Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PROOEMIUM.

Constat Romanos ceteram quidem poësim Græcis acceptam referre, Satiram non item. Hanc enim totam esse Romanorum jam Horatius ?), atque Quinctilianus ?), auctores satis locupletes affirmarunt; et qui cum Satyricis Græcorum fabulis comparatam eam voluerunt ?), eorum opiniones jam refutatæ sunt. Investigantibus autem nobis originem Satiræ apud Romanos, didacticam, quam vocant, Satiram a Saturis illis, quas commemorat Livius 4), originem duxisse verisimile videtur esse 5). Primus Satiram, quæ legeretur, non quæ ageretur, scripsit Ennius. Hunc consecutus Lucilius Satiram perfecit, in eaque teste Quinctiliano 6) primus insignem laudem adeptus est; ab Horatio inventor 7) Satiræ vocatur, quod ita est intelligendum, ut Lucilium dicat Horatius quasi alterum Satiræ esse parentem. Qui post ætatem Lucilii inter Satiricos poëtas potissimum nominentur, digni sunt Horatius, Persius, Juvenalis. Nam Varro

1) Sat. I. 10, 66.
2) Quinct. de Instit. Orat. Lib. I. Cap. I. (Ed. Bipont.)

3) Ut Heinsius, Vulpius apud Casaubonum in libro II de Satyrica Græcorum poësi et Romanorum satira Ed. Rambach Halæ 1774, qucm adeas una cum Spanhemii de Juljani Cæsaribus, deque scriptis velerum satyricis universe dissertatione, quam libro Casaub. adjumxit Rambach; in hac enim dissertatione subtiliter et copiose de differentia inter Satyricas Græcorum fabulas et Romanorum satiras disputatur.

4) Hist. Libri vif 2.

5) Satiram pro Satura scribere coepisse homines, postquam i pro u in priscis verbis substituisset Jul. Cisar, auctor est Krügerus (Gramm: der Lat. Sprache umgearb. von Grotefend S 276 not. 13).

6) l. I. X 1.
7) Sat. 1. 10, 48.

quidem aliud quoddam genus Satiræ constituit, Menippum imitatus 1). Quoniam autem de Lucilio, quum pauca tantum ex satiris ejus supersint, difficile est omnino existimare, id tantum hic volumus significatum, magnam ei fuisse et apud ejusdem ætatis homines et apud posteros famam ?), versus autem ejus, quod quidem judicare liceat, minus politos et concinnos fuisse, quam triunvirum illorum, Horatii, Persii, Juvenalis. Quid autem inter illos potissimum intersit, nunc paucis indicare conabimur, non quod novi quidquam posse nos afferre putemus, sed quod ad indolem poësis Persianæ cognoscendam plurimum arbitramur esse collaturum, si sit cum Horatio et Juvenale ille comparatus.

Horatius igitur multum et diu in vita communi versatus, multoque rerum usu subactus, quicquid in moribus civium ridiculi invenerit aut perversi, id lepide ac festive expositum ad irridendum proponit. Horatius non se tempori, velut alter Cato, opponit, sed ipse voluptatibus vitaque jucunda fruens, ea, quæ nimia sunt in rebus et immodica, reprehendit; perbene enim vir ille callidus vitæque humanæ peritissimus novit, in medio consistere rectum 3). Nec sua vitia dissimulat; non enim de se, ut viro moribus integerrimis invictaque præstante virtute loquitur, sed mediocribus se teneri vitiis ingenue fatetur 4). Hinc nulla in Satiris ejus amaritudo, nulla bilis; facete irridet 5), amiceque vivendi præcepta tradit, vel, ut ipse ait, ridens dicit verum '), nec umquam vitam communem relinquit, altiora illa petens, sed sermonem fere imaginesque quasi e foro sumit; satiræque ejus adumbratam quandam, qua vixit ipse, ætatis sistunt imaginem. »Scripsit» omnino »sicuti vixit» 2). Persius autem procul a civilibus undis in otio et solitudine vivens mores suæ ætatis ad severam illam normam disciplinæ Stoicorum, qua ipse valde erat imbutus, revocat. Ex quo necessario factum est, ut quum esset ipse, si fides vitæ ejus scriptori est habenda, morum lenissimorum et verecundiæ virginalis, frugi et pudicus, justus ei oriretur dolor justaque indignatio, cives a vero rectoque longe aberrantes videnti. Hinc quoque carmina ejus colorem duxerunt; in iis enim civium errores moresque pravos »virtutis veræ custos rigidusque satelles» summa cum indignatione et quasi cavillans perstringit, perversisque suæ ætatis hominum judiciis 3) et opinionibus 4), animum severa Stoicorum disciplina formatum, pectusque firmum et cupiditatibus liberum opponit 5). Aequalibus multo sanctior meliorque ab iisque et sentiendi et vivendi ratione quam diversissimus indignationem animi non potest non palam profiteri; sed frustra; surdis enim cecinit. Restat, ut de Juvenale pauca dicamus. Is neque lepida Horatii venustate neque severa Persii gravitate, sed vi et ardore excellit. Ira fervens corruptissimos suæ ætatis mores, obscoena virorum vitia, impudicitiam mulierum, nimiam homioum luxuriam et voracitatem, stulta vota, infesta inter ipsos odia, pravam

