Obrázky na stránke
PDF
ePub

In locuplete domo vestigia, rubro ubi cocco
Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magna superessent fercula coena,
Quae procul exstructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpurea porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes
Continuatque dapes nec non verniliter ipsis
Fungitur officiis, praelambens omne quod affert.
Ille cubans gaudet mutata sorte bonisque
Rebus agit laetum convivam, quum subito ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave, magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus: Haud mihi vita
Est opus hac, ait, et valeas; me silva cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.

[merged small][ocr errors][merged small]

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLAE.

LIBER PRIMUS.

EPISTOLA II.

TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli,
Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi.
Fabula qua Paridis propter narratur amorem
Graecia Barbariae lento collisa duello
Stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam :
Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus
Cogi posse negat. Nestor componere lites.
Inter Peliden festinat et inter Atriden:

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.

Quidquid delirant reges plectuntur Achivi.

Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira

Iliacos intra muros peccatur et extra.

Rursus quid virtus et quid sapientia possit

Utile proposuit nobis exemplar Ulixen,

Qui domitor Trojae multorum providus urbes

Et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit adversis rerum immersabilis undis.

5

IO

15

20

Sirenum voces et Circae pocula nosti;
Quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
Sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
Vixisset canis immundus vel amica luto sus.
Nos numerus sumus et fruges consumere nati,
Sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique
In cute curanda plus aequo operata juventus,
Cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
Ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Ut jugulent homines surgunt de nocte latrones:
Ut te ipsum serves non expergisceris? Atqui
Si noles sanus curres hydropicus; et ni
Posces ante diem librum cum lumine, si non
Intendes animum studiis et rebus honestis,
Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur
Quae laedunt oculos festinas demere, si quid
Est animum differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti qui coepit habet: sapere aude;
Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam
Rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
Labitur et labetur in omne volubilis aevum.
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
Uxor, et incultae pacantur vomere silvae :
Quod satis est cui contingit nil amplius optet.
Non domus et fundus, non aeris acervus et auri
Aegroto domini deduxit corpore febres,

25

30

35

40

45

Non animo curas. Valeat possessor oportet

Si comportatis rebus bene cogitat uti.

Qui cupit aut metuit juvat illum sic domus et res
Ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
Auriculas citharae collecta sorde dolentes.
Sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
Sperne voluptates, nocet empta dolore voluptas.
Semper avarus eget certum voto pete finem.
Invidus alterius macrescit rebus opimis:
Invidia Siculi non invenere tyranni

50

55

Majus tormentum.

Qui non moderabitur irae
Infectum volet esse dolor quod suaserit et mens,
Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: animum rege, qui nisi paret
Imperat: hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
Ire viam qua monstret eques; venaticus, ex quo
Tempore cervinam pellem latravit in aula,
Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro
Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer.
Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,
Nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

60

65

70

EPISTOLA X.

URBIS amatorem Fuscum salvere jubemus
Ruris amatores, hac in re scilicet una
Multum dissimiles, ad cetera paene gemelli ;
Fraternis animis quidquid negat alter et alter ;
Annuimus pariter vetuli notique columbi.
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
Rivos et musco circumlita saxa nemusque.
Quid quaeris? Vivo et regno simul ista reliqui
Quae vos ad coelum fertis rumore secundo :
Utque sacerdotis fugitivus liba recuso ;
Pane egeo jam mellitis potiore placentis.
Vivere naturae si convenienter oportet
Ponendaeque domo quaerenda est area primum,
Novistine locum potiorem rure beato?
Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
Leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
Quum semel accepit solem furibundus acutum?
Est ubi divellat somnos minus invida cura ?

[blocks in formation]

Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
Purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum
Quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum ?
Nempe inter varias nutritur silva columnas,
Laudaturque domus longos quae prospicit agros.
Naturam expellas furca tamen usque recurret,
Et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non qui Sidonio contendere callidus ostro
Nescit Aquinatem potantia vellera fucum
Certius accipiet damnum propiusque medullis,
Quam qui non poterit vero distinguere falsum.
Quem res plus nimio delectavere secundae,
Mutatae quatient. Si quid mirabere pones
Invitus. Fuge magna; licet sub paupere tecto
Reges et regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
Pellebat, donec minor in certamine longo
Imploravit opes hominis frenumque recepit;
Sed postquam victor violens discessit ab hoste.
Non equitem dorso, non frenum depulit ore.
Sic qui pauperiem veritus potiore metallis
Libertate caret, dominum vehit improbus atque
Serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
Cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
Si pede major erit subvertet, si minor uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
Nec me dimittes incastigatum ubi plura
Cogere quam satis est ac non cessare videbor.
Imperat aut servit collecta pecunia cuique,
Tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
Excepto quod non simul esses cetera laetus.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PredošláPokračovať »