Obrázky na stránke
PDF
ePub

5

m, turpia E sanctum

amen ser

At guil erba de

Persia

[ocr errors]

librum, quem una cum commentariis aliorum posteriorem aliquem

interpretem") Persii in usum suum convertisse, itaque esse si vegetis compilata scholia illa Cornuti, quæ vulgo feruntur, argumentis

probabilibus docet C. Fr. Hermannus ?), qui de Persio optime Flagitis

meruit, cujusque ingenio multa in Satiris Persianis debentur justitiam explicata et emendata. ad more

Satiras Persii editas continuo mirari coepisse homines tradit vitæ Persii scriptor, optimaque Quinctilianus 3) et Martialis 4) de eo fecerunt judicia. Obscuritatis omnes eum arguerunt, nec immerito; Persius enim subtili Stoicorum philosophandi ratione orationeque eorum adstrictiore, quam requirebant aures populi; adsuetus philosophorum conclusiunculas et exile eorum atque obscurum orationis genus in poësi attulit, qua re necessario factus est ad intelligendum difficilior. Præterea, ut alii quoque Satirarum scriptores, quando de viris rebusve suæ ætatis hominibus notissimis agitur, leviter tantum et quasi præteriens de iis commemorat, nec, si scholia illa imperfecta et corrupta adierimus, multa inde lux talibus locis afferetur. Tum dicendi figuras sæpe adhibendo aliquantum tenebrarum orationi offundit, quod idem fit ex communi illo Satiricorum poëtarum more, Persio admodum usitato, dramatica prope ratione personas loquentes inducendi. Nam compluribus locis difficile est ad dijudicandum, ipsene vulgi sermonem, ut mos

natus es io Persie Decembrie st Anni posterior ptarioru

is præcle

$ 133, i1, 3133, 239, 192

atiræ af

- Horati tudo,

ps. 18

re, Tik - Lind roperti

1) Ferreæ ætatis scriptorem religionique Christianæ addictum eum fuisse opinatur Herrm.; vixisse eum ætate Caroli Calvi, quem voçant, suspicatur 0. Jahn (vide Bähr. I. I. S 13? not, 16).

2) In Lect. Persianis Marb et Lips. 1842 Disp, Į De usu et auctoritate Scholiorum in emendando Persio p. 12-22,

3) »Multum et vero gloriæ quamvis uno libro Persius meruit» l. I. X 1. 4) »Sæpius in libro memoratur Persius uno

Quam ļevis in totą Marsus Amazonide.?) Epigr. IV 29,

am, do

m au

[ocr errors]

est ei, imitatus loquatur an ficta aliqua persona ), in dialogis quibus sæpe utitur, non semper accurate descriptæ sunt et discretæ partes colloquentium ?).

Sed de syntaxi Persii pauca jam libet disputare :).

Quod ad usum Substantivorum attinet, pro adjectivo Subst. posuit Persius V 40 (artificem vultum pro vultu cura atque arte elaborato). Poëtica quadam circumlocutione utitur Sat VI 10 cor Enni. Sat II 54 cor appositionis loco pro homine posuit. Subst. pro Attributo cum Subst. junxit I, 69 (heroas sensus). Adjectivorum neutra pro Subst. posuit 1, 55, 64, 121. II 61, III 33, IV 10-12, V 65, 75, pro Adverb. I 90. III 17, V 106, 190. Adjectivum genere masculino pro Adverbio usurpatum reperimus V 155, 156 (alternus).

Nominativum pro Vocativo usurpavit I 61 (Cfr Hor. d. A. P. 291, 2 Vos, o Pompilius sanguis), in exclamatione Nom. utitur IV 35. sequente Infin.

Vocativum pro Nominat. posuit III 28, 29 (Cfr Prop. I 8, 19, 11, 9).

Accusativum subjecit verbis sapere I, 11, 106, sonare III, 21, crepare V, 25, Insolenter verba purgare II, 16, mutare II, 60 relaxare V, 125 cum accusativo junxit. Dixit

1) Cfr Sat I 24, 25, 28–30, 92 sqq. 107–10. II, 38, 39, 56. III, 108, 9. V, 66, 79-81. VI, 28 sqq. 67 sqq.

2) Sat I init. II, 18 sqq. III in, IV, 25 sqq.

3) Liceat per occasionem verba, quæ solus videtur usurparse Persius afferre. sunt: Semipaganus Prol. 6 poëtris Prol. 13, cachinno Sat I, 12 oletum 112 beatulus III, 103 balanatus IV, 37 stloppus V, 13 subæratus 106 gluttus 112, palpo 176, artocreas VI, 50. Formas quasdam insolitas usurpavit: dicier I, 28 fallier III, 51 occipiti (ablativo ad similitudinem Adjectivorum in Ceps desinentium formato) I 62, faxit 112, trossulus (in Sing) 82, sepeli (Pers.) III, 97 vetavit V, 90. Multis quoque vocabulis insolitam subjecit significationem, quæ hic afferre longum est.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

enim noctem . purgas pro: a nocte te purgas, dominum quem vindicta relaxat pro domino, a quo vindicta relaxat, vestales urnas mutat pro: in locum vestalium urnarum successit.

Dativum cum verbo passivo in forma simplici more poëtarum junxit II, 14, verbo demersit Dativum pro Accus. cum præp. in subjecit III, 34.

Genitivum cum adjectivis junxit, in quibus inest significatio quædam copiæ vel vacuitatis Sat I, 14, II, 61, V, 75, 409, cum Adj. animi statum significantibus VI, 12 ').

