Obrázky na stránke
PDF
ePub

eruditionem nobis commendassent, semidoctum hominem fuisse judicaremus. Nam in hoc commentario multa quidem perquam erudita, et antiquitatem multum redolentia, et quæ nisi legissent novi interpretes Persii, non pauca in ejus libello ignorassent; sed in eodem id quoque offendes, indocta multa, et inepta. Accidit enim illi, quod Asconii Pediani, Donati, Servii, Placidi, et aliorum veterum commentariis. Primum enim imperitos librarios nactum est: quod genus nihil non corrumpere solet. Deinde qui describere properantes, laborem fugiebant totum describendi, multa contraxerunt: postremo non defuerunt, qui plurima infercirent, inprimisque illi, quibus doctissima enarratio, quæ fortasse pro vetusto more breviuscula erat, ad intelligendum poetam obscurum et tenebricosum minime sufficiebat; atque ita non pauca interjecerunt et sua et aliena undique collecta doctorum hominum, indoctorumque scholia. Sic non magis unius Cornuti videtur, quod publicamus in Persium commentarium, quam unius Donati, quod Donati nomine prostat in Terentium, ut illa multis locis te fallant, nisi cum judicio legas. Qui autem hujus Persiani commentarii meminerunt Hermolaus Barbarus, Baptista Plautius, Lilius Ferrariensis, ac alii horum æquales (antiquiores equidem proferre non possum, qui se illud vidisse, scripto testatum reliquerint) nescio, quam bona habuerint exemplaria: sed nostris scio nihil inveniri posse corruptius. Fuerunt autem hæc tria: quorum unum nos et Gulielmus Martinus Voltanus, clarissimæ civitatis Burdigalensis procurator, Aquis Augustis in vetusta libraria anno, Christi 1585, repereramus; alterum Francisci Bernæ Santonensis; tertium Joannis Amaritonis Arverni fuit. Quæ magis varia in conferendo deprehendimus, quam diversa loca sunt, unde fuerant conquisita. In iis ergo libris tale fuit, quale hic vides Annæi Cornuti commentarium. Nihil in describendo mutavi, nisi si quæ voculæ corruptæ videbantur. Nihil detraxi, quod aliquando sum expertus, quam periculosum sit ea statim contra vetusti codicis fidem auctoritatemque delere aut mutare, quæ in alienis scriptis non probes. Optavissem

quidem certe hoc commentarium in lucem dare purius emendatiusque; sed ad eam rem antiquis codicibus opus fuit, qui non suppetebant alii, quam quos dixi: neque habui, unde alios conquirerem : et hæc qualiacumque sint, ita edere melius duxi, quam pati litterarum studiosos diutius hujus commentarii desiderio se torquere.

Quod autem ad vocem Commentum attinet, quam in titulo legisti Commentarius, ac neutro genere Commentarium, unde Commentariolum fecit Cicero, est scriptum aliquod, et liber ad subsidium memoriæ comparatus, brevis, et in quo rerum tantum capita, summaque ponuntur, quas memorias, et instructiones nunc fere vulgus appellat. Hujusmodi fuit Valerii Probi commentarius de occulta litterarum significatione, cujus meminit Aulus Gellius libro septimodecimo ac tale etiam paulo plenius orationis contra Domitium habitæ commentarium, cujus mentionem in Bruto facit Cicero. Horum nominum pluralia, commentarii et commentaria, etsi vim sui numeri plerumque retinent, tamen ea nihil esse aliud interdum, quam quod unius numero significatur, grammaticis nostris jampridem placuit: qui viderint, quam recte hic præcipiant. Vereor enim, ne quum Cæsar Commentaria sua inscripsit, quos apud Ciceronem commentarios legimus appellatos, multorum librorum opus intellexerit, quorum quisque commentarii nomine appelletur, quomodo Euclidis, Alexandrini geometræ, Elementa, libri sunt tredecim, qui appellantur elementum primum, elementum secundum, tertium, quartum, et reliqua deinceps eodem nomine. Commentarius rursus et commentarium, ac multitudinis numero commentarii et commentaria, sæpiusque commentaria, sicut iidem volunt præceptores, eam significationem habent, ut expositiones interpretationesque auctorum in litteras relatæ, ita vocentur. Servius in librum septimum Æneidos: Dicit etiam quidam commentarius convecta legendum. Aulus Gellius libro vicesimo: Apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario. Idem libro primo : Præterea in commentariis Labeonis, quæ ad duodecim tabulas composuit. Et, Hyginus

autem non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quæ in Virgilium fecit. Quod igitur commentariis utroque genere, et commentarios et commentaria esse debere tradunt nostri grammatici, id commentum fuit in Aquensi Codice, sicut omnes hujusmodi expositiones commenta vulgo dicebantur me puero. Tunc namque prostabant passim Virgilius, Ovidius, et alii scriptores, cum commento; sed postea, quam politiores litteræ florere cœpissent, cedente sensim barbarie, quæ commenta primum videram, ea dici commentaria cœpta sunt. Sic multi, qui sibi aliquid præ ceteris sapere videbantur, existimaverunt ista, commenta barbare dici, commentaria Latine appellanda : sed vellem tamen ego, ut, qui inter audaces istos emendatores eruditione præcellunt, docuissent, unde sciant, commentaria hic rectius dici, quam commentu. Veteribus librariis, quibus strenue omnia perdendi summum studium fuisse diceres, ex commento commentarium, ac ex commentario commentum facere facile fuit : ipsi interpretes scriptorum alienorum, quomodo suas expositiones appellarint hoc nos quærimus. Priscianus libro sexto: Servius in commento Virgilii. Et paulo post : Servius in commentario tertii libri Virgiliani. Idem libro decimo: Servius in commentario Eneidos. Ita modo commentum, modo commentarium res eadem apud Priscianum, antiquum et nobilem grammaticum, appellatur. Est autem Commentum proprie res inventa, excogitata callide, ac ficta: unde et verbum commentari pro invenire, excogitare, fingere: at, sicut commentum pro expositione auctoris dictum est, uti ostendimus, ita etiam hoc Commentari pro eo, quod est commentum, sive commentarium facere, et interpretationem componere in scriptorem aliquem, legimus usurpatum. Aulus Gellius, lib. 1: Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, his verbis enarravit. Et hinc Commentator pro interprete et commenti scriptore, frequens in Servii commentariis. Quod ergo fuit in antiquissimi exemplaris titulo commentum, si quis minus probet, id in commentarium illico mutare, mihi non leve visum est flagitium.

« PredošláPokračovať »