Obrázky na stránke
PDF
ePub

eundem respectum habere putem hanc pœnam: nam ut hostis Reip. est, qui affectat tyrannidem; ita hostis familiæ, qui dominum tollit. Eodem more Græcorum illos, qui Persis se sponte adjunxerant, a reliquis Græciæ populi Diis decimandos confecto bello statuerunt, ut discere est ex Diodoro Siculo lib. x1. Biblioth. p.3. Οἱ δ ̓ ἐν Ἰσθμῷ συνεδρεύοντες τῶν Ἑλλήνων ἐψηφίζοντο, τοὺς μὲν ἐθέλοντι τῶν Ἑλλήνων ἑλομένους τὰ Περσῶν δεκατεύσαι τοῖς θεοῖς, ἐπὰν τῷ πολέμῳ κρατήσωσι. Vossius.

5 Omnem suam familiam] Mss. Norv. habet omnem sui familiam. Sic Curtius rv. 12. 8. Ad Cyrum quoque nobilissimum Regem originem sui referens.' Idem vi. 9. 2. Conspectusque vestri venerabilis cogit, ut vehementer parricidis irascerer.' Et iterum VIII. 4. 15. in Ms. Petrensi legitur Rex ex sella sui exiluit,' cum editi sua exhibeant. Non autem dubito, quin hanc loquendi rationem ' inusitatam quidem sed rectam profecto,' ut testatur Gellius N. A. xx. 6. expunxerint imperiti. Davis. Ms. Eliensis sui familiam. Quam lectionem defendi posse ostendit Davisius, sed nihil opus. Clark. Mei certe Mss. cuncti retinent suam, nisi quod Bong. pr. Lovan. et Ed. Inc. transponant fam. suam: quare melius forsan ejiceretur. Exempla interim de sui pro suus qui videre cupit, adeat omnino Sanctium in Minerva XIII. 15. et ibi dem Perizonium; ac Cortium ad Sallust. Jug. c. 85. 24. In Mss. autem perpetuo variatur: consule Cl. Burm. ad Ovid. Metam. 1. 30. Et pressa est gravitate sui.' Duker. ad Flor. 11. 20. in exitium sui excitat.' Appulei. Met. 1. p. 15. Ed. Pric.'sine fatigatione sui.' II. 37. præsentia sui ut legendum est cum Sciop. Wouw. Scriv. aliisque. Met. v. p. 90. 'fatigationem sui diluit.' Sic enim Mss. et Edd. Vett. sui ejecerunt, dein posteriores, Justin. XXIV. 6. magni.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

7 Per eos, ne caussam diceret, se eripuit] Anonymus Celsi exscriptor in earcere mortuum ait: Orgetorige primum duce, mox ubi ille affectat tyrannidis suspectus in carcere diem obiit.' Vossius.

v. 2 Ut e finibus suis exeant] Necessi tate coacti hoc consilium inierunt; in tantam enim multitudinem excreverant, ut iis suæ terræ non sufficerent. Vide Florum 111. 10. Omnes autem suos fines relinquere, non partem tantum suorum in colonias mittere, decreverant, ne a se invicem divulsi, prædæ essent vicinis, quos lacessierant, quemadmodum tradit Dio XXXVIII. p. 79. A. qui tamen errat, in eo quod illos doceat exiisse, 'Opкетóрiyos oplow yovμévov, Duce Orgetorige, cum is mortem oppetierat, priusquam hoc iter aggressi sunt Helvetii, ut ex Cæsare apparet. Davis.

Ubi jam se ad eam paratos esse arbitrati sunt] Ridere libet. Ait Rhellicanus, qui primus Helvetiis hoc consilium dedit de exurendis oppidis, et vicis, sine dubio apud Thucydidem legit historiam et consilium Periclis. Quærere velim, quo argumento id dicat, nimirum quoniam Græcas literas Helvetii noverant. Et quis Pericli consilium suum suggessit? Voss. 5 Præter quod] Mss. plerique præterquam quod, quod hoc in loco idem est. Clark. Idem quidem est, sed elegantius est præter quod, ut e veteri codice primus restituit Gifan. ad Lueret. v. præter quam. Adi Virorum Doctorum Comment. ad Gellium I. 23. Sallust. B. Catilin. c. 36. Justin. XIII. 5. Calpurn. Eel. iv. 28. Flor. 11. 6. Præter quod in bullis singulis

que annulis erat.' Apulei. Metam. IV. 82. Ed. Pric. Nam præter quod diurnæ quietis imagines falsæ perhibentur.' In Apol. Ed. Pric. p. 19. 'præterquam quod non sum jurgio. sus.' Sic vulgo: sed Mss. Flor. et Dorvillii rectius carent T quam. Idem Met. 11. 33. ' præter quod epulis voluptates meas anteferrem.' Mela III. 6. 'præter quod fabulis traditur.' Sic Ms. non præterquam quod.' Nepos Milt. c. 5. nulla civitas præter Platærensium;' ubi alii Platæenses. Infra quoque B. Civ. 111. 49. in Edd.` pp. est

[ocr errors]

commeatus omni genere præter frumenti.' B. Hisp. c. 24. in Mss. nonnullis præter quorum arma sunt adlata.' Rectissime idcirco quam non agnoscunt ex meis Cujacianus, Bong. tert. et vetustissimæ membranæ Andina, Leidensis pr. Scalig. Vossian. pr. et sec. et Edd. Vasc. R. Steph. aliæque.

6 Domum reditionis] Hic, ut fit, verbale verbi, a quo deducitur, casum regit. Plautus Amphit. Act. 1. Sc. III. 21.quid tibi hanc curatio est rem?' Hyginns Fab. 118. 'Catena alligavit, ut sibi diceret quando domum repetitionem baberet.' Vide et G. J. Vossium de Anal. III. 9. Davis. B. Civ. 1. 53. Magni domum con

cursus.'

[ocr errors]

8 Mensium] Vetustissimus et integerrimus Bongarsianus primus habet mensum: quod, antiquitatis gratia, non potui non amplecti, ut ab ipsa auctoris manu. Sic enim hunc Genitivum declinarunt quoque Censorinus, Paulus JCtus, Ausonius, Seneca, aliique. Ovidius denique tum alibi, tum Met. VIII. 500.: bis mensum quinque labores:' ubi vide Ciofan. et N. Heinsium, ac G. J. Vossium de Analog. II. 14. Sic quoque in antiquissimo Codice Puteaneo Livii invenit J. F. Gronov. quem consule ad XXIX. 3. Lactant. Carm. de Phoenice, vs. 29. Per singula tempora men sum.'

Molita cibaria] Multum se cruciant viri docti Glareanus, Hotomannus, alii, quid hic sint molita cibaria.' Quasi vero aliud Cæsar intellexerit quam frumentum molitum, sive fari nam, quæ ad pinsendum statim utilis. "Aλpita, Græcus interpres, et optime vertit. Vossius.

9 Latobrigis] Sic vulgo, vel ex Glareani sententia Lacobrigis R. Stephanus et alii edunt. In Mss. et Edd. primis est Latocibus, Latobibus, Latocibis et similia monstra: In longe plurimis tamen et melioribus Latobicis et Latovicis. Verum c. 28. et 29. Latobrigos plerique Mss. retinent, ut hic Carrariensis: Græcus Metaphrastes Aakoßpiyas iis in locis; nam hic illorum non meminit. Sed Lacobriga et Lacobricenses in Lusitania, Latovici autem in Pannonia sunt. Tutius ergo Latobrigos retinebimus; et Cluverium consules. Si quis tamen hoc loco aliud a Cæsare relictum opinatur, posset legere persuadent Rauracis et Tulingis, et late vicis finitimis, id est, vicis longe lateque circumjacentibus: vel simile quid ejusdem sensus; nam, ut verum fatear, non satisfacit mihi hæc conjectura: licet late finitimus tueri se posset loco Virgilii Æn. vi. 378. Nam tua finitimi, longe lateque per urbes,' &c. de quo consule Virum Doctissimum in Observ. Misc. v. 2. p. 64. Vide et ad B. G. II. 24.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

6

Se-Sub ipsis radicibus montium, qua illi descensus erat.' Imo vIII. 51. 'lo

usi L. Domitii consilio.' II. 42. cundo usus consilio.' III. 81. Eodem usi consilio.' Quare nihil temere mutandum esse satis patet.

corum, qua Cæsar iturus erat:' et Nepos Eum. c. 8. Duæ erant viæ, qua ex Medis posset perveniri.' 11. 8.

