Obrázky na stránke
PDF
ePub

Obturem patulas impune legentibus aures.
Ridentur mala qui componunt carmina; verum
Gaudent scribentes et se venerantur, et ultro,
Si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
At qui legitimum cupiet fecisse poëma
Cum tabulis animum censoris sumet honesti ;
Audebit quaecumque parum splendoris habebunt
Et sine pondere erunt et honore indigna ferentur
Verba movere loco, quamvis invita recedant
Et versentur adhuc intra penetralia Vestae.
Obscurata diu populo bonus eruet atque
Proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
Quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
Nunc situs informis premit et deserta vetustas ;
Adsciscet nova quae genitor produxerit usus.
Vehemens et liquidus puroque simillimus amni
Fundet opes Latiumque beabit divite lingua ;
Luxuriantia compescet, nimis aspera sano
Levabit cultu, virtute carentia tollet,
Ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
Nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
Dum mea delectent mala me vel denique fallant,
Quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,
Qui se credebat miros audire tragoedos,
In vacuo laetus sessor plausorque theatro ;
Cetera qui vitae servaret munia recto
More, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
Et signo laeso non insanire lagenae,
Posset qui rupem et puteum vitare patentem.
Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
Expulit helleboro morbum bilemque meraco
Et redit ad sese: Pol me occidistis, amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
Et demptus per vim mentis gratissimus error.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Nimirum sapere est abjectis utile nugis,
Et tempestivum pueris concedere ludum;
Ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
Sed verae numerosque modosque ediscere vitae.
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
Narrares medicis: quod quanto plura parasti
Tanto plura cupis, nulline faterier audes ?
Si vulnus tibi monstrata radice vel herba
Non fieret levius, fugeres radice vel herba
Proficiente nihil curarier. Audieras, cui
Rem di donarent illi decedere pravam
Stultitiam; et quum sis nihilo sapientior ex quo
Plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
At si divitiae prudentem reddere possent,

145

150

155

Si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes
Viveret in terris te si quis avarior uno.

Si proprium est quod quis libra mercatur et aere,
Quaedam, si credis consultis, mancipat usus ;
Qui te pascit ager tuus est, et villicus Orbi,
Quum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam,
Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
Paulatim mercaris agrum fortasse trecentis
Aut etiam supra nummorum millibus emptum.
Quid refert vivas numerato nuper an olim?
Emptor Aricini quondam Veientis et arvi
Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis
Sub noctem gelidam lignis calefactat aënum ;
Sed vocat usque suum qua populus adsita certis
Limitibus vicina refugit jurgia: tamquam

Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae
Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
Permutet dominos et cedat in altera jura.

Sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
Heredem alterius velut unda supervenit undam,

тбо

165

170

175

Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus

Grandia cum parvis, non exorabilis auro?

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant, est qui non curat habere.
Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi
Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
Scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
Naturae deus humanae, mortalis in unum
Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater.
Utar et ex modico quantum res poscet acervo
Tollam, nec metuam quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit; et tamen idem
Scire volam quantum simplex hilarisque nepoti
Discrepet et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim spargas tua prodigus an neque sumptum
Invitus facias neque plura parare labores,

Ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
Non agimur tumidis velis aquilone secundo;
Non tamen adversis aetatem ducimus austris,
Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re,
Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi; quid, cetera jam simul isto
Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani
Ambitione? Caret mortis formidine et ira?
Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,

Nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
Natales grate numeras? Ignoscis amicis?
Lenior et melior fis accedente senecta?

180

185

190

195

200

205

210

Quid te exempta levat spinis de pluribus una ?
Vivere si recte nescis decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti ;

Tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
Rideat et pulset lasciva decentius aetas.

215

Q. HORATII FLACCI

DE ARTE POETICA

LIBER.

HUMANO capiti cervicem pictor equinam
Jungere si velit, et varias inducere plumas.
Undique collatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem cujus, velut aegri somnia, vanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. - Pictoribus atque poëtis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim ;
Sed non ut placidis coëant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Assuitur pannus, quum lucus et ara Dianae

Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus:
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
Scis simulare; quid hoc, si fractis.enatat exspes
Navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?
Denique sit quidvis simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni,
Decipimur specie recti. Brevis esse laboro,

5

ΙΟ

15

20

25

« PredošláPokračovať »