Obrázky na stránke
PDF
ePub

tissimis ictibus excarnificatus atque confectus est, et inde unco tractus in Tiberim 8.

XVIII. Periit' cum fratre et filio, anno vitæ septimo et quinquagesimo3: nec fefellit conjectura eorum, qui augurio4, quod factum ei Vienna ostendimus, non aliud portendi prædixerant, quam venturum in alicujus Gallicani hominis potestatem : siquidem ab Antonio Primo, adversarum partium duce, oppressus est, cui Tolosæ nato cognomen in pueritia Becco5 fuerat. Id valet gallinacei rostrum.

8. Tandem apud Gemonias... et inde.... tractus in Tiberim. Tacit. 1. c. « postremo ad Gemonias, ubi corpus Flavii Sabini jacuerat, propulere.... Ac deinde ingestis vulneribus concidit. Et vulgus eadem pravitate insectabatur interfectum, qua foverat viventem. » Eutrop. « postremo jugulatus et in Tiberim dejectus, etiam communi caruit sepultura.» Victor, Cæs. 1. c. « injecto laqueo parricidarum more ad scalas Gemonias perque eas pertractus, simul ictibus, quantum quisque valuerat, confosso corpore, in Tiberim dejicitur.» Oros.

"

apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris compunctionibus excarnificatus, atque inde unco tractus, et in Tiberim mersus, etiam communi caruit sepultura. » Xiphil. 21, ubi Reimar.

XVIII. 1. Periit; post imperium vel annuum, vel octo mensium (diversi enim scriptores), sive a seditione legionum, quæ mense Januario ann. 822 Imperatorem eum salutavere, sive a morte Othonis, quæ mense Aprili ejusdem anni accidit, computes illud. Vitellium enim periisse constat sub finem Decembris.

2. Cum fratre et filio. De fratre vide Tacit. Hist. IV, 2, « Dein L.

Vitellius interficitur, par vitiis fratris, in principatu ejus vigilantior, nec perinde prosperis socius, quam adversis abstractus, » et Xiphil. cap. 22; de filio Tacit. Hist. IV, 80, « lisdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici jubet, mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset, et eumdem Xiphil. I. c. De filia Vitellii cf. ad Vespas. 14.

"

[ocr errors]

3. Anno vitæ septimo et quinquagesimo. Ita etiam Tacit. Hist. III, 86, « septimum et quinquagesimum ætatis annum explebat.» Adde Eutrop. VII, 12, et Victor. Cæs. 8. Sed Xiphil. 1. c. τέσσαρα ἔτη καὶ πεντή xova vitæ ejus tribuit, quibus Zonaras addit ἡμέρας ἐννέα καὶ ὀγδονία zora, idque rectius, si vere natus est mense Septembri ann. 768, uti Noster perhibet, cap. 3, et periit Decembri exeunte ann. 822. Verissime Reimar. ad Xiphil. I. c. novum hoc documentum dicit, Suetonium ex diversis auctoribus nativitatis et vitæ tempora petiisse, nec tamen de conciliandis rationibus laborasse, unde secum pugnantem'sæpius deprehendimus.

4. Augurio, etc. Vide cap. 9.

5. Becco. Gallice nos adhuc bec. De Antonio Primo cf. Tacit. Hist. II, 86; et Reimar. ad Xiphil. 65, 9.

VESPASIANUS.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PredošláPokračovať »