Obrázky na stránke
PDF
ePub

cœlum attingam excelso ca pite.

Sublimi feriam sidera vertice.

ODE II. AD AUGUSTUM CÆSAREM.

Deos omnes Romanis iratos esse, ob cædem Julii Cæsaris: totamque Imperii spem in Augusto esse.

JAM satis terris nivis, atque diræ

Grandinis misit Pater; et rubente
Dexterâ sacras jaculatus arces,
Terruit urbem :

Terruit gentes, grave ne rediret
Sæculum Pyrrhæ nova monstra questæ ;

[8] Jupiter jam in terras immisit sat nivis et horrendæ grandinis: vibransque ful mina in sacras arces manu flammatâ Romæ terrorem incussit. Alias etiam nationes fecit timere, ne redi

[9]

6 ret triste tempus Pyrrhæ conquerentis ob prodigia inaudita:

ANNOTATIONES.

celebrantur, Pindarus, Alcæus, Sappho, Stesichorus, Ibycus, Bacchylides, Simonides, Alcmeon, Anacreon. Apud Latinos Horatius princeps ac propè unicus. Huic addit Cæsium Bassum Quintilianus, lib. x. cap. 1.

36. Sublimi feriam sidera vertice.] Platonicorum erat sententia; Poëtam infra Deum, et supra hominem esse.

Ode II.-Ode est dicolos tetrastrophos. Tres quique priores versus sunt Sapphici. Constant è trochæo, spondæo, dactylo, et duobus trochæis. Et sic scanduntur:

Jám să ❘tis tér | ris nivis | atque | diræ. Quartus est Adonicus, è dactylo et spondæo.

Têrruit úrbém.

1. Jam satis, &c.] Optimè Turnebus lib. vi. cap. 8. Prodigia Cæsaris mortem secuta, offensionem Deorum et iram ostendentia atque augurium civilium deinceps bellorum, eventumque portendentia, Horatius commemorat: cùm autem solerent prodigia et portenta procurari et expiari, iraque Deorum obsecrationibus placari, utrumque in eâ Ode reperies. Porrò funestum ac dirum ostentum erat, cùm ædes sacræ de cœlo tangebantur. Cic. de Divinatione. ii.

Nam pater altitonans, stellanti nixus Olympo, Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit, Et Capitolinis injecit sedibus ignes.

Nivis atque dire grandinis.] Postquàm à Cassio et Bruto Julius Cæsar in Senatu interfectus est, nivis et grandinis tempestates prodigiosæ aliaque portenta acciderunt. Tiberis quoque exundans urbem agrosque fœdavit. De quibus fusè Appianus lib. iv. Diod. lib. 47. aliique. Illa verò prodigia à Diis velut immissa in ultionem occisi Principis adulatoriè noster aliique ejus sæculi Poëtæ scripserunt. Augusti gratiam captantes, quæ omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit, nihil convenientius ducens, quàm necem avunculi vindicare, tuerique acta. Suet. Octav. cap. 10. Idque pro concione voverat, teste Dione lib. xlv. Idem Sueton, cap. 29. Extruxit ædem Martis ultoris . . .

quam bello Philippensi pro ultione paternâ susceptâ voverat.

Nivis.] Ingens nivium copia fecit cluvionem Tiberis, adeoque portenti loco habita est. Frustrà ergo Scaliger Hypercrit. locum hunc Horatii redarguit.

Dira grandinis.] Quoties erat grando solito major, lapidibus pluisse dicebant veteres, et prodigium censebant, procurabantque. Tit. Liv. pluribus locis.

3. Saeras jaculatus arces.] Magna tunc Jovis ira, cùm nec sibi sacratis parcit ædibus. Hinc verò portendi rerum mutationem credebant olim teste Dione et aliis. Seneca Quest. natural. 1. ii. cap. 41. Prima, inquit, manubia (Tuscum est vocabulum et insignificat fulmen; nequid te remoretur, Lector) monet et placata est, soliusque Jovis arbitrio mittitur. Secundam miltit Jupiter quidem, sed ex concilii sententiâ : nam duodecim advocat Deos; quæ manubia prodest, at non impunè. Tertiam idem millil, sed adhibitis in consilium Diis quos Superiores vocant: et manubia hæc tertia incendit et vastat, mutatque statum privatum et publicum quem invenit, &c.

