Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER III.

C. I. Veni Carthaginem; et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. Nondum amabam et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. Quaerebam quod amarem, amans amare, et oderam securitatem, et viam sine muscipulis. Quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo te ipso, Deus meus; et ea fame non esuriebam, sed eram sine desiderio alimentorum incorruptibilium, non quia plenus eis eram, sed quo inanior, eo fastidiosior. Et ideo non bene valebat anima mea; et ulcerosa proiiciebat se foras miserabiliter scalpi avida contactu sensibilium. Sed si non haberent animam, non utique amarentur. Amare et amari dulce mihi erat, magis si et amantis corpore fruerer. Venam igitur amicitiae coinquinabanı sordibus concupiscentiae, candoremque eius obnu bilabam de tartaro libidinis; et tamen foedus atque inhonestus, elegans et urbanus esse gestiebam abundanti vanitate. Rui etiam in amorem, quo cupiebam capi. Deus meus, misericordia mea, quanto felle mihi suavitatem illam, et quam bonus adspersisti, quia et amatus sum, et perveni occulte ad vinculum fruendi, et colligabar laetus aerumnosis nexibus, ut caederer virgis ferreis ardentibus zeli, et suspicionum, et timorum, et irarum, atque rixarum.

C. II. Rapiebant me spectacula theatrica, plena imaginibus miseriarum mearum et fomitibus ignis mei. Quid est, quod ibi homo vult dolere, cum spectat luctuosa atque tragica, quae tamen pati ipse nollet! Et tamen pati vult ex eis dolorem spectator, et dolor ipse est voluptas eius. Quid est nisi miserabilis insania? Nam eo magis eis movetur quisque, quo

minus a talibus adfectibus sanus est: quamquam cum ipse patitur, miseria, cum aliis compatitur, misericordia dici solet. Sed qualis tandem misericordia in rebus fictis et scenicis? Non enim ad subveniendum provocatur auditor, sed tantum ad dolendum invitatur; et actori earum imaginum amplius favet, cum amplius dolet. Et si calamitates illae hominum vel antiquae vel falsae sic agantur, ut qui spectat non doleat, abscedit inde fastidiens et reprehendens; si autem doleat, manet intentus, et gaudens lacrimatur. Ergo amantur et dolores? Certe omnis homo gaudere vult. An cum miserum neminem esse libeat, libet tamen esse misericordem; quod quia non sine dolore est, hac una causa amantur dolores? Et hoc de illa vena amicitiae est. Sed quo vadit? quo fluit? Ut quid decurrit in torrentem picis bullientis aestus immanes tetrarum libidinum, in quos ipsa mutatur et vertitur per nutum proprium, de coelesti serenitate detorta atque deiecta? Repudietur ergo misericordia? Nequaquam. Ergo amentur dofores aliquando. Sed cave immunditiam, anima mea, sub tutore Deo meo, Deo patrum nostrorum, et laudabili et superexaltato in omnia saecula; cave immunditiam. Neque enim nunc non misereor; sed tunc in theatris congaudebam amantibus, cum sese fruebantur per flagitia, quamvis haec imaginarie gererent in ludo spectaculi. Cum autem sese amittebant, quasi misericors contristabar; et utrumque delectabat tamen. Nunc vero magis misereor gaudentem in flagitio, quam velut dura perpessum detrimento perniciosae voluptatis, et amissione miserae felicitatis. Haec certe verior misericordia; sed non in ea delectat dolor. Nam etsi adprobatur officio caritatis qui dolet miserum, mallet tamen utique non esse quod doleret, qui germanitus misericors est. Si enim est malevola benevolentia, quod fieri non potest; potest et ille, qui veraciter sinceriter

que miseretur, cupere esse miseros, ut misereatur. Nonnullus itaque dolor adprobandus, nullus amandus est. Hoc enim tu, Domine Deus, qui animas amas longe lateque purius quam nos, et incorruptibilius misereris, quod nullo dolore sauciaris. Et ad haec quis idoneus? At ego tunc miser dolere amabam, et quaerebam, ut esset quod dolerem, quando mihi in aerumna aliena, et falsa et saltatoria, ea magis placebat actio histrionis, meque adliciebat vehementius, qua mihi lacrimae excutiebantur. Quid autem mirum, cum infelix pecus aberrans a grege tuo, et impatiens custodiae tuae turpi scabie foedarer? Et inde erant dolorum amores, non quibus altius penetrarer. Non enim amabam talia perpeti, qualia spectare; sed quibus auditis et fictis tamquam in superficie raderer: quos tamen quasi ungues scalpentium fervidus tumor, et tabes, et sanies horrida consequebatur. Talis vita mea. Numquid vita erat, Deus meus?

