Obrázky na stránke
PDF
ePub

Aut in umbrosis Heliconis oris,

Aut super Pindo, gelidove in Haemo?
Vnde vocalem temere insecuțae
Orphea silvae,

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

5

10

vocalem (povýɛvra) cantantem; similiter chordae vocales apud Tibull. II. 5. 3. temere, haec particula egregie rem pingit: arbores nempe, quo quamque rapiebat caecus impetus, temere h. e. confuse et sine ordine, prae audiendi cupiditate ruebant.

v. 9. arte sc. canendi, materna, cui innutritus fuit Orpheus a matre sua Calliope. morantem h. e. sistentem.

ducere,

v. 11. blandum graece pro blande ducentem, h. e. tain blande caneutem, ut duceret. canoris, suaviter sonantibus; sic infr. Epist. II, 2. 76. versus canori. — quercus audacter, sed apposite dicuntur auritae, quia audiendi nunc iis tribuitur facultas; cum dilectu autem posuit quercus, ut, cum illae arbores, alias durissimae, iam Orphei carminibus percussae et delinitae esse dicantur, quanta vis eius carminibus fuerit, vel quantum in universum poesis valeat, eo magis appareat. - Imitatus est hunc locum Sidon. c. II. 71. Qui cantu flexit scopulos, digitisque canoris Compulit au

-

Quid prius dicam solitis Parentis
Laudibus? qui res hominum ac Deorum,
Qui mare ac terras, variisque mundum. 15
Temperat horis ?

Vnde nil maius generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit

[blocks in formation]

ritas ad plectrum currere silvas; Quum starent Hebri latices, cursuque ligato Fluminis attoniti carmen magis unda sitiret.

v. 13-16. solitis h. e. quas vulgo poetae carminum suorum principium facere solent; Virg. Eclog. III. 16. Ab Iove principium, Musae, Iovis omnia plena. res hom. h. e. fata, fortunam hom. mundum h.

et

ubi

autem per mare, terras,
caelum universa rerum natura.
Catull. LXIV. 205. Quo nunc
et tellus atque horrida contre-
muerunt Aequóra, concussitque
micantia sidera mundus,
vide, quae de voce mundus no-
tata sunt. variisque mund.
temp. hor. h. e. moderatur si-
derum cursum in caelo ita, ut
variae horae h. e. anni vicissi-

generavit Iupiter liberos, Minerva, Bacchus, Diana et Phoebus, longe patre minores vel inferiores sunt; nolim igitur unde ad prosaicae orationis indolem cum Cl. Mitsch. pro: quare explicare. unde pro: a quo, passim. Sic infr. I. 28, 28. Vnde potest,tibi defluat aequo

Ab Iove. Sat. I. 6. 12. contra, Laevinum, Valeri genus, unde Superbus Tarquinius regno

e. caelum, (xóoμov) designatur pulsus fuit. —viget pro vulgari : est, existit. aut secundum, aut quod secundum statim ab eo locum occupet. Proxim. ill. tam. occ. Pall. honores, nimirum, si nemo secundum tertiumve ab aliquo locuin occupat, primum locum tenenti proximus quoque est ille, qui quartum quintumve ab eo locum obtinet. Minerva igitur, quamvis longe a Iovis maiestate distabat, prae ceteris tamen diis deabusque honoratissima fuit. Plut. Sympos. I. p. 617. ǹ dè ̓Αθηνᾶ φαίνεται τὸν πλησίον ἀεὶ τοῦ Διὸς τόπον ἔχουσα. cf. Callim. H. Lav. Pall. 131. et, quem Cl. Mitsch. iam laudavit, Spanhem. ad Gall. H. Apoll, 29.

tudines existant. Infr. in Epist. sub verni

ad Pis. v. 302. temporis horam.

v. 17

-

20. Vnde nil mai. gener. 'ips. h. e. a quo nihil, quod ipso maius sit, procreatur; nam qui sequuntur, quos

Proeliis audax, neque te silebo
Liber, et saevis inimica Virgo
Belluis: nec te, metuende certa

Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden, puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem: quorum simul alba nautis
Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor;

Concidunt venti, fugiuntque nubes;
Et minax, nam sic voluere, ponto
Vnda recumbit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

25

30

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

v. 27 32. quorum simul cett. sensus: quorum sidus propitium simulac nautis exortum est, tempestas statim saevire desinit, et concitatum mare, quo nautae perituri videbantur, illorum nutu componitur; alba vel lucida, clara, (vocantur certe Dioscuri supr. 3. 2. lucida sidera) vel, quod magis placet, album h. e. purum et serenum caelum reddens, ut albus Notus supr. 7. 15. Defluit saxis cett. commode cum hac desaevientis tempestatis descriptione comparant Theocrit. XXII. 19. 'A2' μяηs vμɛïs te nai in ßvdoỡ ëlnete νῆας Αὐτοῖσιν ναύταισιν οϊομέ νοις θανέεσθαι· Αἶψα δ ̓ ἀπολήγοντ ̓ ἄνεμοι, λιπαρὰ δὲ γαλήνα Αμπέλαγος, νεφέλαι τε διέdeaμov ällvdis ällai.