Urbem.] Romam, Antonomasticè : urbium scilicet principem.

:

6. Sæculum Pyrrhæ.] Diluvium simile Deucalionæo. Eluviones fuere plures, testibus Euseb. Hieron. Isidoro, et aliis. Una mensiun novem sub Ogyge prisco; altera Niliaca unius mensis sub Hercule et Prometheo Ægyptiis: tertia duorum mensium sub Ogyge Attico: quarta mensium trium in Thessalià tempore Deucalionis et Pyrrhæ quinta sub Proteo Agyptio. Has Poëtæ nonnunquam jungunt confunduntque, imò his tribuunt ea quæ ex sacris codicibus acceperant de universali diluvio, quod describit Moses Genes. cap. 6. et seq. Sic et alii pariter Ethnici. Apollodor. lib. i. Ubi Jupiter, inquit, aneam prolem tollendam censuit, Deucalion Promethei consilio fabrefactâ è lignis arcâ, repositisque in ea rebus ad vi tam necessariis, ingressus in eam est cum Pyrr hå uxore: tum Jupiter, effusis largè imbritus,

quando Proteus totum ar- Omne cùm Proteus pecus egit altos

mentum duxit in excelsos

Visere montes : montes; atque piscium ge- Piscium et summâ genus hæsit ulmo,

nus adhæsit ulmi fastigio:

qui locus fuerat columbis Nota quæ sedes fuerat columbis, cognitus: necnon dam ti: Et superjecto pavidæ natârunt

midæ nataverunt in mari superfuso. Aspeximus fla

Æquore damæ.

vum Tiberim ire prostra- Vidimus flavum Tiberim, retortis tum monumenta Regis Nu- Littore Etrusco violenter undis,

mæ et ædem Vestæ, aquis

magno impetu reflexis à ri- Ire dejectum monumenta Regis, pâ Tusciam spectante: dum

Templaque Vestæ :

hic fluvius, Jove indignante: Iliæ dum se nimiùm querenti nimium indulgens uxori

Ilia dolenti præter modum, Jactat ultorem; vagus et sinistrâ se vindicem, ostentat atque Labitur ripâ, Jove non probante,

in lævum litters

ANNOTATIONES.

maximum Græciæ partem cooperuit; ut quicquid mortalium illic foret, interiret, præter admodum paucos. Plutarchus de animant. comparat. refert columbam, arcâ emissam, Deucalioni nunciam tempestatis fuisse cùm remearet serenitatis, cùm evolaret.

Pyrrha. Pyrrha uxor Deucalionis Thessaliæ Regis: qui duo tantùm fuere superstites ex eluvione; naviculâ emergentes in Parnassum, cæteris montibus aquà submersis. Subinde verò consuluerunt Oraculum, quo pacto genus humanum posset reparari; acceptoque responso jactis post tergum lapidibus id præstiterunt. Vide Ovid. Metamorph. i. Virgil. Eclog. vi. Juvenal. Satyr. i. v. 81, et seq. etc. Thessalica illa contigit eluvio annis ferè quindecim ante Hebræorum ex Ægypto egressum; ut volunt quidam non absurde.

7.Omne cum Proteus,&c.] Proteus custos Phocarum Neptuni, in eo diluvio, inquit Poëta, gregem suum, seu vitulos marinos deduxit in altos montes, qui priùs vel in aquis vel in ripà duntaxat degebant. Sunt enim uicio, Phocæ. 9. Piscium et summâ genus hæsit ulmo, &c.] Fluctibus terræ superfusis, pisces arborum summo cacumini, supremisque fruticibus adhærebant.

10. Nota quæ sedes fuerat columbis.] At vix hoc persuadeas rerum naturæ consultis, inquit Scaliger. Quasi vero benè palumbes non hic intelligi queant, quas in arboribus constat nidificare. Quid porrò quod scribit Suetonius, Octav. cap. 94. Cæsare sylvam cædente, arborem palmæ in omen victoriæ servari jussam, è quâ soboles enata paucis diebus sic adolevit, ut non modò æquipararet matrem, sed et obtegeret, frequentareturque columbarum nidis.

