P. Virgilii Maronis opera, interpretatione et notis illustr. C. Ruæus

Predný obal
 

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 177 - Miratur molem Aeneas, magalia quondam, Miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii, pars ducere muros Molirique arcem et manibus subvolvere saxa, Pars optare locum tecto et concludere sulco ; 415 Jura magistratusque legunt sanctumque senatum ; Hie portus alii effodiunt : hie alta theatri Fundamenta locant alii, immanesque columnas Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Strana 331 - At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro Bacchatur vates, magnum si pectore possit Excussisse deum: tanto magis ille fatigat Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo...
Strana 401 - Marruvia venit de gente sacerdos fronde super galeam et felici comptus oliva Archippi regis missu, fortissimus Vmbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat, mulcebatque iras et morsus arte levabat. sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit neque eum iuvere in vulnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, 760 te liquidi flevere lacus.
Strana 169 - Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus atque intima tutus Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, Unde per ora novem vasto cum murmure montis It mare proruptum, et pelago premit arva sonanti.
Strana 347 - Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo ; hos juxta falso damnati crimine mortis.
Strana 429 - Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat; castae ducebant sacra per urbem 665 pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem iura Catonem.
Strana 269 - Jove missus ab ipso, (Testor utrumque caput) celeres mandata per auras Detulit : ipse deum manifesto in lumine vidi Intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Desine meque tuis incendere teque querelis : 360 Italiam non sponte sequor.
Strana 203 - Hector 270 visus adesse mihi largosque effundere fletus, raptatus bigis ut quondam aterque cruento pulvere perque pedes traiectus lora tumentes. Hei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli 275 vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignes, squalentem barbam et concretos sanguine crines vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios...
Strana 55 - Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis : Anne novum tardis sidus te mensibus addas, Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentes Panditur ; ipse tibi jam brachia contrahit ardens Scorpius, et cœli justa plus parte relinquit...
Strana 41 - Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.

Bibliografické informácie