[ocr errors]
[ocr errors]

Romulum post hos prius, an quietum Pompili regnum memorem, an superbos Tarquini fasces, dubito, an Catonis Nobile letum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

v. 34. superbos Tarquint fasces, non Tarquinium Superbum, cui nullus omnino in hoc carmine locus sit, sed Tarquinium Priscum intelligendum esse, contendit ad h. 1. Cl. Mitsch. Itaque superbos iam: splendidos esse, et ad magnificum regis apparatum pertinere existimat. At mihi secus videtur. Ex mea enim sententia imprudenter plane nunc epitheton superbus in ea, quam alias habet, significatione posuisset poeta, cum quemque il·lud non ad Tarquinii Prisci sed Superbi imperium relaturum esse, ipse facile intelligere posset. Nec video, cur Tarquinius Superbus indignus plane, quem inter insignes Romanorum viros commemoraret poeta, habendus sit, praecipue cum Virgilius quoque Aen. VI. 819. non Tarquinium Priscum tantum, sed etiam Superbum ad illustres animas, quarum Anchises in campis Elysiis recensum habet, retulerit. Nam, si Horatius dicit: an superbos

35

Tarquint fasces, neque de Tarquinii Superbi vitiis, neque de singulis eius virtutibus, v., C. virtute bellica (Ovid. Fast. II. 688. Vltima Tarquinius Romanae gentis habebat Regna, vir iniustus, fortis ad·arma tamen) neque de singulis aliis rebus praeclare ab eo gestis vel institutis, sed potius de insigni illa sub fine eius imperii per Brutum inprimis facta rerum publicarum conversione cogitandum est, quae sane largissimam Horatio ad carmen, de Tarquinii Superbi rebus et aliorum simul magnorum virorum virtutibus componendum, suppeditare potuisset materiem. Hanc autem rerum conversionem respexisse poetam, probabile fit inde, quod ad aliam statim insignem rerum conversionem transit, quam per nobile Catonis letum designat: nobile íllud dicitur, quod Cato, cum mori, quam Caesari se dedere mallet, ipse, ne in eius potestatem veniret, Vticae, unde Vticensis dictus est, manum sibi intulit. cf. Cic. Offic. I. 31. Hinc ipse Caesar dixisse fertur: Invideo morti tuae, Catò. Itaque haec honorifica inter viros illustres Catonis commemoratio vix Augustum (ut opinabatur, et ex hac opinione hunc locum corrigere

Regulum, et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paullum, superante Poeno,
Gratus insigni referam Camena,
Fabriciumque.

Hunc, et incomtis Curium capillis,
Vtilem bello tulit, et Camillum,

tentabat Bentleius) offendere
poterat; alias Virgilius quoque
Aen. VIII. 670. ne offenderet
Augustum, huius magni viri
laude abstinuisset.

v. 37-40. Regulum, exemplum, quod de summo patriae amore Marcus Attilius Regulus edidit, illustrissimum fusius

[blocks in formation]

res,

[ocr errors]

qui egregie de republica meruerunt, protulit: prae ceteris eminet M. Aemilius Scaurus, vir amplissimus, et princeps senatus (dicebatur ita proprie is, quem censor senatum recensens primum legerat, v. Wesseling. Observ. I. 8.) eiusque filius M. Scaurus, aedilitatis magnificentia clarus; v. Plin. H. N. XXXVI. 15. Paul. L. Aemilius Paullus, Consul, cum in praelio, Varronis, alterius consulis, temeritate ad Cannas commisso, insignem cladem expertus esset exercitus Romanus, ne tantae ignominiae superstes esset, sponte se trucidandum hostibus obtulit. Liv. XXII. 49. Flor. II. 6. 16. hinc prodigus magnae animae dicitur, h. e. vitam, pro patria deponendam, magno animo contemnens, sive: vitam, tantis meritis conspicuam,

40

prodigorum more, tamquam rem vilem, profundens. Exquisitiorem locutionem prodigus animae plures imitati sunt; cf. Drakenb. ad Sil. Ital. I. 225. ubi de militibus Hispanis: Prodiga gens animae, et properare facillima mortem. Similiter fere Cic. de Off. I, 24. vitam profundere. Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed vitam etiam profundere pro patria pa

rati essent. —

[ocr errors]

v. 39. insigni Camena, carmine sublimi, versante nempe in celebrandis virorum insignium laudibus. Fabric. C. Fabricius Luscinus, vir honestissimus, neque legatus magnis a Pyrrho, rege Epirotarum, ad quem de recuperandis captivis missus fuerat, -oblatis muneribus ad perfidiam, neque deinde consul, contra Pyrrhum bellum gerens, a proditore quodam, qui Pyrrhum mercede accepta se interfecturum esse promiserat, ad fraudem pellici potuit; hinc ipse Pyrrhus: Fabricius difficilius ab honestate, quam sol a cursu suo ́averti potest, dixisse traditur. cf. Cic. Off. III. 22. Val. Max. IV. 3. v. 41 44. Hunc, et cett. sensus: Hic Fabricius, et Cu

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »