Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

oppido represserunt, prædaque et armis eorum sunt potiti, vivosque aliquos ceperunt, qui postero die sunt interfecti.' Eodemque tempore transfuga nuntiavit ex oppido, Junium,TM qui in cuniculo fuisset, jugulatione oppidanorum facta clamasse, facinus se nefandum et scelus fecisse :63 nam eos nihil meruisse,64 quare tali pœna afficerentur, qui eos ad aras et focos suos recepissent,65 eosque hospitium scelere 'contaminasse:' multa præterea dixisse: qua oratione deterritos," amplius jugulationem non fecisse.

[ocr errors]

66

17. Ita postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano venit, et apud Cæsarem verba fecit: Utinam quidem Dii 'immortales fecissent, ut tuus potius miles, quam Cn. Pom'peii, factus essem, et hanc virtutis constantiam in tua vic'toria, non in illius calamitate, præstarem: cujus funestæ laudes quippe ad hanc fortunam reciderunt, ut cives 'Romani, indigentes præsidii, et propter patriæ luctuosam perniciem dedamur hostium numero: qui neque in illius 'prospera' acie primam fortunam, neque in adversa secun'dam obtinuimus victoriam: qui legionum tot impetus sus'tentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus 'telorumque missus expectantes, victi et deserti a Pom'peio, tua virtute superati, salutem a tua clementia deposcimus; petimusque," ut qualem te gentibus præstitisti, 'similem te in civium deditione præstes.' Et qualem,'67 ait,gentibus me præstiti, similem in civium deditione ' præstabo.'

6

[ocr errors]

armaque L. pr. V. ad c. 1. Sic cum Edd. nonnullis Mss. non s. int. d.— vinium L. sec.-" deterritum Pet. deterritus Leidd.-o quoniam Ed. Ven.— P concives Reg. c. XL. sec.—4 indignantes L. sec.- delet rò et Gland.- deest L. sec. Dorv. Edd. R. M. V.-' sustentassent L. sec. Dorv.-" que abest L. pr. -- aliis g. Edd. Vasc. Gr. post. Steph. Str.- præstari L. pr.- rem. itaque

NOTE

63 Clamasse, facinus se nefandum et scelus fecisse] Pompeianos.

64 Nam eos nihil meruisse] Cordubenses.

65 Qui eos ad aras et focos suos recepissent] Pompeianos.

W

66 Ila postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano venit] Missus a præsidiariis Pompeii qui erant in urbe.

67 Et qualem, &c.] Hæc clausula multis omittitur: sed in manuscripto codice Thuano servatur.

[ocr errors]

18. Remissis legatis, cum ad portam venisset Tib. Tullius, et cum eum introëuntem C. Antonius insecutus non esset, revertit ad portam et hominem apprehendit.68 Quod Tiberius cum fieri animadvertit, sinu pugionem eduxit" et manum ejus incidit. Ita refugerunt ad Cæsarem. Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit et nuntiavit, quo die equestre prælium factum esset, e suo signo perisse69 homines XXXV, neque licere castris Cn. Pompeii nuntiari neque dici, perisse quenquam. Servus, cujus dominus in Cæsaris castris fuisset, uxoremques et filium in oppido reliquerat, dominum' jugulavit, et ita clam a Cæsaris præsidiis in Pompeii castra discessit et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Cæsar, quæ in oppido ad defendendum compararentur, Ita literis acceptis, cum in oppidum revertissent, qui mittere glandem inscriptam solebant, insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugæ nuntiarunt, quam Pompeius concionem habuisset: quo'niam oppido subsidio non posset venire, noctu ex adver'sariorum conspectu se deducerent ad mare versum:' unum respondisse, ut potius ad dimicandum descenderent,

[ocr errors]

eduxisset.

1. Pet. vulgo abest et.- vulgo reversus est.—a vulgo simulque p. - eodem L. pr.-c in c. Edd. pp. Vasc. Gr. post. Steph. Str. cum Gland.d nunciare n. dicere L. pr.―e servos L. pr. Dorv.-f fugisset Edd. qdd. maleque abest Mss. 4. filios Sc. L. pr.-h oppidum L. pr.- domicilium L. pr. infra c. 20. in Mss. dominam.- oppido Dorv. vulgo reversi essent, et scriptam.

B

[blocks in formation]

quam signum fugæ ostenderent:' eum,* qui ita locutus esset, jugulatum. Eodem tempore tabellarii ejus deprehensi, qui ad oppidum veniebant, quorum literas Cæsar oppidanis objecit," et, qui vitam sibi peterêt,'71 jussit turrem ligneam oppidanorum incendere: id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum. Quod difficile erat factu, ut eam turrem sine periculo quis incenderet. Ita facturus de ligno,73 cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuga nuntiavit, Pompeium et Labienum de jugulatione oppidanorum indignatos esse.

19. Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea, quæ nostra fuisset, ab imo vitium fecit, usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnatum acerrime, et turrim nostram, ut superiorem, incenderunt, idcirco, quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se dejecit et ad nos transiliit,' dixitque, 'se cum familia constitutum 'habuisse, ut una transfugerent ad Cæsarem; illam oppres'sam et jugulatam.'74 Hoc præterea' tempore tabellæ de muro sunt dejectæ, in quibus scriptum est inventum: 'L. Minatius" Cæsari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab 'Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi præstiti, tali virtute et constantia futurum me in te præstabo.' Eodem

[ocr errors]
[blocks in formation]

k vulgo tum. peterent et fecissent eis pr. L. pr.-m pugnaverunt Dorv. Edd. pp. pugnarunt Leidd.-" deest L. pr. in quo incenderent. sec. ad hoc Edd. R. V. M. opp. sec. ad hoc L. sec. Dorv.-P sequenti Urs. die Pet.— projecit L. sec. non male. et abest a L. pr.- transilit L. pr.- propterea L. sec.1 projecta L. sec. Cels." vulgo Minutius. et tribuis, et fut. me in te esse, ab

NOTE

71 Quorum literas Cæsar oppidanis objecit] Quoniam ad desperationem forte adigebant, non ad spem erigebant.

72 Qui vitam sibi peteret] Aliquem ex tabellariis.

73 Ita* facturus de ligno] Lacuna manifesta. Manuscripti duo codices

[ocr errors]

Thuani habent: Ita fune crure de ligno. Ego lego deligato. Ne enim in urbem fugeret longo fune Cæsariani crus vinxerant.