13. Flavum Tiberim.] Seu ex eluvione turbidum ut sit; seu quod, ut scribit Virg. Æn. vii. 31. Vorticibus rapidis, et multa flavus arend. Retortis littore Elrusco violenter undis.] Retroactis Romam versùs aquis, repulsisque ab ostio maris Tyrrheni sive Etrusci, in quod influit; quâ exundatione vastitatem urbi visus minari Tiberis. Huc pertinet quod refert Dio lib. 45. flumina quædam in Italiâ contrarias in partes fluxisse, Augusti temporibus: piscesque

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

innumerabiles è mari in continentem ejectos per ostia Tiberis.

15. Monumenta Regis.] Numa Pompilii, secundi Romanorum Regis, Palatium, quod et Curia Pompiliana et Regia vocabatur. Intelligunt alii cætera Numa opera seu monumenta publica.

16. Templaque Vesta.] Ex Dionys. Halic.lib. ii. Templa duo Romæ habebat Vesta, alterum à Romulo, alterum à Numa Pompilio conditum, medio spatio Capitolium inter et Palatium, unis manibus utroque colle incluso.

Templa.] Abusivè pro æde quæ non erat au gusta, sive augurio consecrata, at augustum erat illius atrium.

Vesta.] Ejus ædes erat rotunda, quod terra, quæ rotunda est, Vesta dicta fuit, quippe quæ rebus omnibus vestitur: vel quia vi suà stat. Alii aliter. Vide Cic. de Nat. Deor. i.

17. lie.] Matri Romuli, suæ uxori, conquerenti de nece Julii Cæsaris sibi consanguinei. Ilia jussu Amulii in Tiberim, ut volunt quidam, præcipitata, huic proinde fluvio nupta fertur: ab eoque indulgentiùs æquo vindicatur.

18. Sinistra labitur ripa.] Majorem ergo urbis partem, quæ ad sinistram est, forum scilicet Romanum, atque Aventini Palatinique collium imam regionem exundans vastat Tiberis.

19. Jove non probante.] Si omnia fato fiant, cur non probat Jupiter? aut si Jupiter non probat, cur adversùs fatum Tiberis ruit? sive vult Casaris ultor esse, quid igitur Romæ pulcherrima et religiosissima quaque demolitur, cùm Romam ipsam Cæsaris nepotibus promiserint fata? sic magna lis Horario mota à Jul. Scaligero. Nunquid verò nostrum erit viros inter tantos tantas componere rixas? At cavillationem agnosce, lector, ne dicam sycophantiam vitilitigatoris. Probat Jupiter sanè vindicari nefariam cædem Principis et Pontificis. Ov. Fast. iii. 705.

At quicunque nefas ausi, prohibente Deorum Numine, polluerant pontificale caput. At non probat quod uxori Iliæ obsequentior fluvius ultra modum evagetur, eatque dejectum sacra profanaque sine ullo discrimine. Nec absurdè alii scribunt, Jovi Diisque non placere

[blocks in formation]

quod Tiberis moliatur Cæsaris ultionem, quam Augusto fata reservabant.

20. Uxorius.] Uxori plus æquo deditus et indulgens. Virgil. Æneid. iv. v. 226.

-Pulchramque uxorius urbem
Extruis-

21. Audiet cives, &c.] Quasi vaticinatur Horatius peracta jam bella civilia, quibus Italia fœdata, et mutuis vulneribus cives absumpti, juventusque imminuta ac propè exhausta fuerat.

22. Graves Persa.] Parthi, ut ad calcem hujus Odes annotabo, intelligendi; Graves, seu carmorum pondus, seu quod Romanis diu graves incubuere, vel propter unam cladem Crassianam, de quâ postea dicam ampliùs, tum alibi, tum præcipuè lib. iv. Od. 15.

23. Vitio parentum.] Per ambitionem, cupiditatem, iram, in semet gladios stringentium, quibus hostes erant petendi.

27. Virgines sanctæ.] Vestales ignis æterni custodes, Vestæ perpetuâ virginitate et summo cultu addictæ, hincque ad placandum ejus Humen potentiores. Cicero de Legibus ii. Virgines Vestales in urbe custodiunto nem foci publici sempiternum. Et ibid. Vesta, quasi focus urbis ei colenda Virgines præsunt, &c. Vide A. Gellium, lib. i. cap. 12. ubi inter alia benè multa, hæc scribit: Vestalem Virginem minorem annis sex, majorem quam annos decem natam, capi fas non esse; patrimam et matrimam esse oportere: neque lingud debili, sensuve aurium diminutam aliare quavis corporis labe insignitam, nec qua ipsa, aut ejus pater emancipatus sit, aut cujus parentes servitutem servierint, vel in sordidis negotiis diversentur, &c.

