Urgeris turbâ circum te stante, miserque Rumperis et latras, magnorum maxime regum. Ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum Rex ibis, neque te quisquam stipator, ineptum Præter Crispinum, sectabitur; et mihi dulces Ignoscent, si quid peccavero stultus, amici; Inque vicem illorum patiar delicta libenter, Privatusque magis vivam te rege beatus.
EUPOLIS atque Cratinus Aristophanesque, poëtæ, Atque alii quorum comœdia prisca virorum est, Si quis erat dignus describi, quòd malus, aut fur, Quòd mæchus foret, aut sicarius, aut alioqui Famosus, multâ cum libertate notabant. Hinc omnis pendet Lucilius, hosce sequutus, Mutatis tantùm pedibus numerisque; facetus, Emunctæ naris, durus componere versus.
Nam fuit hoc vitiosus; in horá sæpè ducentos, Ut magnum, versus dictabat, stans pede in uno. Quum flueret lutulentus, erat quod tollere velles : Garrulus, atque piger scribendi ferre laborem, Scribendi rectè; nam ut multùm, nil moror. Ecce, Crispinus minimo me provocat.-Accipe, si vis, Accipe jam tabulas; detur nobis locus, hora, Custodes; videamus uter plus scribere possit.- Dî bene fecerunt, inopis me quòdque pusilli Finxerunt animi, rarò et perpauca loquentis: At tu conclusas hircinis follibus auras, Usque laborantes, dum ferrum molliat ignis, Ut mavis, imitare... Beatus Fannius, ultro Delatis capsis et imagine! quum mea nemo Scripta legat, vulgo recitare timentis, ob hanc rem, Quòd sunt, quos genus hoc minimè juvat, utpote plures Culpari dignos. Quemvis mediâ erue turbâ : Aut ob avaritiam, aut miserâ ambitione laborat. Hunc capit argenti splendor; stupet Albius ære: Hic mutat merces surgente a sole ad eum quo Vespertina tepet regio; quin per mala præceps Fertur, utì pulvis collectus turbine, ne quid Summâ deperdat metuens, aut ampliet ut rem.
Omnes hi metuunt versus, odêre poëtas.- Fænum habet in cornu; longè fuge, dummodò risum Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico ; Et, quodcunque semel chartis illeverit, omnes Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque, Et pueros et anus.-Agedum, pauca accipe contrà. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poëtas, Excerpam numero: neque enim concludere versum Dixeris esse satis; neque, si quis scribat, utì nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poëtam. Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum, aturum, des nominis hujus honorem. Idcirco quidam, Comedia necne poëma Esset, quæsivêre; quòd acer spiritus ac vis Nec verbis nec rebus inest; nisi quòd pede certo Differt sermoni, sermo merus. At pater ardens Sævit quòd, meretrice nepos insanus amicâ, Filius uxorem grandi cum dote récuset, Ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante Noctem cum facibus. Numquid Pomponius istis
Audiret leviora, pater si viveret?... Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis;
Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem Quo personatus pacto pater. His, ego quæ nunc,
Olim quæ scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa modosque, et, quod prius ordine verbum est,
Posterius facias, præponens ultima primis;
Non, ut si solvas, "Postquam discordia tetra
Belli ferratos postes portasque refregit,"
Invenias etiam disjecti membra poëtæ.
Hactenus hæc: aliàs, justum sit necne poëma; Nunc illud tantùm quæram, meritòne tibi sit Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer Ambulat et Caprius, rauci malè, cumque libellis ; Magnus uterque timor latronibus; at, bene si quis Et puris vivat manibus, contemnat utrumque. Ut sis tu similis Cœlî Birrique latronum, Non ego sim Caprî, neque Sulcî; cur metuas me? Nulla taberna meos habeat neque pila libellos, Queis manus insudet vulgi Hermogenisque Tigellî ; Nec recitem cuiquam, nisi amicis, idque coactus, Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui Scripta foro recitent sunt multi. - Quique lavantes: Suave locus voci resonat conclusus. Inanes
Hoc juvat, haud illud quærentes, num sine sensu, Tempore num faciant alieno. Lædere gaudes, Inquis: et hoc studio pravus facis. Unde petitum Hoc in me jacis? est auctor quis denique eorum Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum; Qui non defendit, alio culpante; solutos
Qui captat risus hominum, famamque dicacis; Fingere qui non visa potest; commissa tacere Qui nequit: hic niger est; hunc tu, Romane, caveto.
