Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

ODE XXVII.

AD LYRAM.

POSCIMUR... si quid vacui sub umbrâ
Lusimus tecum, quod et hunc in annum
Vivat, et plures; age, dic Latinum,
Barbite, carmen,

Lesbio primùm modulate civi;
Qui ferox bello, tamen inter arma,

Littore navim,

5

Sive jactatam religârat udo

Liberum, et Musas, Veneremque, et illi

[blocks in formation]

PARCUS deorum cultor, et infrequens,

Insanientis dum sapientiæ

Consultus erro; nunc retrorsùm
Vela dare, atque iterare cursus
Cogor relictos. Namque Diespiter,
Igni corusco nubila dividens

Plerùmque, per purum tonantes
Egit equos, volucremque currum:
Quo bruta tellus, et vaga flumina,
Quo Styx, et invisi horrida Tænari

Sedes, Atlanteusque finis

Concutitur. Valet ima summis Mutare, et insignia attenuat Deus, Obscura promens: hinc apicem rapax Fortuna cum stridore acuto

Sustulit; hîc posuisse gaudet.

15

5

10

15

[blocks in formation]

Ruris colonus; te dominam æquoris,
Quicunque Bithynâ lacessit
Carpathium pelagus carinâ.

Te Dacus asper, te profugi Scythæ,
Urbesque, gentesque, et Latium ferox,
Regumque matres barbarorum, et
Purpurei metuunt tyranni,

Injurioso ne pede proruas

5

10

Stantem columnam, neu populus frequens
Ad arma cessantes ad arma

15

Concitet, imperiumque frangat.

Te

semper anteit sæva Necessitas,

Clavos trabales et cuneos manu

Gestans ahenâ; nec severus

Uncus abest, liquidumque plumbum.

20

Te Spes et albo rara Fides colit

Velata panno; nec comitem abnegat,
Utcunque mutatâ potentes

Veste domos inimica linquis.

At vulgus infidum et meretrix retro
Perjura cedit: diffugiunt cadis
Cum fæce siccatis amici,

Ferre jugum pariter dolosi.

25

Serves iturum Cæsarem in ultimos
Orbis Britannos, et juvenum recens
Examen Eoïs timendum

30

Partibus, Oceanoque Rubro.

Eheu! cicatricum et sceleris pudet,
Fratrumque. Quid nos dura refugimus
Ætas? quid intactum nefasti

Liquimus? unde manum juventus
Metu deorum continuit? quibus ·
Pepercit aris?... O utinam novâ
Incude diffingas retusum in

Massagetas Arabasque ferrum!

35

40

ODE XXX.

AD PLOTIUM NUMIDAM.

Er thure et fidibus juvat
Placare et vituli sanguine debito
Custodes Numidæ deos,

Qui nunc Hesperiâ sospes ab ultimâ
Caris multa sodalibus,

Nulli plura tamen, dividit oscula,
Quàm dulci Lamiæ; memor

Actæ non alio rege puertiæ,

Mutatæque simul togæ.

Cressâ ne careat pulchra dies notâ ;

Neu promptæ modus amphoræ :

5

10

Neu morem in Saliûm sit requies pedum :
Neu multi Damalis meri

Bassum Threïciâ vincat amystide:

Neu desint epulis rosæ,

Neu vivax apium, neu breve lilium.

[blocks in formation]

15

5

10

15

[blocks in formation]
« PredošláPokračovať »