus, de quo n. II,

COMPENDIA NOMINUM IN VARIETATE LECTIONIS.

xvii

Loch. Locheri (Jacobi) quam Loscheri vocare solet Bentleius: habui e

Bibliotheca Regia Hannoverana benignitate laudati Scboidii. Med. Mediolanensia exemplaria habet Bibliotbeca nostra tria, unum opera

et impensis Philippi Lavagniae civis Mediolanensis anno a natali Christiano MCCCCLXXVII. tertio Kl. Maiï f. Alterum habet hanc subscriptionem: In officina egregii librarii Antonii Zarotti Parmensis impendio Alexandri Minutiani Appuli de Sancto Severo haec opera Mediolani impressa sunt. Anno a salutifero Virginis partu sexto et octogesimo supra millesimum et quadringentesimum. Quinto idus Martias. fol. Memorabilis est praefatio Alexandri Minutiani ad Bartholomaeum Chalcum, Ducalium secretorum Magistrum, unde quaedam hic excerpemus. Scripta est in diali arce (an hoc est in palatio Episcopali?) pridie idus Martias Anno a nato Domino MCCCCLXXXVI. Postulaverunt a me quidam superiori anno, ut Flacci libros, quos impressuri erant cum Acrone et Porphyrione accuratissimis interpretibus castigarem ; quam quidem ca. stigationem,non potuiStephano tuo Cremonensidenegare et quia tibi ob ejus prudentiam singularesque virtutes carus est contubernalis. Praesertim cum vererer ne si id penitus detrectassem: plurimum de majestate Oratiana nobis tolleretur : ob temerarium et veluti sacrileguin cujusdam conatum : qui recentissimas in Flaccum interpretationes edidit : (Christo Landinum tangit) de quibus verissime dici potest id quod de Rupilio rege noster inquit Oratius Pus atque venenum tam sersuum quam verborum hujus eminentissimi vatis : id quod nisi Porphyrionis antidotis repressum.fuisset : brevi totus contabuisset Oratius. Quodni dubitarem te maximis curis districtum longiori epistola remorari : commemorarem hic multa in quibus egregius ille enorrator honestissimis dictionibus poetam hunc fraudando penitus insanivit. 1:aque bos libros studiosissime quani um sub unico exemplari: coque temporum injuria exeso : librariorumque incuria mendosissimo recognovimus. Caeterum impressis libris et recognitione jam publicata (Estne haec, quam B. Fabricius ita memorat, per Anto. Zarottum Parmensem, impensis Augustini Mariae Conagi, Mediol. 1435, fol.?) venit ad manus meas Porphyrio quidam antiquissimus : cujus ope : pleraque in quibus intelligendis nec frequens lectio : nec pertinax studium vel minimum conferret : melius currigi castigarique possent. Quare ut amantissimis mei plenius obsequerer : bos libros meis sumtibus iterum imprimentos curavi : atqueita expositores in poetae marginibus collocavi ; ut facile cognitu sit omnibus : grid Acro quid eruditus Porphyrio super eodem sentiant. In fine denuo aliquid bilis in Landinum et forte Angelum Politianum est: In qua quidem recognitione non inficior multa ut in exemplari repericbuntur reliquisse : ne scilicet deraso aut mutato loco cujus sensum ignorarem ejus ar

b

xviii

COMPENDIA NOMINUM IN VARIETATE LECTIONIS.

guerer impudentiae : qua plurimos nostri temporis viros taxari videmus. illi enim dum stulta quadam persuasione tamquam omnia noverint, quod sibi incognitum est deradunt : atque invertunt multis bonestissimis dictionibus linguam latinam defraudant. Non poenituit ista describere ex libro satis raro, quae literariae historiae studiosis grata esse speremus. 'Tertium exemplar in fronte haec habet verba: Horatius ita emendatus, ut ejus interpretes non multum desideres Lector candidissime. In fine haec, Mediolani apud Alex. Minutianum MDII. Prid. Kal. Decembr. Splendide impressum opus, nihil praefationis habet, nihil aliud, quod observarim,

singulare. S. Sax. Collatio Saxiana, de qua Praesid. n. III. Z. Zarotti, ut putatur editio, de qua Praesid. u. V.

[ocr errors][ocr errors]
« PredošláPokračovať »