Minus audientem.] Præ irâ graviori ac ferè implacabili, tum ob effusum impiè sanguinem sibi cognatum, ut jam antè dixi, tum ob sacrilegam percussorum audaciam, quæ summum Sa

[11]

20 errat exundans. Juvenes pauci culpâ parentum audient aliquando Romanos strinxisse gladios, quibus justè magis confoderentur Persæ graves; discentque bella civilia. Quem Deo25 rum populus invocet labenti Republicâ? Quibus votis instabunt Virgines sacratæ apud Vestam obsecrationes minimè suscipientem? Cui Jupiter dabit munus eluendi crimen? ô [12] Phoebe fatidice obsecramus 31 ut succurras, albos humeros nube velatos habens: seu vis potius adesse, ô blanda Venus, circa quam joci et amores volitant: seu ab

35 jectam prolem atque posteros respicis, O Mars Romanæ gentis parens, eheu bello nimis diuturno satiate!

cerdotem violarant, absque ullâ numinum reverentiâ. Ovid. Fast. iii. ita v. 700. Vesta loquitur :

-Meus fuit ille sacerdos.

Sacrilega telis me petiere manus.
30. Venias, precamur.] Invocat præcipuè
Apollinem, qui et Trojanis pridem, et post
Romanis semiper impensè favit.

31. Nube candentes humeros amictus.] Missis aliorum interpretationibus, hunc locum optimè intelligas cum iis qui putant allusisse Horatium ad id quod commemorant anno cædem Julii Cæsaris consecuto; Solem caligine obvelatum semper fuisse, quasi in sceleris admissi execrationem. Plutarch. in Cæsare, Dio. lib. xlv. Plin. lib. ii. cap. 30. Prodigiosus, inquit, Solis defectus, occiso Dictatore Casare, totius pene anni pallore continuo. Virg. Georg. i. v. 466. Sol etiam extincto miseratus Cæsare Romam, Cum caput obscurâ nitidum ferrugine texit, Impiaque æternam timuerunt sa cula noctem. 32. Augur Apollo.] Quippe qui divinationibus præesse credebatur.

ap

33. Erycina.] Post Apollinem, Veneris opem implorat: quæ mater Æneæ, à cujus filio lulo Cæsar Julius. Venus porrò in Eryce Siciliæ monte fanum habebat, unde Erycina dicta. Romam postea translata in ædu.n ipsi sub hac pellatione consecratam extra portam Collinam. Nec omittendum quòd Venus Caesaris dicta sit genetrix; et ab eo dicatâ etiam Æde, singulari cultu honorata; in castris denique ejus tessera fuit Genetrix Venus; sicut in Syllæ Apollo, in Antonii Lar Deus, in Pompeii Junioris Pietas, in Majoris Hercules invictus.

35. Sive neglectum.] At Martem denique convertitur, patrem scilicet Romuli Romanæque adeò gentis auctorem.

37. Longo satiate ludo.] Tot bellis civilibus, quæ sunt ludus Martis. Clamor bellicus in pugnæ conflictu. Galea læves.] Ardentes sci

qui gaudes vociferationibus Quem juvat clamor, galeæque læves, et galeis politis, atque as- Acer et Mauri peditis cruentum pectu Mauri peditis erga sævum adversarium feroci.

Sive immutatâ specie ado- Sive mutatâ juvenem figurâ lescentem exhibes in terrâ, Ales in terris imitaris, almæ tu alatus filius benignæ

Vultus in hostem.

40

[13]

Cæsaris ultor :

45

Maia, sinens te dici vindi- Filius Maiæ, patiens vocari

cem Julii Cæsaris: tardè

remigres in Colum; diuque Serus in cœlum redeas, diuque maneas cum populo Roma

no, neque celerior ventus Lætus intersis Populo Quirini; rapiat te nostris criminibus Neve te nostris vitiis iniquum infensum: Ama potius hic

ingentes triumphos, et ap

Ocyor aura pellationem parentis aucto- Tollat: hîc magnos potiùs triumphos, risque; neque patiaris, O Hic ames dici pater, atque princeps: Cæsar, te imperante, Medos Neu sinas Medos equitare inultos, impunè in equis vagari.

