EDITIO TERTIA IN AMERICA STEREOTYPIS IMPRESSA; CUM NOVISSIMA PARISIENSI DILIGENTER COLLATA, CÆTERISQUE HACTENUS EDITIS LONGE EMENDATIOR. HUIC EDITIONI ACCESSERUNT VITA HORATII CUM DACERII NOTIS, ET PRÆFATIO DE SATIRA ROMANA. E STEREOTYPIS A D. & G. BRUCE FABRICATIS. PHILADELPHIÆ: IMPENSIS H. C. CAREY & I. ,LEA. WI.1. Quirk Q. HORATII FLACCI curctic Trece a seg 9-16-56 PER LUDOVICUM DESPREZ. 5 Orbilium gram 9 Q. HORATIUS FLACCUS in Venusio Apuliæ oppido natus est. . Româ Athenas se contulit, Philosophiæ discendæ causâ. 7 Athenis cùm versaretur, annum ætatis agens vicesimum tertium, à Bruto abstractus ad civile bellum, ac Tribunus militum factus, Philippensi cladi interfuit. * Tum victus, et bonis exutus paternis, paupertate conflictatus ad poësim animum appulit . ' Hinc Mæcenatis amicitiam demeruit: ac per eum subinde cum Augusto reconciliatus, utrique valdè charus extitit , et liberaliter ditatus. 10 Suetonio etiam teste, primùm scriba Quæstorius fuit post veniam ab Augusto impetratam. in Animo erat à tumultibus urbanis alieno, secessumque amabat. Apud Sabinos autem libenter morabatur in fundulo suo, quem describit Lib. i. Epist. 16. 12 Hinc scribendarum epistolarum munus ab Augusto oblatum detrectavit. 13 Victûs frugalitatem cum munditiâ dilexit. 14 Fuit corporis habitu brevi et obesus. De ingenii scriptorumque elegantiâ nihil est quod dicam, cùm tot sæcula non sine admiratione prædicaverint junctam ab eo in carminibus Anacreontis suavitatem cum Pindari virtute et sublimitate : in sermonibus verò eam dicacitatem urbanam, quâ nihil solertius et sagacius. Mortuus est anno ætatis 57. Erravitque librarii manus ex Suetonio scribentis 59. 15 Augustum hæredem palam nuncupavit. Humo conditus est extremis Esquiliis, juxta Mæcenatis tumulum. 1 Lib. 2. Satira 1. versu 35. 6. v. 48. 9 Lib. 1. Od. 18. Lib. 3. Od. 16. Epod. 1. Epist. 5. QUINTUS HORATIUS FLACCUS, Venusinus, patre, ut ipse qui- Ni te visceribus meis, Horati, Hinno me videas strigosiorem. infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse ? Expressitque Eclogam, cujus initium est; Quum tot sustineus et tanta negotia solus, Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar. Habitu corporis brevis fuit, atque obesus; qualis et à semetipso in Satyris describitur, et Augusto hâc Epistolâ : Pertulit ad me Dionysius libellum tuum, quem ego (ne accusem brevitatem) quantuluscunque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne majores libelli tui sint, quàm ipse es, sed si tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quum circuitus voluminis tui sit oynadnotate, sicut est ventriculi tui. Vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini, aut Tiburtini : domusque ejus ostenditur circa Tiburni luculum. Venerunt in manus meas et Elegi, sub ejus titulo, et Epistola prosâ oratione, quasi commendantis se Mæcenati . Sed utraque falsa puto : nam Elegi vulgares : Epistola autem obscura : quo vitio minimè tenebatur. Natus est vi. Id. Dec. C. Cotta et L. Torquato Consulibus. Decessit v. Kal. Dec. C. Marcio Censorino et C. Asino Gallo Consulibus, post nonum et quinquagesimum annum: hærede Augusto palam nuncupato, quum, urgente vi valetudinis, non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. Humatus et conditus est extremis Esquiliis juxta Mæcenatis tumulum. |