Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

cursum editiones ubique illorum atque interpretes coindicans, et versus ex iisdem aliquot, ut ex ungue cognosci leo possit, subjungens. In Latinis autem poetis recensendis ordinem potius ætatis, quam classium peculiarium intuetur, eo quod plures Latinorum in genere versuum mixto versentur, atque adeo ad varias pertineant classes, vatumque insuper lyricorum, tragicorum, comicorum apud Latinos, rarior, epicorum autem atque elegiacorum longe densissima sit nubes.

Incipit autem a Livio Andronico, qui A. U. C. DXIV floruit, poetasque ab eo tempore omnes, qui quidem clarioris præter cæteros sunt nominis, ad initia usque seculi post C. N. XIV, enumerat, accuratum circa omnes Tarpam atque Aristarchum agens, nec editiones tantum optimas significans, sed et gemmas ex illis nonnullas assuens, ut velut ex fimbria de texto reliquo judicare cuivis liceat.

Ad ea autem tempora dum evagatus est Borrichius, nec barbaros illos et lutulentos ut sic dicam, poetas præterire sicco pede sustinuit. Erat enim tum poesis fœdis barbarismis squalida, leoninorum versuum, crepitaculis horrida, imo et legis pedia, colorisque poetici, certe majestatis priscæ plane immemor.

Sed mitiora sperare cæpit, postquam circa medium seculi XIV Franciscus Petrarcha, Florentinus, inclaruit. Hic enim cum barbara adhuc tempestate illa epico carmini admovisset manum , poetas ævi sui omnes longissimo post se reliquit intervallo. Cujus vestigia cum infiniti propemodum ad nostra usque tempora sunt secuti, Borrichius selectiores dissertationibus reliquis recenset, non temporum amplius, quibus floruere, seriem, sed ordinem alphabeticum, ut promtius quærenti inveniantur, sequens.

Auspicatur autem ab Italis, ut apud quos lux hæc primum et nata et propagata est; deinde ad Gallos divertit stylum, paucisque deinde Hispanis et Lusitanis enarratis, (nam illi et in hoc genere pauciores deprehenduntur, et

[ocr errors]

rarius illorum ad nos opera transferuntur,) Germaniæ Latinos centum et viginti quatuor admodum longo ordine enarrat, eosque clariores tantum et melioris præ cæteris notæ. Nam poetarum in Germania, si usquam, largissima est seges; quemadmodum et ipse Borrichius hic loci scribit, in sola bibliotheca Regis Daniæ centum et plures nominari Germaniæ poetas, a se hic non attactos.

Germanos poetas excipiunt Belga, hos Angli et Scoti, qui quidem ad Borrichii notițiam pervenere. Nam et vatum in regno illo est affatim, ex una siquidem Academia Oxoniensi reditum Carolo regi centum admodum sunt gratulati, nec pauciores morienti principi Henrico, germano regis, ut et nuptiis regiis cum Catherina Lusitana, referente Borrichio, assurrexere.

Tandem ex vicinia, Borussia videlicet et Polonia, paucos cum attulisset justisque laudibus exornasset, Pastorium puta, Sarbievium, Dachium, Vincentium Fabricium, Titium, etc. ad Danos suos censor delabitur, omissisque priscis intra suam, patrum, et avorum subinde memoriam se continet.

Attingit autem et hic celebriores tantum, et quod solenne ejus fuit per omnes dissertationes, flosculos ex illis amanissimos, ut totus exinde æstimari hortus possit, interspergit; et quemadmodum vernaculos quoque poetas illustriores Italorum, Gallorum, Hispanorum, Lusitanorum, Germanorum, Belgarum, Anglorum et Scotorum, post Latinos recensitos, nullibi tacuit, ita vernaculos quoque Daniæ suæ vates, imo et poetrias clarissimas, quod et alibi factitavit, immortalitati in hoc libro consecravit.

Sed cum inter poetas Daniæ Latinos duo, Borrichii, Claudius et Petrus, velut stellæ effulgeant, his meritissimo suo adjungendus venit hic Olaus Borrichius, quippe qui non in censura tantum poetarum, sed et in carmine pingendo vix quenquam habet superiorem. Poesios haut trivialis documento vel sola esse potest clegia ad poetas,

quorum nomina in hoc libro attinguntur, directa; brevis ílla quidem, sed tersa, vivida, et ab ipso Phœbo dictitata, quæque reliqua ejus argumenti varii poemata, intra Vestæ sacrarium adhuc delitentia, impatienter sitire nos facit.

Sed commodum se nobis offert Thomas Bartholinus, Danus, isque uti medicus, ita et poeta optimus, qui præclarum illud de cive suo in tractata de Medicis poetis perhibet testimonium: Olous Borrichius, medicus regius et academicus, secundas in poemate partes jure et eruditi orbis confessione occupavit, ne primas dicam. Penetrasse eum in artis poeticæ arcana Parnassus in nuce editus fidem facit, in quo Smetü, Gloneri, Riccioli, Cavalli aliorumque industriam accurate superavit. Augusto deinde poemate augustissimo regi Friderico III. publico Academiæ nomine gratulatus est, et in Laboratorio Borrichiano describendo, oculorumque operatione decantanda, firmam facilitatem ostendit. »

ART. LXXX. P. COLOMESIUS.

