Obrázky na stránke
PDF
ePub

minica prima Adventus usque ad diem Epiphaniæ, et à Feria quarta Cinerum usque ad Octavam Pascha inclusivè, solemnitates nuptiarum prohibitas

esse ut nuptias benedicere, sponsam traducere, nuptialia celebrare convivia. -Nuptiæ verò quá decet modestia et honestate fiant, sancta enim res est matrimonium sanctèque tractandum.

Ritus celebrandi Matrimonii.

Sacerdos matrimonium celebraturus, publicationibus factis tribus diebus Dominicis aut festivis, si nullum obstet legitimum impedimentum, in ecclesia superpelliceo ct albâ stolâ indutus, adhibito uno saltem clerico, qui librum et vas aquæ benedictæ deferat, et duobus vel tribus testibus; virum et mulierem, quos parentum vel propinquorum suorum præsentia cohonestari decet, de consensu in matrimonium sigillatim interroget vulgari sermone in hunc modum. Ac primò sponsum, stantem ad dexteram mulieris.

N. Wilt thou take N. here present,

for thy lawful Wife according to thre rite of our holy Mother the Church? Respondeat sponsus, I will.

Deinde sacerdos sponsam interroget. N. Wilt thou take N. here present, for thy lawful Husband, according to the rite of our holy Mother the Church?

R. I will.

Deinde detur fæmina à patre suo vel ab amicis suis; quæ, si puella sit, discoopertam habeat manum, si vidua, tectam et vir eam recipiat in Dei fide, et suâ servandam, et teneat eam per manum dexteram in manu suá dexterâ; et ad hunc modum docente sacerdote, det ai fidem per verbum de præsenti, dicens :

I, N. take thee N. to my wedded Wife, to have, and to hold, from this day forward, for better, for worse, for richer, for poorer, in sickness, and in health, till Death do us part, if holy Church will it permit; and thereto I plight thee my troth.

Mox manum retrahendo, iterùmque jungendo, dicat mulier, docente sacerdote.

I, N. take thee N. to my wedded Husband, to have, and to hold, from

in

this day forward, for better, for worse, for richer, for poorer, sickness, and in health, till Death us do part, if holy Church will it permit; and thereto I plight thee my

troth.

Data sic utrimque fide, junctisque dexteris, dicat sacerdos: Ego conjungo vos in matrimonium, in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti. Amen. Et mox aspergat eos aqua benedictâ.

Posted ponat sponsus aurum et argentum (sponsæ in manus mox tradendum) et annulum super librum, quem sacerdos benedicit, dicens : V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

[ocr errors]

R. Qui fecit cœlum et terram.
V. Domine, exaudi orationem me-

am.

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.
Oremus.

Benedict, Domine, annulum hunc, quem nos in tuo nomine benedicimus, ut quæ eum gestaverit, fidelitatem integram suo sponso tenens, in pace et voluntate tuâ permaneat, atque in mutuâ charitate semper vi

vat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. ·

Deinde sacerdos aspergat annulum aquâ benedictâ, in modum crucis. Et sponsus, accepto annulo de manu sacer. dotis, aurum et argentum dat sponse, et dicit: With this ring I thee wed; this gold and silver I thee give, with my body I thee worship, and with all my worldly goods I thee endow.

Tunc inserit sponsus annulum pollici sponsa, dicens: In the name of the Father: deindè secundo digito, dicens, and of the Son: deindè tertio digito, dicens, and of the Holy Ghost: postremò quarto digito, dicens, Amen. Ibique dimittat annulum. Ubi nota, quod Rituale Romanum præscribit ut imponatur annulus digito annulari, non dexteræ, sed sinistræ manus.

His peractis subjungit sacerdos. V. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

R. A templo sancto tuo quod est in Jerusalem.

Kyrie eleison.

Christe eleison..

Kyrie eleison. Pater noster, &c. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

T. Salvos fac servos tuos.
R. Deus meus sperantes in te.
V. Mitte eis, Domine, auxilium de

sancto.

R. Et de Sion tuere eos.

V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.

R. A facie inimici.

1. Domine, exaudi orationem

meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.
1. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.
Öremus.

Respice, quæsumus, Domine, super hos famulos tuos, et institutis tuis, quibus propagationem humani generis ordinasti, benignus assiste, ut qui te auctore junguntur, te auxiliante serventur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

His expletis, si benedicenda sint nuptiæ, dicitur missa, pro sponso et sponså; ut in Missali Romano; servatis omnibus quæ ibi præscribuntur, videlicet,

Dicto Pater noster, sacerdos stans in cornu Epistolæ, versùs sponsum et sponsam, ante altare genuflexos, dicit super eos sequentes orationes.

« PredošláPokračovať »