Si magnus Horatius, * Od. Lib. II. 20. Ergo parva pii munera pectoris Testes Porta mihi, claraque Lipsia,) ! 1 PRAEFATI O. Quamvis in Horatio explicando et a librariorum peccatis purgando tantum unaquaque aetate positum est studium, ut vix a novis interpretibus dici et conferri aliquid posse putes, quod non dictum et collatum sit prius, nec librariorum vitium aliquod in Horatii textu, quem vocant, indagari et tolli posse credas, quod non indagatum et sublatum iam sit ab aliis; tamen nostra quoque aetate extitere Viri docti, qui novam lucem Horatio affunderent, neo, qui nova et meliora afferant, posthac deerunt. Scilicet alius hanc, alius, aliam in edendo Horatio rationem secutus est; alius, ut Lambinus, Torrentius, Sanado 1 nus cett. omnem paene in poetae sententiis uberius exponendis , illustrandis, cum similibus veterum scriptorum locis componendis vel ex historia dilucidius explanandis collocavit operam; alius, ut Bentleius, Cuningamius, Wakefieldius cett. unice in poeta ad artem criticam exigendo versatus est; alius, ut fere Gesnerus, utrumque ita coniunxit, ut nec textui ad normam criticam examinando, nec sententiis impeditioribus expediendis deesset. Quam quidem rationem posteriorem, haud dubie utilissimam, dextre quoque in editis odarum libris inüit Iani, nuperrime autem in communem Horatii lectorum gratiam Vir Eruditissimus, Mitscherlichius. Sed cum Iani Editio Odas tantum in duobus to-mis complectatur, ea autem, in qua profliganda cummaxime occupatur vetus meus sodalis et amicus Mitscherlichius, ad tam splendidum opus excrescat, ut paucis ad illud sibi comparandum res suppetere videatur; desideratur adhuc, quae plurium lectorum rationibus accommodata sit, editio. Cum igitur ante tres annos Vir Honestissimus, bibliopola Lipsiensis, Caspar Fritschius, ut satisfaceret eiusmo di editionis desiderio, Gesneri editionem |