13 Noreiamque] Sic legimus cum Metaphraste, librisque Mss. et anti-Si qua opus erat,' vulgo quo et quid.

quitus cusis, cum recentiores habeant Noricam ex conjectura non necessaria H. Glareani; Noreia quippe oppidum est Norici. Vide doctissimum Cellarium Geogr. Antiq. 11. 7. p. 344. Est et alia urbs cognominis, quæ erat Carnorum, ad quam cum Cimbris inani conatu pugnavit Cn. Carbo, ut docet Strabo Geogr. v. p. 214. d. Davis.

VI. 1 Erant omnino itinera duo] Cum Norvic. Gottorp. et Lovan. legendum, erant autem omnino itinera duo. Eandem etiam voculam in suo libro reperit Metaphrastes. Davis. cur. sec. Conspicitur autem quoque in Vossiano tertio et Ed. Incerta.

3 Quo vix singuli] Ms. Norv. et editt. Rom. Ven. aliæque vett. habent vix qua, quomodo etiam Hotomannus ex conjectura legendum censuit. Davis. Ita Scaliger et recentiores. Mss. Reg. Eliens. et Vossii, et Edd. Vett. qua, &c. Quod idem est ac quo itinere. Clark. Reposui ex consensu nostrorum codicum ad viginti vix qua. Ciacconius primum e Ms. produxit vix quo, corrupte. Mutationi ansam videtur dedisse, quod crediderint, debere respondere præcedenti substantivo iter. Frustra. Qua notat millies qua parte, ubi, ut sæpe notatum a viris doctis: Etiam licet alius generis antecedat substantivum. Bene Hotomann. adduxit exemplum Ciceronis pro Cæcina c. 8. 'Ad omnes introitus, qua adiri poterit.' Infra c. 9. 'per Alpes, qua proximum iter erat:' ac v. 44. ut et B. Civ. 1. 25. Frontin. 1. 1. 6. Per Zeugma trajicerent exercitum, qua et brevissimum iter est:' et III. 9. 6. atque apud alios sæpissime. Adi Cortium ad Sallust. B. Catil. c. 57. 3.

[ocr errors]

Quamvis et quo ita ponatur, licet præcedat eorum, ut v. 14. Eorum sunt liberi, quo virgo deducta est.' VII. 73. Quini ordines, quo qui intraverant.' B. Civ. I. 81. eruptiones, quo descensuros existimabat.'

7 Qui nuper pacati erant] Duobus ante annis a C. Pomptinio; ut pluribus docet Ciacconius. Ceterum Davisius cum Beroaldi Aldinisque Editionibus interserit P. R. sive Populo Romano. At vero testantur omnes commentatores, in nullo eas litteras se invenisse codice. Non comparent etiam in nostris, neque in Edd. primis, nec Vascos. nec Stephani aliisque. Solum reperiuntur in Bong. tertio, qui codex, Grutero teste, post inventam typographiam est exaratus. Imo, nisi me fallat memoria, non solent auctores huic formulæ addere P. R. saltem non ita Cæsar B. G. 11. in f. 'omni Gallia pacata.' vII. 65. Ad eas civitates, quas superioribus annis pacaverat.'

9 Helvetiorum finibus Geneva] In Ms. Norvic. et antiquissimis editt. legitur Genua, quam lectionem in Cæsare invenit Julius Celsus, qui sic scribit. Ad ripam quorum' (Allobrogum) ut idem Jul. Cæsar, extremum proximumque Helvetiis angulum Genua olim oppidum tenebat, nunc Gebenna civitas,' &c. De Vit. Cæs. I. 18. ed. Lond. Davis. Mss. omnes tum aliorum, tum mei inepte Genua hic et infra. In Egmondano pro var. lect. Gebenna, sed vide Rhellicanum.

