Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

AD HOMILIAS CHRYSOSTOMI

IN BINAS

AD CORINTHIOS EPISTOLAS.

§ I.1. De Homiliarum harumce præstantia, 2. deque prologo ad easdem. 3. Quidam eum negant esse Chrysostomi.

1. Inter præstantissima Joannis Chrysostomi opera accensentur Homiliæ in Epistolam utramque Pauli ad Corinthios, ac cum primis elegantia et gravitate concertare possunt; maxime vero Homiliæ in primam Epistolam, quas Homiliis ad secundam multi putant esse anteferendas, si tropos et accurationem spectaveris. In prioribus namque diligenter omnia fusioreque stylo persequitur, salibusque frequenter utitur, ac vel minutiora discutit; nusquam certe majori studio elaboratas homilias deprehendas: qua in re fortasse quidam hodierni lectores redundare illum et ultra metas nonnumquam progredi dixerint. Verum ille, quod præcipuum est oratoris munus, auditorum ingenium et captum tam solerter exploraverat, ut sibi eorum animos conciliaret, gratam concionis admurmurationem plaususque frequentes, ut in orationum decursu videas. Ad hæc vero in Homiliis ad primam Epistolam plurima occurrunt, pugnæ nempe et velitationes frequentes contra philosophos exteros et falsorum deorum cultores et contra hæreticos nonnullos, ac singularia quædam ad istius ævi mores et usum pertinentia, aliaque de quibus mox carptim agemus.

2. Antequam enim ulterius progrediamur, ipsum operis exordium, sive prologus concionibus præmissus, moram infert, nec parum negotii facessit. Sub initium enim ista legimus: Multa autem in hac urbe, nempe Corintho, passus est Paulus, et Christus in illa apparens ei, dixit: « Ne taceas, sed loquere:quia multus est mihi populus in hac civitate.» Et mansit ibi duos annos. In hac quoque dæmon exiit, quem Judæi adjurantes, gravia ab illo passi sunt: in hac item quidam pæniteniia ducti libros magicos combusserunt; et visa sunt quinquaginta millia (denariorum): in hac demum, Gallione proconsule in tribunali sedente, Paulus verbera

tus est.

3. His conspectis quidam viri docti, an Chrysostomus prologi hujusce auctor fuerit, dubitavere. Num Chrysostomus, inquiunt, in lectione sacræ Scripturæ ita versatus, ignorare potuit, hæc quæ referuntur de Judæis filiis Scevæ, ut dæmonem ejicerent nomen Domini Jesu invocantibus et male multatis; deque iis qui libros magicos combusserunt, quorum pretium erat quinquaginta millium denariorum: hæc, inquam, non Corinthi, sed Ephesi gesta esse, ut ex Actuum libro, cap.19, liquet? An Chrysostomus dixerit etiam Paulum in conspectu Gallionis verberatum fuisse ? id quod in 18 Actuum capite non de Paulo, sed de Sosthene dicitur ? Fa-teor certe his continenter positis erroribus me non parum moveri. Licet enim Chrysostomus non infrequenter memoria labatur, et alium pro alio Scripturæ librum commemoret, hic certe major lapsus deprehenditur. Verum, hoc dempto loco, prologus tam apte concinnatus est, ut mihi ipse Chrysostomus loqui videatur ; et quod me magis, ut ne doctis illis viris omnino assentiar, detinet, ita desinit prologus, ut idem scriptor homiliam primam incipiens eadem serie pergere deprehendatur. Quod enim aliquando memoria labatur in hoc ipso Tomo videre potes, col. 614, lin. 46, ubi Milesios pro Ephesiis posuit, similiaque alibi non raro deprehendas. Rem tamen eruditi lectoris judicio permitto.

§ 11.-1. Homiliæ in Epistolam primam ad Corinthios Antiochiæ habitæ fuere, ipso teste Chrysostomo. 2. Multa scitu dignissima complectuntur circa philosophos exteros: 3. circa hæreticos, Manichæos nempe et Marcionistas. 4. Ridiculus Marcionistarum ritus. 5. Contra Antiochenorum Christianorum mores. 6. Alia quædam observantur.

