Obrázky na stránke
PDF
ePub

INCERTUM auctorem esse, didicimus a Suetonio in Jul. Cæs. c. 56. Ergo nomina Oppii, Hirtii, Cæsaris, in codicibus præfixa, vel incerta, vel falsa sunt. Cf. ad init. libri octavi de B. G. et libri de B. Alex. Justo Lipsio (Elect. 2, 22) hic liber, ut Brantius monuit, inter pleraque Romana scripta simplicitate, puritate, et omnis generis virtutibus eminere visus est, et dignior Cæsare, quam ipsi illi commentarii de bello Gallico et Civili. Cui sententiæ equidem subscribere non sustineo, qui plura verba, a Cæsaris oratione abhorrentia, anacolutha duriora, negligentiamque non gratam ei inesse sciam: vid. c. 25. Vel illud interim nonne ad tædium usque occurrit? Ac profecto, si quis recens a Cæsaris commentariis ad hunc librum accesserit, is, opinor, diversitatem non exiguam dictionis sentiet. Guischar dus, qui non orationem, sed rem examinavit, et cujus sententiam suis locis indicavi, etsi scriptoris peritiam agnoscit; tamen sæpius de obscura brevitate conquestus est, multa examinaturis rem relicta esse censuit, et quædam adeo alienæ manus additamenta sibi reperisse visus est. M.

NOTE

Et huic libro Hirtii nomen præfixit Oudendorpius more recepto; cumque vulgo ita citari soleat, idem mihi faciundum putavi. Guischar

dus censet, Hirtii hoc opus a Julio Celso suppletum, et sub incudem revocatum, qui hinc inde barbara mis

cuerit.

A. HIRTII

DE

BELLO AFRICANO

LIBER SINGULARIS.

ARGUMENTUM.

Cap. 1. Cæsar in Africam profectus 2-6. Adrumetum frustra tentat: ad Ruspinam castra locat. 7. Illi Leptis se dedit, quo 8. auxilia convocat: 9—11. de frumento sibi prospicit. 12-19. cum Labieno aliquoties confligit: 20, 21. in castris ad Ruspinam copias auget, arma, victum parat. 22, 23. Catonis, Utica præsidis, hortatu Pompeius filius Mauritaniam, Bogudis regnum, invadit. Ascurum frustra obsidet.

Cap. 24. Scipio, Labienus, et Petreius copias jungunt. Cæsar gravi annona laborat. 25. Jubam regem, suis auxilio egressum, Sitius et rex Bochus reverti cogunt. 26. Cæsar de adventu suo Afros certiores reddit, auxilia parat. 27. Scipio elephantos condocefacit. 28. Titios fratres, a Virgilio captos, Scipio trucidat. 29. Leptim frustra oppugnat Labienus. 30-32. Pugnam cum Scipione vitat Cæsar. Gatulos in partes suas trahit, Numidasque. 33. Achilla civitate in deditionem recepta a Messio, et 34. Cercina insula a Sullustio, frumento auxiliisque Cæsar augetur. 35. Gatuli Scipionis speculatores, apud Cæsarem remanent. Multi ejus

gentis ad eum transeunt. 36. Tisdra legatos de deditione ad eum mittit. Sitius castellum in Numidia vi expugnat. Cap. 37-42. Ad Ruspinam Cæsar et Scipio dimicare tentant nec audent. 43. Considius Achilla obsidionem deserit; Adrumetum se recipit. 44-46. Nates Casaris ab hostibus intercepta. Veteranos captos, incassum solicitatos, cædi jubet Scipio. 47. Sarea grandine subitoque imbre Casariani vexantur. Pilorum cacumina ardent.

De bello Africano. Alias Africo, ut C. 2, 32.

Cap. 48. Juba ad Scipionem auxilia adducit. 49-52. Cæsar prope Uzitam cum hoste prospere pugnat. 53. Legiones nona et decima ex Sicilia adveniunt. 54. Militares præfeclos cùm dedecore ab exercitu removet Cæsar. 55. Contra Gætulos desciscentes Juba partem exercitus in regnum remittit. 56, 57. Cæsariani cum Scipionis militibus colloquuntur. Aquinio, cum Saserna confabulanti, silentium imponit Juba. 58-64. Inter Uzitam et Adrumetum varia statim fortuna pugnatur; tandem victor evadit Cæsar. 65-73. Frumentandi studio dimicutur. Zetam Cæsar capit: suos, quo modo contra elephantos pugnandum, docet. 74. Vaccam oppidum, Casari favens, Juba diripit deletque. 75-77. Ad Sarsuram accedit Cæsar, eamque capit. Mox et Thabeпат. 78. Prælium ad Tegeam.

Cap. 79-88. Cæsar, ad Thapsum victor, accedit ad Uticam, qua, Catone vi sibi illata mortuo, potitur per L. Casarem. 89, 90. Ipse Q. Ligario vitam concedit. Uticam venit, incolarum partem mulcta afficit. 91, 92. Jubam Zamenses oppido excludunt. 93. Considius Tisdra fugit. Virgilius se dedit victori. 94. Juba et Petreius voluntaria morte pereunt. 95. P. Sitius Saburam interficit, Jubæ præfectum. Faustus et Afranius pereunt: 96. item Scipio ad Hipponem regium. 97. Cæsar Zama et Utica bona hostium vendit. Numidiam provinciam facit. Thapsitanis, Adrumetinis, Leptitanis, Tisdritanis mulctam imponit, civitates a rapina defendit. 98. Carales in Sardiniam, mox et Romam,

transit.