ANNOTATIONES.

licet bello sæpius contractantur et poliuntur. 39. Acer et Mauri peditis cruentum vultus in hostem.] Truculentus erat Maurorum vultus. Respiciunt hic aliqui ad historiam: grave nempe bellum Juba Mauritaniæ regis adversus Jul. Cæsarem de quo Sueton. cap. 66. Fama hostilium copiarum suos perterritos

confirmabat. cum expectatio adventûs Juba terribilis esset, &c.] Non malè quidam censent reponendum hic, Marsi peditis. Isti enim optimi Italiæ et Romani exercitus milites potiùs videntur fuisse commendandi, quàm hostes et alieni.

41. Sive mutatâ, &c.] Augustus, quod valdè ingeniosus Mercurius audiebat.

Juvenem imitaris.] Vulgaris erat opinio et fama, Mercurium Julii Cæsaris vindicem fuisse assumptâ juvenili figurâ Augusti, qui natus erat annos tantùm novemdecim quando Cesar interfectus est.

43. Maia.] Mater hæc Mercurii erat.

44. Cæsaris ultor.] Sueton. Octav. cap. 10. et 29. anteà cit. Ovid. Fast. iii. 707. Cæsaris interfectores tale nefas ausi, inquit, Morte jacent merita. Testes estote Philippi : Et quorum sparsis ossibus albet humus. Hocopus,hæc pielas, hæc prima elementa fuerunt Cæsaris, ulcisci justa per arma patrem. 45. Serus in cœlum redeas.] Sic multos annos Augusto exoptat, ejusque præsentiam opemque Populo Romano necessariam atque amabilem asserit Poëta. Vide Sueton. Octav. cap. 56.

Te duce, Cæsar.

50

[14]

49. Magnos triumphos.] Sueton. Octav. cap. 25. Curules triumphos tres egil, Dalmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo omnes. Bis ovans ingressus urbem est, post Philippense, et rursùs post Siculum bellum.

50. Hic ames dici pater.] Ex Sueton. Octav. cap. 58. nullo magis honore lætatus est Augustus, quàm cùm ab universis maximoque consensu Pater patriæ consalutatus est. Id enim cognomen afferenti, mandantibus cunctis, Valerio Messalæ, lachrymans ita respondit: Compos factus voforum meorum, P. C. quid aliud habeo Deos immortales precari, quàm ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitæ finem mihi perferre liceat?

Atque princeps.] Corn. Tacit. Ann. lib. i. cap. 1. Lepidi atque Antonii arma in Augustum cessere qui cuncta discordiis civilibus fes sa nomine Principis sub Imperium accepit. Et Dio. lib. 53. ita scribit: Princeps Senátus dictus est sexto Consulatu; eo more, qui, integro etiamnum Populi in Rep. statu, receptus erat.

51. Medos.] A Medis ad Persas, et ab his ad Parthos tandem orientis imperium transiit. Hinc promiscuè tria vocabula ista usurpantur sæpius ab Horatio.

Inultos.] Tunc populis istis inferre bellum meditabatur Augustus. Vide Od. 19. hujus libri.

Equitare.] Equitatu suo Romanis insultare. Vel quòd urbana etiam negotia equitando Parthi obirent. Strabone teste.

ODE III.

Navi quá Virgilius Athenas vehebatur, precatur incolumitatem: deinde in hominum temeritatem invehitur.

SIC te Diva potens Cypri,
Sic fratres Helenæ, lucida sidera,
Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, præter Iapyga,
Navis, quæ tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis Reddas incolumem, precor;

Et serves animæ dimidium meæ.

ANNOTATIONES.

Ode est dicolos distrophos. Primus quisque versus Choriambicus trimeter, constans é spondæo, choriambo et pyrrhichio. Ita scandi

tur :

Sic të | Diva potēns | Cyprĭ |

Alter quisque versus est Choriambicus Asclepiadeus tetrameter, constans è spondeo, duobus choriambis et pyrrhichio :

Sic frá três Hělěnă | lúcidă si | děră.

1. Sic le Diva, &c.] Venustatis et elegantiarum plena est hæc Ode: voces habet et sententias multas et perinde graves, exempla insignia, oratoriam tractationem egregiam. Denique hic triumphat Heroicus ille spiritus, quem in Poëta nostro laudat Quintilianus, ut Lyricorum ferè unum legi dignum existimet.

