Obrázky na stránke
PDF
ePub

ART. XXVI. PEPLUS ITALIE: AUCTORE JO. MAT.

TOSCANO.

1. Peplus Italice Jo. Matthæi Toscani: Opus, in quo illustres viri Grammatici, Oratores, Historici, Poetoe, Mathematici, Philosophi, Medici, Jurisconsulti, (quotquot trecentis abhinc annis tota Italia floruerunt,) eorumque patriæ, professiones et litterarum monumenta tum carmine, tum soluta oratione censentur

[ocr errors]

Ad Antonium Ebrardum Sansuplicianum Episcopum et Comitem Cadurcensem.

Lutetiae er officina Federici Morelli Typographi Regii, in vico Jacobaeo, ad insigne Fontis 1578.

The Number of Authors commemorated is 200. contained in Four Books of 50 each.

Ad Antonium Ebrardum Sansuplicianum Episcopum, et Comitem Cadurcensem.

Quod a me superioribus annis factum est, ut illustrium Poetarum Italorum Carmina duplice volumine distincta publicarem 9 id non a studio solum manavit de iis praeclaris viris benemerendi, quibuscum natale solum mihi commune est, verum ab eo etiam consilio, ut alii nostro excitati exemplo provinciales suos pari beneficio prosequerentur. Quæ profecto spes me ad Italorum quoque litteratorum Elogia nunc impulit emittenda. Neque illud tamen ignoro; Galliam et Germaniam haud minus uberem ad scribendum segetem mihi suppeditare potuisse, quam nostram Italiam. Sed eam quoque provinciam suscipienti illud princommode ca.

deret, quod cum externos scriptores non perinde notos habeam, ac nostrates, majore illi, quos necessario prætermitterem, injuria, quam ii, quorum meminissem honore afficerentur. Haec igitur illos cura maneat, qui id oneris sustinere commodius poterunt. Tibi interim, amplissime Antistes, hic libellus arrabone earum lucubrationum , quas graviore studio elaboratas sub tuo nomine aliquando in lucem prodituras non despero. Tibi enim, cujus sanctimonia et eruditio bonorum omnium animos ad summam sui rapiunt admirationem, ingenii mei qualescumque fætus in posterum commendare decrevi : cum nullius sub patrocinio tutius possint delitescere, quam ejus, qui me incredibili humanitate haud sane merentem ultro in suanı susceperit clientelam. Lu tetiæ, Kal. Juniis, MDLXXVIII. Vale

[ocr errors]

This is a most elegant, and useful little voluof EXTREME RARITY; and not at all known in the shops of modern Booksellers

me 9

[ocr errors]

GIO. MAT. TOSCANO, a Milanese, lived a long time in France, where it is probable that he died about the end of the sixteenth Century. Having undertaken to write Elogia of the learned Italians, who had lived in the three last Centuries, by an Epigram in Latin verse dedicated to each, accompanied by a short biographical and critical Notice in prose, he published this work at Paris in 1570, under the title of PEPLUS ITALIA. The second edition was gi ven by J. A. Fabricius 1730. He also first published Carmina Illustrium Poetarum Italorum; Paris, 1576,

2. vols 12. now extra-rare. See Res Literaria 1. 149. A full Memoir of Toscano is given by Argellatti, Bibl. Script. Mediol. 11. p. 1507.

EXTRACTS FROM

JO. MATTHÆI TOSCANI PEPLUS ITALIE.

Liber Primus

DANTES ALIGERIUS.

I.

Principium nostræ Dantis dat Musa Camænæ :
Cui primos licet haud ævi deposceret ordo,
Ipsa viri virtus tamen adscripsisset honores.
Pectore qui pleno divini a fonte Platonis
Etherios hausit rores, patriasque per oras
Transfudit primus numeris modulatus Etruscis,
Ille tibi prisco eloquio, grandique cothurno
Equandus, sed non sectæ impietate, Lucreti.
Prima renascenti lux ille affulsit honori
Ausoniæ princeps patriæ cunabula linguæ
Provexit balbosque sono distinxit: et ora,
Posteritas , tua composito sermone resolvit.

Dantes Florentiæ illustri ortus familia, anno 1260. et a patre Aligerii cognomen sortitus, quædam latine tum carmine tum soluta oratione scripsit, ut sæcula illa ferebant, non indocte. Inter quae Liber De Mun di Monarchia præcipue dignus erat commendatione,

nisi Ecclesiasticam autoritatem convelleret, quo nomine Theologorum censura damnatus est. At patrium sermonem ita excoluit, ut Etrusco lingua condit or merito a Jovio vocetur. Ea enim lingua complura edidit pöemata quae passim Italorum manibus teruntur. Triplici vero comedia, qua Platonicæ Philosophie dogmata Christianæ conjunxit Theologiae, adhuc inter Italos poetas principatum obtinet. Obiit Ravennae anno 1321. Plura de eo scribit Christophorus Landinus in ejus Vita, quam suis in Dantis Comediam Commentariis præfixit.

FRANCISCUS PETRARCA.

V.

Plus nihil Venerisve Faces, Native pharetrae

Debent, quam numeris culte Petrarca tuis.
Pagina nulla prius, titulum quae ferret Amorum
A pueris poterat, virginibusve legi,
Usque adeo vates Latium quos jactat et Hellas

Non puduit posito cuncta pudore loqui.
Per te Casta Venus: per te puer aliger, olim
Nuda, verecunda pectora veste tegit ;
Cumque tuis absint irritamenta Camænis,

[ocr errors]

Non tamen ulla Charis, non lepor ullus abest Immo tuis quanta est abcissa licentia verbis,

Accedit numeris Gratia tanta tuis.

Abstulit omne decus priscis tua Musa poetis,

Quanto obscæna minus, tanto operosa magis .

[ocr errors]

Petrarcha Florentino nec parem Italia nec peperit secundum. Ab hoc ceu fonte perenni tot postea nobilium Etruscorum vatun Pieriis ora rigantur a quis. Sed quid dico Etruscorum? Nisi hic foret quem Galli et Hispani Principes Poetæ æmularentur, Hispania adhuc et Gallia priscis Flaccis et Catullis invi derent. Sed Petrarcae decus libelli hujus includere velle angustiis, perinde est ac si quis solis meridiani splendorem cerea face succensa juyare conetur. Latinam idem poesim tam sepultam ea felicitate excitavit ab inferis, ut ejus ergo primus a Christo mortuo Romæ Laurea donatus sit, ut Christophorus Landinus Autor est. Carmen quod de Dante et Petrarca indignê patria exulantibus olim luseram; hic subjicere non omnino ab re esse judicavi .

Felicior te non foret Florentia

Urbs ulla, quando vendicas cunabula.
Tibi duorum linguae Etruscae luminum
Gravisque Dantis, et Petrarcæ floridi .
Felicitatis ipsamet nisi titulum

Demas tibi, de Matre dum noverca fis:
Hunc exulem quæ pateris, ast illum facis.

PIERIUS VALERIANUS.

CXX.

Quæris; qua studium magis hic exercuit arte?
Te docet id, lector, non ego, sed titulus

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »