Obrázky na stránke
PDF
ePub

30

35

40

Cui dabit partes scelus expiandi
Jupiter? tandem venias, precamur,
Nube candentes humeros amictus,

Augur Apollo.
Sive tu mavis, Erycina ridens,
Quam Jocus circumvolat, et Cupido.
Sive neglectum genus et nepotes

Respicis, auctor,
Heu! nimis longo satiate ludo,
Quem juvat clamor, galeæque leves,
Acer et Mauri peditis cruentum

Vultus in hostem :
Sive mutatâ juvenem figurâ,
Ales, in terris imitaris, almæ
Filius Maiæ, patiens vocari

Cæsaris ultor :
Serus in cælum redeas, diuque
Lætus intersis populo Quirini;
Neve te nostris vitiis iniquum

Ocior aura
Tollat. Hîc magnos potiùs triumphos,
Hîc ames dici Pater atque Princeps :
Neu sinas Medos equitare inultos,

Te duce, Cæsar.

45

50

ODE III.

AD NAVEM QUA VIRGILIUS ATHENAS PROFICISCENS VEHEBATUR,

Sic te diva potens Cypri,
Sic fratres Helenæ, lucida sidera,

Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, præter Iapyga,
Navis, quæ tibi creditum

5 Debes Virgilium finibus Atticis,

Reddas incolumem, precor,
Et serves animæ dimidium mer.

Illi robur et æs triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci

10
Commisit pelago ratem
Primus, nec timuit præcipitem Africum

Decertantem Aquilonibus,
Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti,

15

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Quo non arbiter Hadriæ
Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,
Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum, et
Infames scopulos Acroceraunia ?

Nequidquam Deus abscidit
Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiæ
Non tangenda rates transiliunt vada.

Audax omnia perpeti
Gens humana ruit per vetitum; nefas !

Audax Iapeti genus
Ignem fraude malâ gentibus intulit.

Post ignem æthereâ domo,
Subductum, macies et nova febrium

Terris incubuit cohors;
Semotique priùs tarda necessitas

Leti corripuit gradum.
Expertus vacuum Dædalus aëra

Pennis non homini datis.
Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Nil mortalibus arduum est :
Cælum ipsum petimus stultitiâ ; neque

Per nostrum patimur scelus
Iracunda Jovem ponere fulmina.

30

35

40

ODE IV.

CONSULAREM.

5

AD L. SEXTIUM,
Solvitur acris hiems gratâ vice veris et Favonî,

Trahuntque siccas machina carinas;
Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni ;

Nec prata canis albicant pruinis.
Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente Lunâ;

Junctæque Nymphis Gratiæ decentes
Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,

Aut flore, terræ quem ferunt solutæ.
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agnâ, sive malit hædo.

10

15

Pallida Mors æquo pulsat pede pauperum tabernas,

Regumque turres. O beate Sexti,
Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam:

Jam te premet nox, fabulæque Manes,
Et domus exilis Plutonia ; quò simul meâris,

Non regna vini sortiêre talis.

ODE V.

5

AD M. VIPSANIUM AGRIPPAM,
SCRIBERIS Vario fortis, et hostium
Victor, Mæonii carminis aliti,
Quarn rem cunque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit.
Nos, Agrippa, neque hæc dicere, nec gravem
Pelidæ stomachum cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulysses,

Nec sævam Pelopis domum,
Conamur, tenues grandia : dum pudor,
Imbellisque lyræ Musa potens vetat
Laudes egregii Cæsaris, et tuas,

Culpâ deterere ingenî.
Quis Martem tunicâ tectum adamantina
Dignè scripserit? aut pulvere Troïo
Nigrum Merionen ? aut ope Palladis

Tydiden superis parem?

10

16

ODE VI.

5

AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM.
LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen,

Aut Ephesum, bimarisve Corinthi
Mænia, vel Baccho Thebas, vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe.
Sunt quibus unum opus est intactæ Palladis arces

Carmine perpetuo celebrare, et
Undique decerptam fronti præponere olivam.

Plurimus, in Junonis honorem, Aptum dicit equis Argos, ditesque Mycenas.

Me nec tam patiens Lacedæmon,

10

15

20

Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,

Quàm domus Albuneæ resonantis,
Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila. cælo

Sæpè Notus, neque parturit imbres
Perpetuos; sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitæque labores
Molli, Plance, mero; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Quum fugeret, tamen uda Lyæo
Tempora populeâ fertur vinxisse coronâ,

Sic tristes affatus amicos:
“Quò nos cunque feret melior fortuna parente,

Ibimus, o socii comitesque!
Nil desperandum Teucro duce, et auspice Teucro;

Certus enim promisit Apollo
Ambiguam tellure novâ Salamina futuram.

O fortes pejoraque passi
Mecum sæpè viri! nunc vino pellite curas.

Cras ingens iterabimus æquor."

25

30

ODE VII.

AD LYDIAM.

5

Lydia, dic, per omnes
Te deos oro : Sybarin cur properas amando

Perdere? cur apricum
Oderit campum, patiens pulveris atque solis ?

Cur
neque

militaris
Inter æquales equitat, Gallica nec lupatis

Temperat ora frænis ?
Cur timet flavum Tiberim tangere ? cur olivum

Sanguine viperino
Cautiùs vitat? neque jam livida gestat armis

Brachia, sæpè disco,
Sæpe trans finem jaculo nobilis expedito?

Quid latet, ut marinæ
Filium dicunt Thetidis sub lacrymosa Troja

Funera, ne virilis
Cultus in cædem et Lycias proriperet catervas ?

10

15

ODE VIII.

AD THALIARCHUM.

[ocr errors][merged small]

VIDEs ut altâ stet nive candidum
Soracté, nec jam sustineant onus
Silvæ laborantes, geluque

Flumina constiterint acuto.
Dissolve frigus, ligna super foco
Large reponens; atque benigniùs
Deprome quadrimum Sabina,

O Thaliarche, merum diotâ.
Permitte divis cætera : qui simul
Stravêre ventos æquore fervido
Depræliantes, nec cupressi,

Nec veteres agitantur orni.
Quid sit futurum cras, fuge quærere; et
Quem sors dierum cunque dabit, lucro
Appone: nec dulces Camænas

Sperne puer, neque tu choreas;
Donec virenti canities abest
Morosa. Nunc et campus, et areæ,
Lenesque sub noctem susurri,

Compositâ repetantur horâ.

15

20

ODE IX.

AD MERCURIUM.

ст

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
Qui feros cultus hominum recentûm
Voce formâsti catus, et decoræ

More palæstræ;
Te canam, magni Jovis et deorum
Nuntium, curvæque lyræ parentem;
Callidum, quidquid placuit, jocoso

Condere furto.
Te, boves olim nisi reddidisses
Per dolum amotas, puerum minaci
Voce dum terret, viduus pharetra

Risit Apollo.
Quin et Atridas, duce te, superbos,
Ilio dives Priamus relicto,

10

« PredošláPokračovať »