Pauli Colomesü Rupellensis, Presbyteri Ecclesiæ Anglicana, et Bibl. Lambethanæ Curatoris Opera, Theologici, Critici et Historici Argumenti.

Gallia Orientalis.

Varia Opuscula.
Bibliothèque Choisie.
Selectæ Clarorum Viro-
rum Epistolæ.
Observationes Sacræ in
varia S. Scripturæ locă.
Paralipomena ad Guil.
Cavei V. C. Chartophy-
lacem de Scriptoribus
Ecclesiasticis.

Rome Protestante.

Icon Presbyterianorum.
Parallele de la Pratique de
l'Eglise ancienne et de
celle des Protestans de
France.

Lettre au Mr. Justel sur
l'Histoire Critique du V. T.
Catalogus MS.torum Codi-
Isaaci Vossii.

Junctim edita curante Jo. Alberto Fabricio D. et Prof. Publ. Hamburgi, sumtu Christiani Liebezect typis Spieringianis. 1709. 4.°

Of the BIBLIOTHÈQUE CHOISIE the following Account is given in the ACTA ERUDITORUM.

Bibliothèque Choisie de M. Colomies, (id est : Bibliotheca Selecta.) Rupellæ, 1682. 8.°

[ocr errors]

Historia Librorum quantum conferat ad omnis generis doctrinas percipiendas, nemo vel mediocriter sapiens nescire potest. Itaque non defuerunt, quamdiu literarum humaniorum aliquis amor, cultusque fuit, qui eam tractarent, alio quidem alii modo et successu. Crevit labor hic nobi liori cum fructu, in regionibus Europæ, quæ post Græcos et Romanos literarum studia serius amplexaæ, moram temporis legendi scribendique ardore compensarunt: multum vero facilior fuit post inventam artem Typographicam. Sed cum res utilissimas abusus illico consequi soleat, mirari non debemus rei literariæ fatum, auctis in immensum libris, et ad scribendum accedentibus hominibus, quos tacuisse vel ipsorum honoris, vel publicæ utilitatis, imo et salutis hominum intererat. Quid enim non scriptum divulgatumque est, per duo hæc sæcula, ut ita dicam, typographica, in Deum et religionem impium, in mores noxium, veritati adversum? quam inepto tandem pruritu descripta et recocia sunt, ab aliis dudum et sæpe et melius scripta? Tanta denique moles librorum cumulata, ut qui numerum eorum inire, aut ne autoribus judicium ferre velit, Nestoris ætate opus haberet, neque sic tamen ex infinito labore sese expediturus, cum etiam scribenti de libris, indies novi subnascantur, qui laborantem obruant, quantumcunque industrium. Itaque non possunt non esse imperfectæ

[ocr errors]

librorum et bibliothecarum historiæ, sive descriptiones. Neque tamen deterreri debent viri docti, quin studium adhibeant, ut libri qui prodeunt, cum judicio indicentur, ea inter alia fini, ut ex infinita illorum farragine selectus fieri possit; commendatis vel notatis, prout utilitate aut noxa cæteris eminent. Inter hos non contemnendam operam præstare cœpit autor hic, Paulus Colomesius, Rupellinus, eruditionis atque industriæ suæ specimen insigne exhibens, in libello hoc utut brevissimo, et nonnisi centum librorum historiam referente. Eorum selectum suo arbitrio fecit, nullo, qui appareat, materiarum ordine observato editiones tamen optimas notavit, et, ubi epicrisin addit, ea usus est moderatione, ut neque sectæ studia facile detegat, neque de maledicentia querendi ansam cuiquam præbeat, etsi errores aliquando non reticeat. Sed cum liber ipse, ut diximus, brevis sit, et paucarum horarum tempore legi possit, non est ut prolixi in excerpendo illo simus. Optamus potius ut laborem suum continuet Auctor doctissimus, utque sit, qui Gallice scripta Latine vertat, nisi ipse hac lingua inposterum uti malit, sicut uti illa in Gallia Orientali Hage Comit. anno 1664, et Opusculis Ultrajecti anno 1669 editis, scriptisque aliis non dubitavit. Unum atque alterum saltem locum, speciminis et movendi ad lectionem desiderii causa annotabimus. Pag. 31 inseritur epistola Viri nuper ob doctrinam et humanitatem celeberrimi, Capellani, ad Colomesium anno 1668 scripta, in qua refertur, quomodo ex Abbatia Fontebaldensi prope Salmurium, chartæ quædam pergamenæ, neglectæ et laceræ, ad mechanicum usum venditæ fuerint, in quibus ex Livii decadibus deperditis octava, decima et undecima, quædam legi potuerint; unde sperari posse videatur, fore ut aliquando eruantur, quæ orbis literatus desiderat, et quæ frustra in Bibliotheca Ottomanica quæsivisse se narrat Petrus de Valle. Nihil tamen hac occasione dicitur, de Græco

« PredošláPokračovať »