CESAR, itineribus justis confectis,' nullo die intermisso, a. d. xiv. Kal. Jan.' Lilybæum3 pervenit, statimque ostendit, sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix sexcentos. Tabernaculum secundum littus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit, ne quis sibie moræ quicquam fore speraret, et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus, ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet; nihilo tamend minus in navibus remiges militesque continere et nullam prætermittere occasionem profectionis; cum præsertim ab incolis ejus provinciæ nuntiarentur adversariorum copiæ, equitatus infinitus, legiones regiæ quatuor, levis armaturæ magna vis, Scipionis legiones decem, elephanti cxx, classesque esse complures; tamen non deterrebatur, animoque et spe confidebat. Interim in dies et naves longæ adaugeri, et onerariæ complures eodem concurrere, et legiones tironum convenire, in his veterana legio quinta, equitum1 ad duo millia.

6

2. Legionibus collectis sex, et equitum duobus millibus,

a Vulgo ad et in Lilyb.-b vulgo equitesque.—c deest Edd. pp. Vasc. Steph. aliisque. exulat V. L. sec. Dorv.- tres V. Edd. pp. R. M. V. deest in L. pr. bene. V. tamen ad B. C. 1. 71.equites Dorv. equitatus Pet. V. L. sec. deest L. pr. V.

J

abest Edd. exulat L. pr. ad vin. 4.

NOTE

1 Itineribus justis confectis] A Roma Africam versus, neque lente, neque celeriter.

2 xiv kal. Januarias] xv11 Decembris. Erat enim apud Romanos December dierum xxix, et hoc est quod Plutarchus ait illum in Siciliam transiisse, περὶ τροπάς χειμερινὰς, circa solstitium hybernum.

3 Lilybaum] Promontorium est Siciliæ, cum urbe cognomine, quod spectat Africam, unum de tribus illis primariis unde est Trinacria dicta. Capo

Bocho.

4 Ab incolis ejus provinciæ] Dubium an a Siculis apud quos erat Cæsar, an ab Afris, apud quod plures habebat amicos, ut Uticenses.

5 Legiones regia] Jubæ regis Numidiæ.

6 Interim in dies et naves longæ adaugeri, et onerariæ complures codem concurrere] Numero supple cœperunt, estque modi enallage. Eodem, id est, in Lilybæum.

10

ut' quæque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita majorem partem navium antecedere jussit, et insulam petere Aponianam, quæ non abest a Lilybæo: ipse parum commoratus, bona paucorum vendit publice: deinde Allieno prætori, qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus præcipit," et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis, ipse navem conscendit a. d. vi Kal. Jan. et reliquas naves statim est consecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus, post diem quartam1" cum longis paucis navibus in conspectum Africa venit: namque onerariæ reliquæ, præter paucas, vento dispersæ atque errabundæ, diversa loca petierunt." Clupeam1 classe prætervehitur, deinde' Neapolim :' complura præterea castella et oppida non longe a mari relinquit."

3. Postquam Adrumetum" 14 accessit, ubi præsidium erat

iutque L. pr. ut quam L. sec.-k vulgo ibique c.- vendidit d. L. sec. Mss. et Edd. qdd. Alieno. male. V. Urs.- scribit L. pr.- - secutus L. pr.- deest Dorv.- quartum Mss. 2.- feliciter v. Dorv. celeriter V. L. sec.- petiverunt L. pr. Sic Mss. et Edd. ante Scalig. præter L. pr. dein. quod malo. Ed. Scal. et seqq. pleræque inde.—" reliquit Mss. 4.-▾ Adrumentum Mss. plerique

NOTE

7 Aponianam] Dum nulla apud anctores Aponianæ fiat mentio, et Paconia commemoretur apud Ptolemæum insula e regione Lilybæi promontorii Siciliæ Africam versus, facile crediderim esse mendum.

8 Quæ non abest a Lilybæo] In manuscriptis Thuanis duobus legitur quæ abest. Aliquid suspicor desiderari, ut cc passibus, aut aliquid simile. Certe mendum inest. Quid enim sibi velit, non abest a Lilybao?

9 Allieno prætori] Allieno ut proconsuli scribit Cicero epist. lib. XIII. studuit postea Cassio, cui et legiones tradidit, ut Cassius ipse fatetur lib. XII. earumdem epistolarum.

10 De reliquo exercitu imponendo] Navibus.

11 Post diem quartam] Ex fide duorum Mss. bibliothecæ Thunæ reponendum quartum. Vix enim nisi pro tempore sumitur, dies fœminina in positione legitur.

12 Clupeam] Clupea sive Clypea civitas Africæ proprie dictæ ; sita in promontorio Mercurii, de qua supra dictum. Nonnulli vocant Zapharam, alii Quipiam.

13 Neupolim] Multæ sunt ubique urbes hoc nomine. Hæc vero est in Africa ad mare Mediterraneum sita, alio nomine Leptis parva inter duas syrtes, ubi habitabant Lotophagi, quorum fit apud Homerum mentio.

14 Adrumetum] In Africa proprie dicta, hodie Machometa, aliis Toulb.

« PredošláPokračovať »