12 In Populum Romanum] Notat Sambucus, non abs re in V. C. esse in populo Romano: quomodo exaratur etiam in Egmondano. In Vossiano tert. scribitur in po. Ro. In aliis

[ocr errors]

multis in p. R. ut nescias, sextum, an quartum casum illi adhibuerint. Multis hunc Ablativum probat Celeb. Burmann. ad Quinctil. Declam. xv. 6. In te solo venefica.' Cicero Catil. IV. 6. In hominibus vehementissimi.' Sallust. Catil. c. 52. 'Misericordes in furibus:' et ibi Cort. Quis nescit illa Virgilii Æn. 11. Talis in hoste fuit Priamo?' Propert. 11. 3. 10. Gaudeat, in puero si quis amicus erit.' Ovid. Ep. Her. Cyd. xxI. 10. Talis in Hippolyto vix fuit illa suo.' Adi denique Broukhus. ad Tibul. III. 6. 19. Torvus Liber in illis.' Plura dicemus ad II. 32. Quod in Nerviis fecisset:' vulgo ibi Nervios. Adde Var. Lect. v. 41. hoc esse in Ciceronem animo.' vII. 77. 'Quid in hominum millibus interfectis animi propinquis nostris fore existimatis.' VIII. 46. nt e Mss. nonnullis legendum, 'quali quisque animo in Rep. fuisset.' Tamen B. Civ. 1. 6. 'alieno in Cæsarem animo esse.'.

16 L. Pisone] Recte. Græcus interpres, quia superius Marci Pisonis mentio facta, Lucium cum Marco confudit, et hic quoque Mápkov transtulit, inepte. Vossius.

VII. 4 Ad Genevam pervenit] Servius ad Æneid. 1. 'Ars quidem hoc exigit ut nominibus provinciarum præpositionem addamus, civitatum nunquam. Tamen plerumque hoc perverso ordine legitur, ut est hic, Italiam venit, pro ad Italiam.' Tul lius in Verrinis: Ea die Verres ad Messanam venit:''pro, Messanam.' Sic sæpe alibi Cæsar, ut VII. 58. 'ad Lutetiam iter facere cœpit :' et, 'jam Cæsar a Georgovia discessisse audiebatur:' et civil. 1. 24. ad Ilerdam reverti.' Idem. Vide ad 11. 20. in locis tamen, quæ hic adfert Vossius, non ingressus in urbem, sed accessas ad urbem significatur. V. et B. Civ. 111. 14. et 41. B. Alex. c. 36. B. Afric. c. 33.

Quam maximum militum n. imperat] Lege 'quam maximum potest militum numerum imperat:' sic enim dant Norvic. Gottorp. Voss. Egmond. nec aliter legit Græcus. Davis. cur. sec. Contra Hotomann. verbum potest ejecit auctoritate co dicis antiqui et Ed. Rom. cni accedunt Mediol. et Veneta: nam veteres Edd. pleræque, etiam R. Stephani, potest quoque agnoscunt. Suspec. tum tamen est Brantio, cum modo præcesserit, 'quam maximis potest itineribus:' ubi etiam poterat abesse, uti apud Hirt. vin. 50. Verum quoque invenitur in antiquissimo Bon. garsiano, aliisque meorum, quatuor præter adductos a Davisio. In Lei densi primo, optimæ et antiquæ notæ libro, inter versus ab vetusta manu adscriptum est. Utrumque autem bene Latinum esse, cuivis constat. III. 9. quam plurimas possunt, cogunt,' et v. 1. 39. Eadem repetere verba, Cæsari frequentissimum est. Vid. ad c. 3. 43. 44. et sæpissime. Uti vulgo, sic fere vii. 8. ut quam latissime possint vagentur, et quam maximum hostibus terrorem inferant.'

12 Rogare] Mss. Reg. rogarentque. Ut cohæreat cum præcedente dicerent.

Quod perinde est. Clark. A manu prima Bongars. pr. rogarent. Alii duo rogarentque cum Editis quibusdam. Sed receptam lectionem bene pronunciavit Hotomannus concinniorem esse: dicerent legati, Helvetios rogare. Sæpe talem infinitivum fuisse corruptum, aliquoties infra occurrit, ut c. 14. Non fuisse:" ibid. 'memoriam deponere posse.' c. 17. 'perferre satius esse.' c. 30. 'legati convenerunt: intelligere sese.' c. 31. 42. Et passim apud alios. Consule J. F. Gronov. Observ. 11. 14. et Comment. eorum auctorum, quos illic emendat: nec non Cl. Drak. ad Liv. 1. 50. Adde Curt. III. 3. §. 3. ut quidem in Mss. legitur, nam vulgo

ibi pari modo peccatur.