Ablativum cum verbo vivere sæpe junxit ut idem sit quod habere Sat I, 61, 2. 11, 7. IV, 17. V, 53, 104. Ablat. loci, quem vocant in nudo Substantivo habet II 27.

Ablativi cum præp. in juncti, quæ memorentur, digna sunt exempla II, 60 2) V, 77 (in tenui farragine in tenui farragine administranda). Verba pendere, escsuperare, cadere, cum Abl. nudo junxit III 40, 89. V, 91. Sat I, 131, ubi ad utrumque ablativum fortasse iteratam præpositionem requiras, omisit illam in priore membro 3). Postremo Ablativus absolutus, quem vocant, substantivo et adjectivo efficitur III 22 viridi limo.

Distributivos, qui vocantur, numeros, pro Cardinalibus adhibuit more poëtarum V, 6, 26.

Pronomen quisque pro eo, quod est quicunque posuit V, 734). In enunciatione relativa attractione quadam usus est II, 29.

1) Cfr Petersson. De Synt. Virgiliana Quæst. p. 30 sqq. 2) Cfr Herm. Lectt. Pers. Disp. II. p. 36.

3) Cfr Horat. III, 25, 2, quæ nemora aut quos agor in specus, quosque laudat locos Herm. l. I. Disp. II, p. 23. Madv. Latin. Sproglære $ 442.

4) Cfr Herm l. I. Diss II p. 50. Quod apud aureæ ætatis scriptores non esse factum ostendit Mady in Excursu VI ad Cic. de Finibus.

Verbum ait in tertia persona posuit pro: ait aliquis I. 40, 85).

Quod ad usum temporum attinet, Præsens Indicativi paullo insolentius reperitur positum IV 2 magistrum quem tollit sorbitio dira cicutce (= magister sorbitione sublatus ?) Præsens historicum, quod vocant, videmus usurpatum V, 36, sqq; III 101 sqq. in narratione Præsens et Perfectum vicissim adhibentur. Perfectum paullo insolentius positum est I, 36. II, 32, 43, quibus locis præsens fortasse exspectasses, nisi appareret rem jam esse perfectam significare velle poëtam. Sat III 109, 110, 115, V, 67, 68, 89, 180 sqq. pro futuro exacto fere usurpatur Perf.

Conjunctivus prohibitivus, qui dicitur, reperitur conjunctionibus non et nec (pro ne et neve) subjectus I 5, 73) III, 73. V, 45, 157. Conj. optativus conjunctioni nec subjectus est VI, 76.

Sæpissime conj. reperitur positus in interrogationibus, quibus significetur, id de quo interroges non futurum esse 4). Sat 1, 30, 88, 89, 103. II, 23, III, 19, 26, 27, V, 89, 146-8, VI, 37, 41, 69, 74.

Quantum cum Conj. in interrogatione directa reperimus junctum Sat, JII, 71, quantum deceat (= quantum est, quod deceat),

Veto cum Conj., nulla adjuncta particula, qua regatur Conj., junctum est I, 112.

2) Cfr Hor. Ep. I, 19, 43, Sat 1, 4, 79 (inquit). 2) Cfr Pet. l. 1. p. 38,

3) Quo loco noc reperitur cum Perf. Conj. junctum, quod in non soz loecismi vitium est teste Quinctiliano. Cfr Krüger I.' I. S 511 3 not, 2,

4) Cfr Madv, Lat. Sproglære. Kiöb. 1844 S 351,

Quum Conjunctionem, inter temporalem quandam et concessivam significationem mediam cum conj. positam reperimus IV 46.

Præsens Conjunctivi post Imperativum usurpatur II, 22, IV, 19, quibus locis aut pro futuro Ind. positum est, aut a conditionali illa vi, quæ in Imper, dic, exspecta latet, pendet.

Infinitivum Persius more Græcorum adjectivis sæpe subjecit 1) !, 59, 118. II, 34. III, 51. IV, 16, V, 16, 20, 37,101. VI, 6, 23, 24, 36, 76. Cum Substantivis, in quibus adjectiva quædam significatio inest, junxit Prol, 11, 1. 70. V, 13; pro Substantivo Inf. posuit 1, 9, 27, 122. V, 53. Verbis quibusdam insolenter Infin. subjecit I 86 (audatur) II 45 (da fortunare = propitius fortupa', 49 (intendit) VI 7 (fert) V 13 (Intendis). Pron. personale me ad Accusativum cụm Inf. verbo memini subjectum omissum est Prol. 2. V, 41. Pro Accus. cum Inf. attractione quadam usurpatur nominativus ) I, 42. VI, 16. Perf. Infin, logiotixūs, ut ajunt, pro præsenti usurpatur 1, 42, 91, 132. JI, 66. IV, 17. V, 33, VI, 6.

De Adverbiis monemus Adjectiva vel pronomina cum Adverbiis , et Interjectionibus, attributorum modo conjungi 1, 49, (euge tuum et belle, belle hoc), 84 (hoc tepidum decenter) V 68 (cras aliud) Adverbium inde pro ex iis usurpatur I, 126. Subter Adjectivi pæne loco cum Substantivo junctum est III 41 (purpureas subter cervices = cervices quæ subter ense erant positæ).

T'mesin in præpositione in adhibuit P. I 127 in ludere (= illudere).

Conjunctio et prægnanti quodam sensu usurpata est II, 75. III, 65. VI, 26, quibus locis idem fere significat quod

1) Cfr Pet, I. I. p. 45, 46, 2) Cfr Pet, I, I. p. 48,

« PredošláPokračovať »