74 Illam oppressam et jugulatam] Quia res fuerat ab oppidanis cogmita.

tempore oppidanorum legati, qui antea exieraut, Cæsarem adierunt, 'si sibi vitam concederet, sèse insequenti die" oppi'dum esse dedituros.' Quibus respondit, 'se Cæsarem esse, fidemque præstaturum.'75 Ita, ante diem XI Kalend. Martii oppido potitus, imperator est appellatus.

20. Quod Pompeius* ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus, et cir cum ea loca castella disposuit, et munitionibus se continere cœpit. Cæsar movit, et propius castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit, et nuntiavit,' Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse, eisque ita imperavisse, ut, diligentia adhibita, perquirerent, qui essent suarum partium, itemque adversariorum victoriæ fautores. Hoc præterito tempore,76 in oppido, quod fuit captum, servus est prehensus in cuniculo, quem supra demonstravimus, dominum jugulasse: is vivus est combustus. Idemque temporis centuriones loricati octo ad Cæsarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt ex levi armatura. Ea nocte speculatores prehensi servi tres, et unus ex legione vernacula. abscisa."

Servi sunt in crucem sublati,77 militi cervices

21. Postero dic equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter XI' equites ad aquatores nostros excucurrerunt, nonnullos

...

e L. pr. est. oppidani L. pr. Pet.-w luce L. pr. Dorv. Edd. R. M. V. bene, ut supra h. cap. et c. 10. dein præstiturum vulgo. vulgo et P. et dein sed circ.- nuntiat L. p. Sic Mss. o. et Edd. pp. Vasc. Steph. aliæque, vulgo abest ita.- addita L. pr.-b prensus Pet. L. pr. ut statim prensi iidem. depreh. L. sec. Ciacc. Edd. qdd.-c dominam Leidd. Pet.Eod. tempore Edd. qdd. sed V. ad c. 3. 12.- transfugerant de l. L. pr.' deest Leidd.- vulgo militibus c. abscissæ.- deest L. pr. Dorv. bene. Manut. ex eo t. xii Dorv. excurr. Mss. plerique et Edd. Vett.— add.

NOTE

75 Se Cæsarem esse fidemque præstaturum] Ergo promiserat illis salu

tem.

76 Hoc præterito tempore] Repo

nendum videtur præterea.

77 Servi sunt in crucem subluti] Crux erat servile supplicium apud Romanos.

interfecerunt, item alios vivos abduxerunt. Ex equitibus1 capti sunt equites VIII.78 Insequenti die Pompeius securi percussit homines' LXXIV,79 qui dicebantur esse fautores' Cæsaris victoriæ reliquos in oppidum jussit deduci,8° ex quibus effugerunt cxx, et ad Cæsarem venerunt.

82

22. Hoc præterito tempore, qui in oppido Ategua" Bursavolenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti rem gestam Bursavolensibus referrent, quid sperarent de Cn. Pompeio, cum viderent hospites jugulari, præterea multa scelera ab iis fieri, qui præsidii causa ab his reciperentur. Qui cum ad oppidum venissent, nostri, qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, præterquam qui ejus civitatis fuissent. Quorum' responsis ultro citroque acceptis et redditis, cum ad nostros se reciperent, qui extra oppidum fuissent, illi de' præsidio insecuti ex aversiones; legatos jugularunt: duo reliqui, qui ex eis fugerunt, Cæsariˇ rem gestam detulerunt, et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui cum certum comperissent, legatorum responsa,84 ita esse gesta, quemadmodum illi retulissent, ab oppidanis concursu facto, eum, qui legatos jugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt: illius opera se perisse. Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis,

0

Mss. plurimi male.-1 Dorv. e quibus L. pr.-m deest L. pr.-" Articula Mss. et Edd. pp. prosecuti L. pr.-P recipi L. sec. Dorv.- præterquos Dorv. -desunt hæc usque ad illi in L. pr.- recept. L. sec.- abest de a Mss. qui cum Edd. pp. male dant adversione. Goduin, animadversione, a tergo voluit significare auctor.-" deest qui in Mss. et Cæs. L. sec. Dorv.- ejus se

NOTE

78 Ex equitibus capti sunt equites VIII.] Adversariorum.

79 Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIV.] Apud Ciceronem lib. epist. ad Famil. xv. Cassius hunc crudelem et sanguinarium fuisse indicat.

82 Qui cum ad oppidum venissent] Bursavolam.

83 Ex aversione] Manuscripti codices Thuani duo habent, ex adver sione. Existimo esse debere, ex animadversione.

84 Qui cum certum comperissent, le

80 Reliquos in oppidum jussit deduci] gatorum responsa] Illa postrema verUcubim.

ba ex interpretamento in textum

81 Bursavolenses] Ignorantur. Pom- irrepserunt. peii fidem sequebantur.

85 Illius opera se perisse] Dicentes.

« PredošláPokračovať »