Obrázky na stránke
PDF
ePub

AURELII PRUDENTII CLEMENTIS

CARMINA.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

KEG. SOCIET. ARCHAEOL. HISTORIC. ET HEBR. QUAE LIPSIAE FLORENT ADSCRIPT.
ET MAGNIDUCAL. SOCIET. LATIN. IENENS. SOCIUS HONORARIUS.

TUBINGAE, 1845.

IN BIBLIOPOLIO HENRICI LAUPP.

Londini ap. D. Nutt.

PROLEGOMENA.

CAPUT I.

DE PRUDENTII VITA ET SCRIPTIS.

[ocr errors]
[ocr errors]

Aurelii Prudentii vita per Ald. Manutium. In Corp. Poet. Christ. Venet. ap. Ald. a. 1501. 4. Repet. Weitz. in ed. Hanov. a. 1613. p. XXVII. Herm. Tulichius: vita Prud., ante ed. Perist. hymni X. Lips. ap. Lotter. a. 1513. 4. Io. Pet. Ludwig Ict.: dissertat. de vita Aur. Prudentii. Viteberg. a. 1642. 4., repet. in Opusc. Miscellan. II. p. 494. Halae 1710. 8. Jean le Clerque vie de Prudence avec la critique des ses ouvrages. Amstelod. 1689: Io. Clericus unpartheiische Nachrichten einiger Kirchenväter und Ketzer. Halle 1721. p. 338. Steph. Chamillard.: vita Prud.. In ed. Paris. 1687. 4. et Londin. 1824. 8. Faust. Arevalus Tom. I. p. 4 sqq. ed. Roman. 1788. 4. Henr. Middeldorpf.: commentat. de Prudentio et theologia Prudentiana part. I. Vratislav. 1823. 4. Part. II. ibid. 1827. 4. Iterum typis expressa est utraque partic. in ,,Zeitschrift für die historische Theologie u. s. w. herausgegeben von D. Chr. Friedr. Illgen. (Leipz. 1832.)“ II. part. II. p. 127...190.

Aur. Prudentius Clemens 1) natus est, sicuti ipse in praefatione carminibus suis praefixa dicit, Constante et Constantino

1) Flavii praenomen addit Dexter in chron. ad a. 388. Arevalus (I. p. 74.) cum in cd. Puteano Aur. Clem. Prud. (sicut etiam in Colbertin. Paris. 8085. 8086. 8087.8088. extat, cf. eund. 1. 1.) et in Florentino quodam sec. XV. (vd. Bandini catal. cdd. mss. bibl. Laurent. Florent. II. p. 166.) Marci praenomen additum invenerit, poetae nomen sic vult constitui: M. Aur. Clem. Prud.: et ad Alexandr. ab Alexandro genial. dier. I, 9, ubi de Aureliis, qui proprie Auselii vocabantur, agitur, et ad illum usum Aureliorum genti Marci praenominis tribuendi provocat. Quamvis inversio nominum, quae librarios saepissime ad arbitrium mutavisse et invertisse constat, non prorsus improbanda sit, tamen ob eam, quam Arev. protulit, caussam Marci praenomen Prudentio tribui non potest, quoniam Aureliis etiam Caii, Lucii, Quinti et Titi praenomina data esse fasti coss. docent, vd. a. u. c. 501.505. 609.1143. 1198 etc. Nostri et Heinsiani cdd. praeter Puteanum vulgatum nominum ordinem retinent: Barth. autem cd. (Advers. XXXVII, 13.) et Io. Balbus (chron. s. v. spera, in ed. Weitz. II. p. 319.) Prud. maiorem vocant, ut a Trecensi aliisque (vd. not. 57.) distinguatur. Cf. etiam cap. II.

not. 9. 16.

Prudentius ed. Obbarius.

a

« PredošláPokračovať »