Obrázky na stránke
PDF
ePub
[graphic][ocr errors]
[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quatrième édition , revue, corrigée et augmentée de

l'éloge historique de Dusaulx, par M. Villeterque,
Membre associé de l'Institut National.

Τ Ο Μ Ε Ι.

VESTRA RES AGITUR.

DE L'IMPRIMERIE DE CRAPELET.

A PARIS,

Chez MERLIN, Libraire , rue du Hurepoix, no 13.

AN XI-180 3.

[graphic][ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Mulieres.

CREDO Pudicitiam, Saturno rege, moratam
In terris, visamque diu, quum frigida parvas
Præberet spelunca domos, ignemque Laremque,
Et pecus et dominos communi clauderet umbra;
Sylvestrem montana torum quum sterneret uxor
Frondibus et culmo, vicinarumque ferarum
Pellibus : haud similis tibi, Cynthia , nec tibi cujus
Turbavit nitidos exstinctus passer ocellos;
Sed potanda ferens infantibus ubera magnis,
Et sæpe horridior glandem ructante marito.
Quippe aliter tunc orbe novo coloque recenti
Vivebant homines, qui, rupto robore nati,
Compositive luto, nullos habuere parentes.
Multa Pudicitiæ veteris vestigia forsan,
Aut aliqua exstiterint et sub Jove, sed Jove nondum
Barbato, nondum Græcis jurare paratis
Per caput alterius; quum furem nemo timeret
Caulibus et pomis, et aperto viveret horto.

« PredošláPokračovať »