Obrázky na stránke
PDF
ePub

PREPOSITIONS.

Nat lupus inter oves.
Omnis spes in Deo est.
In mare fluvii currunt.
Pauci veniunt ad senectutem.
Vitiis sinè nemo nascitur.
Fuerunt ante Homerum poetæ.
Codrus pro patriâ mortuus est.
Nihil fieri sinè causâ potest.
Deum agnoscimus ex operibus ejus.
Manat meas lacryma per genas.

Multa senem circumveniunt incommoda.
Amicus certus in re incertâ cernitur.
Imperium Græciæ fuit penes Athenienses.

Per mare, per terras, per frigida flumina curris.
Beatus esse sinè virtute nemo potest.
Cantabit vacuus coram latrone viator.
Non est ad astra mollis e terrâ via.

CONJUNCTIONS.

Utinam velocior esses.

Mare ventis agitatur et undis.

Urget diem nox, et dies noctem.
Juvenis gaudet equis canibusque.
Gloria virtutem tanquam umbra sequitur.
Furor iraque mentem præcipitant.

Peccati dolor et maximus et æternus est.
Homines ampliùs oculis quàm auribus credunt.
Rapere atque abire semper assuevit lupus.
Justitia omnium est domina et regina virtutum.
Ver longum, tepidasque præbet Jupiter brumas.
Nox venit, et secum somnia trahit.

Faciliùs in morbos incidunt adolescentes quàm senes.
In prœlio cita mors venit aut victoria læta.
Jam violam puerique legunt, hilaresque puellæ.

RELATIVE.

Nemo liber est, qui corpori servit.
Aurum, quod tam cupidè petitur, nocet.
Vita, quâ fruimur, brevis est.

Leve fit, quod bene fertur, onus.

Deus est, qui sentit, qui regit, qui genuit omnia.
Animum rege, qui, nisì paret, imperat.

Non timet is mortem, qui scit contemnere vitam.
Iracundiam qui vincit, hostem superat maximum.
Honestum quod est, id est solum bonum.
Feliciter is sapit, qui alieno periculo sapit.
Nihil est, quod Deus efficere non possit.
Lex universa est, quæ jubet nasci et mori.
Is amicus est, qui juvat in adversis rebus.
Non beatus est, qui scit bonum, sed qui facit.
Boni sunt pueri, quos gloria excitat et laus delectat.
Fortior est, qui se, quàm qui fortissima vincit oppida.
Non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est.

MISCELLANEOUS SENTENCES.

Socrates parens philosophiæ dicitur.

Homo doctus in se semper divitias habet.
Altissima flumina minimo sono labuntur.
Avarus animus nullo satiatur lucro.
Nil sinè magno vita labore dedit mortalibus.
Vive memor leti; fugit tempus.

Necessitudo etiam timidos fortes facit.
Nunquam est fidelis cum potente societas.
Sperat adolescens, diu se victurum esse.
Vacare culpâ magnum est solatium.

Annum in duodecim menses Numa descripsit.
Dici beatus ante obitum nemo debet.

Dulce et decorum est pro patriâ mori.

Astrologi motus errantium stellarum notaverunt.

Fortuna magna magna domino est servitus.

Ploratur lacrymis amissa pecunia veris.
Quid est tam incertum, quàm talorum jactus?
Laudare se, vani; vituperare, stulti est.
Conscia mens recti famæ mendacia ridet.
Immedicabile vulnus ense recidendum est.
Impiis apud inferos pœnæ sunt præparatæ.
Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones.
Nullus locus nobis dulcior esse debet patriâ.
Umbra terræ, soli officiens, noctem efficit.
Nemo mortalium omnibus horis sapit.
Beati sunt, quos nulli metus terrent.
Morti nihil est tam simile, quàm somnus
Est stulti timere, quod non potest vitari.
Semel emissum volat irrevocabile verbum.
Vitanda est improba Siren, desidia.
Infirmi animi est, pati non posse divitias.
Dente timentur apri, defendunt cornua cervos.
Utilius homini nihil est, quàm rectè loqui.
Elephanto belluarum nulla prudentior est.
Sola spes hominem in miseriis consolari debet.
Fortuna multis dat nimis, satìs nulli.

Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas.
Cyrus omnium militum suorum nomina edidicit.
Non dubitari debet, quin fuerint ante Homerum poetæ.
Tribus rebus animantium vita tenetur, cibo, potione,
spiritu.

Aut prodesse volunt, aut delectare, poetæ.

Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloriâ.
Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam.
Aliena vitia in oculis habemus, a tergo nostra sunt.
Studia adversis rebus perfugium ac solatium præbent.
Plato uno et octogesimo anno scribens est mortuus.
Non liquidi gregibus fontes, non gramina desunt.
Suam quisque conditionem miserrimam putat.
Heu! quàm difficile est crimen non prodere vultu!

Pauper agit mundi dominis securius ævum.
Carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri.
Liber is existimandus, qui nulli turpitudini servit.
Diligentia omnibus in rebus plurimùm valet.
Obsequium amicos, veritas odium, parit.

Facilè omnes, quum valemus, recta consilia ægrotis damus.
Virtute non tam multi præditi esse, quàm videri volunt.
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

Cælum, non animum, mutant qui trans mare currunt.
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit.
Hic est leo, hospes hominis; hic est homo, medicus leonis.
Nulla possessio pluris æstimanda est quàm virtus.

Natura fruges terræ, baccasque arborum generi humano dedit.

Est profectò Deus, qui quæ nos gerimus audit et videt.
Elementa sunt quatuor, ignis, aqua, aer, et terra.

Parva sæpe scintilla contempta magnum excitavit incendium.

Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.

Nemo est tam senex, qui se annum non putet posse

vivere.

Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.

Unum exemplum luxuriæ aut avaritiæ multum mali facit. Sapiens est, quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent.

Calchas, ex passerum numero, belli Trojani annos augu

ratus est.

Solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e vitâ tollunt.

In formicâ non modò sensus, sed etiam mens, ratio, me

moria est.

ANECDOTES, MAXIMS, FABLES, &c.

IN

PROSE AND VERSE.

Agricola, quum florem oleæ videt, baccam quoquè se visurum esse putat.

Pallida mors æquo pulsat pede pauperum tabernas,
Regumque turres.

Nullum est animal, præter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei.

Poma dat autumnus: formosa est messibus æstas:
Ver præbet flores: igne levatur hiems.

Germani agriculturæ non student; majorque pars victûs eorum in lacte, caseo, carne, consistit.

Nam vitiis nemo sinè nascitur: optimus ille est,
Qui minimis urgetur.

Britanni leporem, et gallinam, et anserem gustare fas non putant.

Nox erat, et cælo fulgebat luna sereno

Inter minora sidera.

« PredošláPokračovať »