C. III. Et circumvolabat super me fidelis a longe misericordia tua! In quantas iniquitates distabui, et sacrilegam curiositatem secutus sum, ut deserentem te, deduceret me ad ima infida et circumventoria obsequia daemoniorum, quibus immolabam facta mea mala; et in omnibus flagellabas me! Ausus sum etiam in celebritate solemnitatum tuarum, intra parietes ecclesiae tuae, concupiscere et agere negotium procurandi fructus mortis. Unde me verberasti gravibus poenis; sed nihil ad culpam meam, o tu praegrandis misericordia mea, Deus meus, refugium meum a terribilibus nocentibus, in quibus vagatus sum praefidenti collo, ad longe recedendum a te, amans vias meas et non tuas, amans fugitivam libertatem! Habebant et illa studia, quae honesta vocabantur, ductum suum intuentem fora litigiosa, ut excellerem in eis, hoc laudabilior, quo fraudulentior. Tanta est coecitas hominum de coecitate etiam gloriantium! Et maior iam eram in schola rhetoris,

et gaudebam superbe, et tumebam typho; quamquam longe sedatior, Domine, tu scis, et remotus omnino ab eversionibus, quas faciebant eversores, (hoc enim nomen scaevum et diabolicum velut insigne urbanitatis est,) inter quos vivebam pudore impudenti, quia talis non eram; et cum eis eram, et amicitiis eorum delectabar aliquando, a quorum semper factis abhorrebam, hoc est, ab eversionibus, quibus proterve insectabantur ignotorum verecundiam, quam perturbarent gratis illudendo, atque inde pascendo malevolas laetitias suas. Nihil est illo actu similius actibus daemoniorum. Quid itaque verius, quam eyersores vocarentur? Eversi plane prius ipsi atque perversi, deridentibus eos et seducentibus fallacibus occulte spiritibus in eo ipso, quo alios irridere amant et fallere.

C. IV. Inter hos ego imbecilla tunc aetate discebam libros eloquentiae, in qua eminere cupiebam fine damnabili et ventoso per gaudia vanitatis humanae; et usitato iam discendi ordine perveneram in librum quemdam Ciceronis, cuius linguam fere omnes mirantur, pectus non ita. Sed liber ille ipsius exhortationem continet ad philosophiam, et vocatur Hortensius. Ille vero liber mutavit adfectum meum, et ad te ipsum, Domine, mutavit preces meas, et vota ac desideria mea fecit alia. Viluit mihi repente omnis vana spes, et immortalitatem sapientiae concupiscebam aestu cordis incredibili; et surgere coeperam, ut ad te redirem. Non enim ad acuendam linguam, quod videbar emere maternis mercedibus, cum agerem annum aetatis undevigesimum, iam defuncto patre ante biennium: non ergo ad acuendam linguam referebam illum librum; neque mihi locutionem, sed quod loquebatur persuaserat. Quomodo ardebam, Deus meus, quomodo ardebam revolare a terrenis ad te; et nesciebam, AUGUST. CONFESS.

C

quid ageres mecum. Apud te est enim sapientia. Amor autem sapientiae nomen graecum habet quoooqlar, quo me accendebant illae literae. Sunt, qui seducant per philosophiam, magno et blando et honesto nomine colorantes et fucantes errores suos: et prope omnes, qui ex illis et supra temporibus tales erant, notantur in eo libro et demonstrantur; et manifestatur ibi salutifera illa admonitio spiritus tui per servum tuum bonum et pium: Videte, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. (Col. 2, 8. 9.) Et ego illo tempore (scis tu lumen cordis mei, quoniam nondum mihi haec apostolica nota erant) hoc tamen solo delectabar in illa exhortatione, quod non illam aut illam sectam, sed ipsam quaecumque esset sapientiam ut diligerem, et quaererem, et adsequerer, et tenerem atque amplexarer, fortiter excitabar sermone illo, et accendebar, et ardebam; et hoc solum me in tanta flagrantia refrangebat, quod nomen Christi non erat ibi. Quoniam hoc nomen secundum misericordiam tuam, Domine, hoc nomen Salvatoris mei, filii tui, in ipso adhuc lacte matris tenerum cor meum praebiberat et alte retinebat: et quidquid sine hoc nomine fuisset, quamvis literatum et expolitum et veridicum, non me totum rapiebat.

C. V. Itaque institui animum intendere in scripturas sanctas, ut viderem quales essent. Et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris; sed incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis: et non eram ego talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad eius gressus. Non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum adtendi ad illam scriptu

« PredošláPokračovať »