1. Non abs re fuerit hic referre qua permotus occasione Chrysostomus in Homilia vigesima prima se Antiochiæ concionari declaraverit, col. 178. Divites multi erant in istac urbe, avari, neque ad stipem pauperibus erogandam propensi. Isti inopes quosque obvios, ne teruncio quidem oblato abigebant. Illi vero ut opulentos illos flecterent, dira quæque tentabant. Alii filios excæcare, ut ad commiserationem moverent; alii spectaculi causa, detritorum calceorum coria mandere; alii acutos clavos in caput infigere; hi in aquis gelu concretis nudo ventre immorari; illi his etiam absurdiora et acerbiora sustinere. Hujusmodi vero spectaculis illi opibus circumfluentes commoti, pecuniam largiter effundebant iis, quos obsecrantes antea repulerant. Illos autem acerrime, ut par erat, insectatur S. doctor; utque exemplo illos ad meliorem frugem reducat, Antiochenos illos priscos in memoriam revocat, qui temporibus apostolicis floruerant, et qui primi Christianorum nomine appellati, bona sua

PATROL. GR. LXI.

1

largiter in pauperum et ecclesiarum usum effundebant; ut hinc hodiernis pudorem incutcret. Quia vero divites illi inopes et mendicos ad Ecclesiam Antiochenam, quæ amplissimis reditibus instructa erat, remittere solebant, obnititur ille, aitque, stipem ab Ecclesia erogatam opulentis nihil meriti conferre nisi et ipsi largiter spargerent. In quadam autem concione superioribus inserta Tomis dixerat ille, Ecclesiam Antiochenam ex proventu suo inopes, viduas et virgines ad ter mille numero quotidie alere. Has igitur Conciones in Epistolam primam Antiochiæ habitas fuisse ex ipsius Chrysostomi testimonio certo constat.

2. Occasione sumpta ex apostolicis verbis, multa sæpe interserit contra philosophos exteros et contra idolorum cultores. Primo disputationem quamdam Platonici cum Christiano refert, col. 27, ubi ita inconsulto utrinque adhibentur argumenta, ut ambo contrariam sententiam asserere, suam impugnare deprehendantur. Platonem non raro aggreditur, quem dicit male de diis sentientem ipsos tamen coluisse, col. 241, iter in Siciliam instituisse, col. 36, multumque laborasse circa lineam, angulum et punctum, col. 34. Poetæ cujusdam profani et ignoti versus affert et Pythia turpitudinem historiamque traducit, col. 241 et 242. Socratis exemplum affert, qui dicacem et procacem uxorem patienter ferre solebat: et cum auditores in clamorem et risum erupissent, ipsos compressit Chrysostomus dicens: Magna voce exclamastis: sed ego valde nunc ingemo, cum videam Græcos magis philosophos esse, quam nos, qui jubemur angelos imitari, imo qui jubemur ipsum æmulari Deum in mansuetudinis ratione; col. 224. De Diagora item et Theodoro atheis, col. 36 et 37. Deque Pythagora quædam interscrit, col. 62 et 63. De Diogene Cynico ait, ipsum inanis gloriæ causa et in dolio habitasse et pannis obsitum sese ostentavisse, col. 302. Aliosque philosophos Græcos pari modo carpit. 3. Manichæos hic non semel impugnat, col. 61, 324, 326, 335, ut etiam in aliis operibus suis. Nam hujus hæreseos virus passim per Orientem serpebat. Puto autem hæreticos illos, qui Chrysostomo teste, col. 356, dicebant aliud corpus a priore diversum resurgere, Manichæos esse, qui cum asscrerent corpus humanum a malo deo seu a diabolo creatum fuisse, aliud et diversum ab illo resurrecturum esse comminiscebantur: hanc hæreticorum, tacito nomine, opinionem memorat etiam in Homiliis ad secundam Epistolam, col. 470.