1) De ceteris Menippi imitatoribus, si qui fuerunt, apud Romanos. cfr Bähr Gesch. der Röm. Litteratur Dr. Ausgabc S 123.

2) Quinct. 1. 1. G. 1. Lucilius quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores, ut eum non ejusdem modo operis auctoribus sed omnibus poëtis præferre non dubitent.

3) Cfr Sat 1. 1, 106, 7. II 2, 63 sqq.

4) Cfr Sat I, 3 19 sqq. 4, 129 sqq. 6, 65 sqq. II, 3, 300 totam denique satiram VII, ubi multa, nec injusta, Davum inducit sibi objicieolem.

5) Cfr Persii de Horatio judicium Sat I, 116-118.

[ocr errors][merged small]

potentium adulationem, artium ingenuarum contemtum, turpia nobilium flagitia, infandam lucri cupiditatem, nil fere sanctum habentem, pessima parentum exempla coloribus quasi vegetis depingit et velut sævo verberat flagello. In primis tamen sex potissimum satiris sævit, in reliquis ira fere resedit ). Flagitiis vitiisque æqualium priscam illam majorum probitatem, justitiam, parsimoniam iterum ac sæpius opponit ?). Sententias ad mores fingendos multas habet utiles, easque gravissimas 3). At quid multa ? liceat nobis comparandi finem facere hæc verba Jul. Cæs. Scaligeri afferentibus „Juvenalis ardet, jugulat, Persius insultat, Horatius irridet 4).

Persius, ut de eo separatim aliqua dicamus, natus est pridie nonas Decembres in Etruria Volaterris, (P) Fabio Persico L. Vitellio Css., decessitque ætatis XXX VIII Kal. Decembres P. Mario, Asinio Gallo Css 5). Amicitia usus est Annæi Cornuti Stoici, quem cave cum Cornuto grammatico posteriore ætate confundas. Hunc in Persium scripsisse commentariorum

1) Cfr ea, quæ de Satiris Lucilii, Horatii Persii et Juvenalis præclare disputavit Ruperti in editione Juvenalis Gott. 1802 et Bähr l. I. S 135.

2) Cfr Sat. II 3, 153–8. III, 137-9. V, 56–60. VI init, 343–6. VIIL 237 sqq. XI 77-119. XIII 37-59. XIV 43, 156 188, 239, 40.

3) Cfr Sat. IV, 8. VIII 83, 4. X, fin. XI, 208. XIII, 192—198 XIV, 139. XV, 150 etc.

4 Ap. Bährium I. I. S 136 not. 3. Si triumviros elegiæ et satiræ apud Romanos inter se comparare liceat, nobis videmur posse statuere, Horatium illum et Ovidium, qui esset iis cum hominibus usus et consuetudo, quæ civium morum cognitio (Cfr Linder Quæst. Ovidianæ Sp. I Ups. 1852) quæque indoles ad poësim aptissima, proxime inter se convenire, Tibulli autem ingenium mite et candidum, solitudinisque et olii amans (Cfr Lindl. l.) a Persio non sane abhorrere, fervido autem et vehementi ingenio Propertium ad Juvenalem proxime accedere.

5) Cfr Vitam Persi a Valerio Probo, Suetonio, aliove conscriptam, quam integrarn ne hic apponamus, angustiæ loci prohibent; quispam autem fuerit vitæ ille scriptor, hac de re

»Grammatici certant et adhuc sub judice lis est.»

« PredošláPokračovať »