Sæpè tribus lectis videas cœnare quaternos; E quibus unus avet quâvis aspergere cunctos, Præter eum qui præbet aquam; pòst, hunc quoque potus,
Condita quum verax aperit præcordia Liber:
Hic tibi comis et urbanus liberque videtur Infesto nigris. Ego, si risi quòd ineptus Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, Lividus et mordax videor tibi. Mentio si qua De Capitolini furtis injecta Petillî
Te coram fuerit, defendas, ut tuus est mos:- Me Capitolinus convictore usus amicoque A puero est, causâque meâ permulta rogatus Fecit; et incolumis lætor quòd vivit in urbe : Sed tamen admiror quo pacto judicium illud Fugerit. Hic nigræ succus loliginis; hæc est Ærugo mera; quod vitium procul abfore chartis, Atque animo priùs, ut, si quid promittere de me Possum aliud, verè promitto. Liberius si Dixero quid, si fortè jocosius, hoc mihi juris Cum veniâ dabis: insuevit pater optimus hoc me, Ut fugerem, exemplis vitiorum quæque notando. Quum me hortaretur, parcè, frugaliter, atque Viverem utì contentus eo quod mî ipse parâsset: "Nonne vides, Albî ut malè vivat filius? utque Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit." A turpi meretricis amore Quum deterreret, "Sectani dissimilis sıs." Ne sequerer mœchas, concessâ quum Venere uti Possem, "Deprensi non bella est fama Trebonî,"
Aiebat. "Sapiens, vitatu quidque petitu Sit melius, causas reddet tibi: mî satis est, si Traditum ab antiquis morem servare, tuamque, Dum custodis eges, vitam famamque tueri
Incolumem possum: simul ac duraverit ætas Membra animumque tuum, nabis sine cortice." Sic me
Formabat puerum dictis: et sive jubebat Ut facerem quid, "Habes auctorem quo facias hoc;" Unum ex judicibus selectis objiciebat:
Sive vetabat, "An hoc inhonestum et inutile factum Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum Hic atque ille?" Avidos vicinum funus ut ægros Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit; Sic teneros animos aliena opprobria sæpè
Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis Perniciem quæcunque ferunt; mediocribus, et queis
Ignoscas, vitiis teneor: fortassis et isthinc
Largiter abstulerit longa ætas, liber amicus,
Consilium proprium. Neque enim, quum lectulus aut me
Porticus excepit, desum mihi: "Rectius hoc est;
Hoc faciens, vivam meliùs; sic dulcis amicis
Occurram: hoc quidam non bellè; numquid ego illi 135
Imprudens olim faciam simile?" Hæc ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur otî,
Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis
Ex vitiis unum; cui si concedere nolis,
Multa poëtarum veniat manus, auxilio quæ Sit mihi, nam multò plures sumus; ac veluti te
Judæi cogemus in hanc concedere turbam.
EGRESSUM magnâ me excepit Aricia Româ Hospitio modico; rhetor comes Heliodorus, Græcorum longè doctissimus. Indè Forum Appî, Differtum nautis, cauponibus atque malignis. Hoc iter ignavi divisimus, altiùs ac nos Præcinctis unum: minùs est gravis Appia tardis. Hîc ego, propter aquam, quòd erat deterrima, ventri
Indico bellum, cœnantes haud animo æquo Exspectans comites. Jam nox inducere terris Umbras, et cælo diffundere signa parabat:
Tum pueri nautis, pueris convicia nautæ
Ingerere. "Huc appelle." "Trecentos inseris; ohe! Jam satis est!" Dum æs exigitur, dum mula ligatur,
Tota abit hora. Mali culices ranæque palustres Avertunt somnos; absentem ut cantat amicam
Multâ prolutus vappâ nauta atque viator
Certatim: tandem fessus dormire viator Incipit; ac missæ pastum retinacula mulæ Nauta piger saxo religat, stertitque supinus. Jamque dies aderat, quum nil procedere lintrem Sentimus; donec cerebrosus prosilit unus, Ac mulæ nautæque caput lumbosque saligno Fuste dolat: quartâ vix demum exponimur horâ. Ora manusque tuâ lavimus, Feronia, lymphâ. Millia tum pransi tria repimus, atque subimus Impositum saxis latè candentibus Anxur. Huc venturus erat Mæcenas, optimus atque Cocceius, missi magnis de rebus uterque Legati, aversos soliti componere amicos. Hîc oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere. Interea Mæcenas advenit atque Cocceius, Capitoque simul Fonteius, ad unguem Factus homo, Antonî, non ut magis alter, amicus.
Fundos Aufidio Lusco prætore libenter Linquimus, insani ridentes præmia scribæ, Prætextam, et latum clavum, prunæque batillum. In Mamurrarum lassi deinde urbe manemus, Murænâ præbente domum, Capitone culinam. Postera lux oritur multò gratissima: namque Plotius et Varius Sinuessæ Virgiliusque Occurrunt; animæ, quales neque candidiores Terra tulit, neque queis me sit devinctior alter. O qui complexus et gaudia quanta fuerunt! Nil ego contulerim jucundo sanus amico. Proxima Campano ponti quæ villula tectum Præbuit, et parochi, quæ debent, ligna salemque. Hinc muli Capuæ clitellas tempore ponunt. Lusum it Mæcenas; dormitum ego Virgiliusque : Namque pilâ lippis inimicum et ludere crudis.
Hinc nos Cocceii recipit plenissima villa, Quæ super est Caudî cauponas. Nunc mihi paucis Sarmenti scurræ pugnam Messîque Cicirri, Musa, velim memores; et quo patre natus uterque Contulerit lites. Messî clarum genus Osci; Sarmenti domina exstat. Ab his majoribus orti Ad pugnam venêre. Prior Sarmentus: "Equi te Esse feri similem dico." Ridemus: et ipse Messius, "Accipio"; caput et movet. "O tua cornu Ni foret exsecto frons," inquit, "quid faceres, quum Sic mutilus minitaris?" At illi fœda cicatrix
« PredošláPokračovať » |