4. Marcionistas quoque insectatur, maxime vero cum ad eum locum pervenit, ubi Paulus hæc explicatu difficilia profert : Alioqui quid facient qui baptizantur pro mortuis. Ubi quid ea de re sentiant, et quomodo id exsequantur Marcionista, sic effert Chrysostomus: Vullis primum dicam quomodo hanc dictionem adulterant qui morbo laborant Marcionis? Atque scio fore ut risum multum moveam; ideo tamen dicam, ut illorum morbum magis fugiatis. Nam postquam catechumenus quispiam apud illos excesserit, sub lecto mortui absconso aliquo vivente, accedunt ad mortuum et alloquuntur, rogantque velitne accipere baptismum. Illo nihil respondente, qui est absconsus inferne pro illo dicit se velle baptizari; et sic eum baptizant pro eo qui excessit, ac si in scena luderent: tantum valuit diabolus in ignavorum animis. Deinde cum accusantur, adducunt hoc verbum, dicentes Apostolum dixisse, Qui baptizantur pro mortuis. Contra Pneumatomachos, qui negabant Spiritum sanctum esse Deum, pugnat Chrysostomus, col. 245. Sed ea in re non multum immoratur.

5. Antiochenorum etiam Christianorum dissolutos mores orationis vi compescere nititur Chrysostomus. Etenim in connubiorum celebritate, choreæ, cymbala, tibiæ, verba et cantica obscorna turpiaque adhibebantur, multaque diaboli colluvies erat, inquit ille, col. 103, 104, 105. Hinc appetente nocte nova sponsa cum lucernis in forum ducebatur, comitantibus verberonibus et fugitivis, qui turpia et obscœna quæque proferebant; nam diebus istis omnia licebant: præsentibus etiam virginibus, quæ turpes illas cantilenas exciperent. Deinde vero si infans ex tali connubio nasceretur, superstitiosa multa videre erat: accensis enim lucernis, queis nomina indita erant, nato nomen ejus dabant, quæ diutius lumen dedisset, hinc conjicientes futurum esse ut infans diutius viveret. Insuperque repianta seu ligamina et crepitacula superstitiose appendebantur, stamenque coccineum et similia. Nutrices autem et ancillæ, lutum ex balneo sumentes digitoque tingentes, in pueri fronte imprimebant, putantes hinc malum oculum, livorem et invidiam depelli. Multa quoque alia superstitiosa usu veniebant in partus doloribus, maxime autem in funeribus, ubi præficarum agmen videre erat, more veterum gentilium, col. 105, 106.

Multi etiam apud Christianos Antiochenos erant, qui resurrectioni non credebant, qui genesim observabant : alii dierum observationibus, vaticiniis, auguriis et symbolis; alii ligaminibus et incantationibus dediti erant. Hincque videas Oratori nostro non modicam fuisse declamandi, arguendi, et objurgandi materiam, col. 38.

6. Alia quædam a Chrysostomo sparsim dicta et enuntiata, hic paucis afferenda duximus, in Homilia decima nona, col. 160, postquam de virginitate plurima dixerat, se tamen plurima prætermisisse ratus, ad librum de Virginitate ab se editum remittit, quem librum nos Tomo 1, col. 533, edidimus, Homilia autem vigesima quarta, col. 203 et sqq., præsentiam corporis Christi in Eucharistia tam aperte declarat ac repetit, ut nemo, nisi præjudicata opinione admodum detineatur, negare possit eam vere fuisse istius ævi sententiam. Homilia vero quadragesima tertia ait Christianum neminem ad precationem illotis manibus accedere, qui exterior cultus majorem animi præparationem adhibendam esse indicabat.

III.1. De Homiliis in secundam ad Corinthios Epistolam. 2. Probatur illas etiam Antiochia habitas fuisse. 3. Marcion, Manichæus aliique hæretici confutantur. 4. Alia quædam observatu digna.

1. Homilias in secundam ad Corinthios Epistolam non pari elegantia atque priores, de

quibus jam actum est, scriptas fuisse quidam opinantur. Breviore utique stylo explanantur. Et quia Chrysostomus in priore epistola Paulum apostolum sequutus, qui Christianos illos, in Ecclesia tumultus et dissidia moventes, vehementer insectabatur, cum acrimonia majore Joquitur, in secunda vero cum Apostolo pacatius agit, nec tropis tam frequentibus utitur : non parem certe operam in ambabus adhibuisse videtur.