15 Sub jugum] Vett Codd. habent sub ingo, quod reperitur apud alios etiam scriptores. Livius 111. 28. ‘sub hoc jugo dictator Æquos misit.' Ita Ursin. Vide Festum in vocibus jugum,' et sub jugum mitti.' Davis. Innullo meorum, jugo inveni, præter in Voss. pr. a manu secunda, fors corruptum ex antiquo jugom. Variant item Mss. in aliis. Vide Cortium ad B. Jug. c. 38. 9. Duker. ad Flor. I. 11. et Drakenb. ad Liv. 1. 26. III. 28. Apulei. de Philos. p. 265. Ed. Colv. ratione sub jugo missa. Sic Edd. Vett. sed Mss. Elmenh. et meus jugum. De re ipsa et Cassii cæde adi omnino Pighium ad A. DCXLVI. et infra ad c. 12.

20 Diem se ad deliberandum] Cave credas diem naturalem aut artificialem, at loquuntur astronomi, hic intelligi: spatium enim indefinitum significatur. Sic infra c. 40. ‘Quod in longiorem diem collaturus erat.' Virgilius Æneid. XI. 425. Multa dies variique labor mutabilis ævi Rettulit in melius.' Ubi Servius,' Dies autem,' inquit, tempus.' Davis.

VIII. 2 A lacu Lemanò, quem flumen Rhodanum influit] Rhenani emendatio, et proba; sed кakońows alii dissimulaverunt. Hotomannus etiam obniti andet, aitque nequaquam solitum Cæsari ita loqui, quem flumen Rhodanum influit.' Quod falsum. Etenim l. III. de Bello Gall, dixit: 'In flumine Ligeri, quod influit Oceanum.' Vossius. Editiones veteres habent Qui in flumen Rhodanum infuit. Sed hoc rerum naturæ est contrarium. Probanda igitur videtur B. Rhenani emendatio: non enim est verosimile Cæsarem ipsum memoria lapsum esse. Davis. Mss. et Edd. Vett. qui. in A. quod recte emendarunt recentiores. Nisi forte non id velit Cæsar, utram in partem fluat aqua, sed situm solummodo locorum describens, e Lacu Lemano

in flumen Rhodanum dicat exitum esse. Clark. Nimis temere Vossius arripuit aliorum conjecturam, a nullo codice adjutam, cum tamen diversis simum ab antiqua lectione sensum efficiat. Si enim legas, lacu, qui in Alumen influit, tum intelligitur necessario inferior lacus pars: at si scribas quem flumen influit, tum capi non potest nisi de superiore. Jam vero ex ipsius Vossii sententia, quem, incertus licet, amplector tamen adhucdum, infra Genevam murum perdu cere cœpit. Non merebat idcirco adeo exagitari Hotomannus, quod obnisus sit Glareani conjecturæ. Nec obstat locutio lacus influit in Rhodanum: sic enim (quod observavit jam Casaub. ad Strab. 1. iv. p. 317. Ed. Par. λίμνην ἐξίεισαν εἰς τὸν Ισα. pov) VII. 57. ‘paludem, quæ influeret in Sequanam,' et de geminata præp. adi ad 111. 9. Contra, major nascitur difficultas e novata lectione, quod in nominativo dicatur flumen Rhodanum; cum perpetuo a Cæsare efferatur Rhodanus, ut idem Hotomannus advertit. Scio ab Horatio ita dictum esse flumen Metaurum,' flumen Rhenum' Od. iv. 4. 38. et Art. Poët. 18. Sed talia a Cæsare fuisse captata, non ego credo. Rectius tum fuisset Rhodani, ut diserte exaratur in Vossiano tertio. Adi etiam ad 111. 9. Sed, ut supra monere incepi, miror, eam conjecturam Glareani a Vossio esse receptam, cum plane adversetur ipsius opinioni, vetusque et sana lectio (nisi ́potius legamus cum Hotom. et Dav. qua; cum in Leid. pr. sit tantum qui sine rŶ in) illam stabiliat, at ab inferiore scilicet lacus parte, institutus fuerit murus, et ideo pons Geneva etiam interscissus. Hoc enim non utile: sed noxium fuisset, si a superiore parte murus esset ductus. Forsan qui in Leid. pr. est pro qua parte, ut conjecit Cl. Wasse. B. G. iv. 1. flumen Rhenum transierunt, non

« PredošláPokračovať »