Obrázky na stránke
PDF
ePub

novis dotibus instructam recudendi cepisset consilium; mihi, ut eam recognoscerem, et, aliis resectis, aliis adiectis, diffingerem, oblata est ab illo conditio. Sed ex causis, quas commemorare nihil attinet, eam repudiavi, et ad eum potius laborem, qui novae plane editioni impendendus sit, me proclivem esse professus sum. Placuit. Rem suscepi, et susceptae rei partes pro virili sustinere studui.

Nihil autem prius mihi faciendum esse putavi, quam ut textum darem emendatissimum. Itaque in locis dubiis non certae cuiusdam editionis auctoritatem secutus sum, sed ipse lectiones diligenter excussi, et, quae tam linguae quam poetae ingenio maxime respondere videretur, eam recepi. Ab initio quidem animus erat textum ita exhibere, ut ille a Cl. Mitscherlichio constitutus est, sed, cum in lectiones incidissem, quibus ut accederem, a me im petrare non poteram, ab hoc consilio recessi, et meo ipsius iudicio in seligendis le ctionibus me regi passus sum. Quod sipri→ us fecissem, şine haesitatione v. c. cum Bentleio I. 3. 18. rectis pro: siccis, et I. 6. 18. strictis pro: sectis scripsissem.

Ne tamen levitatis temeritatisque in lectionum delectu mihi culpam contraherem, non solum lectores de lectionis varietate diligenter in notis monui, sed rationem quoque, cur novam antiquae, vel antiquam novae lectioni praeferrem, semper addidi. Horatii editorum et aliorum virorum doctorum, v. c. Marklandi Epod. II. 27. coniecturis tum demum locum relinquendum esse censui, cum, iis receptis, apertum, quo laborabat oratio, tolleretur vitium. In uno loco IV. 8. 17. qui a recentioribus interpretibus ut locus suspectus et spurius asterisco notatus fuit, mihimet ipsi liberius indulsi, et, voce incendia in stipendia mutata, difficultatem, qua hic locus premebatur, removi. Praeterea ego ipse in textu nihil tentavi, nisi quod III. 2. 5. particulam et, quae mihi superflua ibi esse videbatur, delendam curavi. In coniectu ris, quas in notis proposui, una est Epod. XVII. 81. quae non mihi, sed Amicissimi lacobsii debetur acumini. Erat illa quoque, quam reciperem, dignissima, cum ro habentis in valentis mutato duplici orationis insolentiae (plorare artis pro: artis causa, et ni exitum pro: nil exitus) egregie succurratur.

[ocr errors]

Quod ad interpretationem attinet, quamvis omni cura et studio in ea versatus sum, nec pauca loca difficiliora nova, quam in iis explicandis ingressus sum, via explanare studui, ea tamen non viris doctis, sed tironibus inprimis me consultum ivisse, facile docet, qua usus sum, interpretandi ratio. Nam in quibus doctrinae alias laus et copia cerni et censeri solet, in iis fui brevior, at in iis, quae ad poetae virtutes et sententias penitius perspieiendas facere viderentur, paulo copiosior, adeoque utilitatis magis quam gloriae studiosus. Ne vero, priusquam ipse de unoquoque carmine diligentius cogitassem, aliorum explicationes temere amplecterer, vel in eorum opiniones me induci paterer, legem mihi scripsi hanc, ut nonnisi iam certa de uniuscuiusque carminis consilio et sensu concepta animo sententia interpretes adirem, et, quae bonae frugis apud eos reperirentur, in usum meum converterem. Nec, quae aliis accepta refero, dissimulavi, sed, ubicunque opus videbatur, bona fide indicavi. Optima autem suppeditavit Mitscherlichii commentarius, exquisitioris doctrinae copia refertissimus, quem quidem eo

lubentius in partes vocavi, quo magis eius auctor iam olim, ad cuius exemplum me componerem, mihi extitit dignissimus. Nam non sine summa animi voluptate in memoriam revoco illud tempus, quo non solum intimae nos pueros in schola Portensi amicitiae familiaritatisque tenebat vinculum, sed mutuum quoque honestissimae aemulationis agitabat studium. Gaudebit igitur ille, cuius antiqua fides et rarissima animi integritas mihi et aliis satis perspecta est, gaudebit, inquam, nisi me omnia fallunt, ille, si veterem suum amicum post messem a se factam spicas legisse intellexerit.

Post inchoatam Mitscherlichii editionem omnia Horatii carmina uno tomo evulgavit Cl. Wetzelius. Instructa est haec editio Indicibus, in quibus res historicae, mythologicae, geographicae accurate et diligenter enarrantur, copiosissimis, sed pauci lectores in eorum subsidio acquiescent, nec tam ex subiecta lectionis varietate, quam ex praepositis cuique carmini argumentis, multum profi→ cient. In probandis enim vel improbandis lectionibus Wetzelius ad Iani iu

dicium et auctoritatem ita se attemperavit, ut nihil fere ex se ipso proferret, et ducem suum atque magistrum in deridendo tantum et petulantius tractando Magno Bentleio superaret. Nec Argumenta ita comparata sunt, ut lectores inde de cuiusque carminis pretio et virtu→ tibus recte iudicare discant.

Quae de Horatii MSS. et Editt. cett. ex aliis editionibus cognosci possunt, et raro legi solent, iis hanc editionem augere et onerare nolui. Itaque nil nisi Vitam Horatii et Doctrinam de metris Horatianis praemittendam curavi. Rem scilicet de metris Horatianis novo studio tantaque diligentia, sollertia et peritia excussit et ad eiusmodi formam redegit Vir Doctissimus et multis nominibus mihi Carissimus Sparrius, ut communicatis, quae humanissime ille mecum de metris Horatianis communicavit, cum Horatii lectoribus, haud exiguam apud plurimos me gratiam initurum esse cum fiducia quadam sperare possem.

Restat ut Doctissimo Clarissimoque Philosophiae Doctori Carolo Christia

« PredošláPokračovať »