2. De Homiliis autem in secundam hæc habet Savilius in notis p. 227: De posteriore ad Corinthios subdubitare me cogit dictio, quam in proxime memoratis paulo accuratior. Si tamen genuinum est Ethicon illud vigesimum sextum, quod inter doctos disceptari video, verba certe illa (col. 582, lin. 30): Nam et hic quoque Constantinum Magnum, etc. Constantinopoli clare indicant. Quæ ut intelligantur, hæc enim obscurius prolata jacent, hoc modo sunt intelligenda. Savilius Photium sequutus, qui dixerat eas homilias, quas Antiochiæ habuit Chrysostomus, accuratius elaboratas esse quam eas, quas Constantinopoli emiserat, Homilias in Epistolam ad Colossenses, in utramque ad Thessalonicenses, et in Epistolam ad Hebræos, minus elaboratas, Constantinopoli emissas esse dixit; de Homiliis autem in secundam ad Corinthios subdubitare se ait Antiochiæne an Constantinopoli habitæ fuerint, quia majori cum accuratione compositæ sunt, quam illæ ad Colossenses, etc. Si tamen illud, inquit, quod in Homilia vigesima sexta legitur de Constantini sepulcro, vere Chrysostomi sit, qua de re multi dubitant, Constantinopoli habitæ fuerint. Sic ille de loco illo dubitari an vere Chrysostomi sit necne asserit, neminemque tamen ex dubitantibus nominat: neque ulla dubitandi vel disceptandi causa comparet; in omnibus namque tum Editis tum Manuscriptis habetur, et optime ad seriem quadrat.

Locum vero illum pessime intellexit Savilius, cum putavit illo probari has homilias Constantinopoli fuisse habitas, cum contra probetur illas Antiochiæ dictas fuisse. En ipsum locum Homiliæ vigesimæ sextæ, col. 582, lin. 28: Atque id non Romæ solum fieri quispiam viderit, sed etiam Constantinopoli. Nam et hic quoque Constantinum Magnum filius ita se ingenti honore affecturum existimavit, si eum in Piscatoris vestibulo conderet. His porro verbis, Non Romæ solum, sed etiam Constantinopoli, aperte declarat se Constantinopoli tunc non fuisse ; nusquam enim illum de urbe in qua degit sic loquutum deprehendas. Savilium decepit id quod sequitur, Nam et hic; putavit enim illud, Et hic, locum in quo tunc prædicabat Chrysostomus indicare. Verum et hoc loco et paucis postea versibus, et sexcenties alibi Hic significat locum de quo loquitur, non locum in quo versatur. Itaque ha posteriores homiliæ Antiochiæ, non Constantinopoli habitæ fuere: quæ item fuit Tillemontii Cl. V. sententia.

3. Ut in prioribus homiliis Marcionistas exagitat, col. 455, qui dicebant rerum opificem justum esse, sed non bonum; Manichæos item insectatur, qui ore impio hunc rerum opificem diabolum esse pronuntiabant. Hæreticos etiam istos aliquot in locis insectatur, col. 546: necnon et alios qui dicebant mundum ipsum esse deum, qui error etiam ævo nostro renovatus fuit.

4. Alia quoque observatu digna in hisce posterioribus homiliis occurrunt. Opinatur Chrysostomus fratrem illum, de quo dicit Paulus, Cujus laus est in Evangelio, esse Barnabam ; vulgarior tamen sententia est Lucam esse ab Evangelio quod descripsit laudandum, col. 523, 524. Affirmat quoque S. doctor Alexandrum Magnum a senatu Romano tertium decimum deum declaratum fuisse, col. 581, id quod nuspiam memini me legere. Tertius decimus autem deus dictus fuerit, quia duodecim deos Romani admittebant, his duobus versibus comprehensos:

Juno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars,

Mercurius, Jovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo.

Ritum porro singularem et usus frequentis commemorat, quod scilicet ii, qui in Ecclesiam ingrediebantur, Ecclesiæ vestibula oscularentur.

Homiliarum in primam Epistolam interpretationem Latinam, quod non accurata esset, pene totam mutavimus; in secunda autem multa correximus.

[ocr errors]
[blocks in formation]

· ΝΟΤΑ.

- Si quando italico charactere in margine notaverimus : « Legebatur suc vel sic ; » aut : « Deerat hæc vel Illa vox: intelliget lector, textum vulgatum sive mutatum, sive auctum, sive etiam contractum fuisse vel ex codd vel etiam ex edd. anterioribus. Multa præterea ex iisdem subsidiis taciti correximus. EDIT. PATROLOGIE.

« PredošláPokračovať »