Sic.] Particula est adjurantis et voventis. Sic te Dii ventique integram servent, precor, in: quit, ut tu sospitem deferas Virgilium, & navis. Ille navigationem instituebat Athenas jam quinquagenario major, ut divino Eneidos operi coronidem imponeret.

Diva potens Cypri.] Venus, quæ præcipuos habebat honores apud Cyprum, insulam maris Mediterranei, Ciliciam inter et Syriam. Variis illa dominis subinde paruit: à Turcis denique est occupata, et erepta Venetis anno 1570. Cur autem invocatur Venus, ut faveat naviganti? An quod, ut opinatur Marcilius ejus numen in puppi appictum, et navis insígne erat et tutela? An quod Veneris stella navigantibus utilis? An quod fabulantur è manis spumâ procreatam in mare jus et imperium obtinere. Virgil. Æneid. 5. v. 800. Neptunus ita Venerem alloquitur, Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, Unde genus ducis.

Ovid. Epist. xvi. v. 23.

Illa (Venus) dedit faciles auras, ventosque
secundos,

In mare; nec mirum, jus habet orta mari. 2. Fratres Helene.] Castor et Pollux. Leda Tyndari Laconiæ regis uxor, ut aiunt, ova duo peperit, è quorum altero prodierunt Pollux et Helena immortales è Jove nati, ex altero Castor et Clytemnestra mortales è Tyndaro. Hinc illi Tyndaridæ vocantur à Latinis quidem, à Græcis verò Jovis filii, Aloxovgos. Porrò quòd à piratis ac prædonibus mare, dum viverent, li

[blocks in formation]

berâssent, à Neptuno dicuntur adepti esse potestatem naufragis opitulandi. Hinc wrnges dicti; et hinc lucida sidera: in astris nimirum recensentur Castor et Pollux: eorumque stellæ cùm simul apparent, salutares: cum solitariæ, graves et noxiæ creduntur. Arnobius ignes seu fulgores marinos vocat. Vide Plin. lib. ii. cap. 37. Hygin. lib. ii. etc. et infrà Od. 12. hujus libri Annotat.

3. Ventorum pater.] Jovem intelligit Marcilius, quia veteribus Physicis Jupiter est aër agitatus et fluens, adeoque id quod ventum appellamus. Alii melius exponunt de Æolo, qui ventorum rex et pater dictus, quod ventorum astrorumque rationem apprimè calluerit. Is regnavit Iliacis temporibus apud insulas Eolias, quæ et Vulcaniæ, Italiam inter et Siciliam positæ, Plin. lib. iii. cap. 8. et 9.

4. Obstrictis aliis.] Cæteri venti minimè propitii retineantur, unus omittatur lapyx Virgilio commodus in fines Atticos properanti. Alludit Horatius ad utrem Ulyssi ab Æolo donatum, in quo venti erant inclusi, præter Zephyrum navigationi ejus utilem. Quidam, legunt obstructis, sed malè. Homer. modo cit. Odyss. x. xariduos ligavit. Virgil. Æn. i. inclusos carcere ventos pariter canit.

Iapyga.] Ventus ille ex Apuliæ finibus proficiscitur, adversus Eurum flat, idem propemodum atque Caurus, in Greciam proinde ex Italiâ solventibus planè utilis. Vide Gell. lib. ii. cap. 22. 6. Virgilium.] Huic cum Poëta nostro familiaritas maxima, ut mirum non abs re videatur, quòd nullam fecerit usquam mentionem Lyricorum Principis Heroicorum ille Princeps.

Finibus Atticis.] Attica regio Helladis in angulo Orientali et Australi; ubi longè præclarissima et nominatissima civitas caput extollit. Athenæ omnium doctrinaram inventrices. Cic. i. de Orat.

8. Anima dimidium meæ.] S. Aug. Confess. lib. 4. cap. 6. Bene, inquit, de amico suo dixit quidam, dimidium animæ meæ: Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus: et ideò mihi horrori erat vita, quia nolebam dimidius vivere, etc. altero scilicet mortuo. v. 22. et infrà lib. i. Od. 17.

Vide Pers. Sat. v.

« PredošláPokračovať »