Obrázky na stránke
PDF
ePub

COLLECTION

DE

PIÈCES RELATIVES A PERSE

ET A SON OUVRAGE.

I.

TESTIMONIA VETERUM

DE AULO PERSIO FLACCO.

M. FABIUS QUINTILIANUS, Instit. orat. lib. x, c. 1:

Satira quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus est Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non ejusdem modo operis auctoribus, sed omnibus poetis præferre non dubitent. Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium fluere lutulentum, et esse aliquid, quod tollere possis, putat: nam et eruditio in eo mira, et libertas, atque inde acerbitas et abunde salis. Multo est tersior, ac purus magis Horatius, et ad notandos hominum mores præcipuus. Multum et veræ gloriæ, quamvis uno libro, Persius meruit: sunt clari hodieque, et qui olim nominabuntur.

M. VALERIUS MARTIALIS, lib. 1, epigr. 109:
Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis;
Lectoremque frequens lassat et implet opus.
Rara juvant: primis sic major gratia ponis;
Hybernæ pretium sic meruere rosæ :
Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
Janua nec juvenem semper aperta tenet.
Sæpius in libro memoratur Persius uno,
Quam levis in tota Marsus Amazonide.

Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
Esse puta solum sic tibi pluris erit.

:

HIERONYMUS, in Chronico Eusebiano :

Anno imperii Tiberii trigesimo secundo, olympiade ducentesima tertia, Persius Flaccus poeta Volaterris nascitur, et olympiade ducentesima decima moritur: cujus præceptor Cornutus philosophus postea in exsilium pulsus est.

S. AUGUSTINUS, lib. de Magistro :

Persius omnibus pœnis, quas tyrannorum vel crudelitas excogitavit, vel cupiditas pendit, hanc unam anteponit, qua cruciantur homines, qui vitia, quæ vitare non possunt, coguntur agnoscere.... Quia virtutem videre, nec tenere, supplicium est; quod idem ille satiricus tyrannis, ut puniantur, optavit.

CASSIODORUS, in Fastis :

Gallo et Noniano consulibus, Persius Flaccus, satiricus poeta, Volaterris nascitur.

DIOMEDES, ex lib. 1 Grammat.:

Satira dicitur carmen apud Romanos, nunc quidem maledicum, et ad carpenda hominum vitia archææ comœdiæ charactere compositum, quales scripserunt Lucilius, Horatius et Persius sed olim carmen, quod ex variis poematibus constabat, satira vocabatur, quales scripserunt Pacuvius et Ennius.

TARRÆUS HEBIUS, lib. x, Amphitheat. Sapient., epigr. 37 i

Ut a liquore potus Hippocrenæo,

Dat erudita Persius, sed obscura.

« PredošláPokračovať »