LIBRORUM SYMBOLICORUM, QUI IN ECCLESIA REFORMATORUM AUCTORITATEM PUBLICAM OBTINUERUNT. Novam collectionem instituit, dissertationem historicam JO. CHRIST. GUIL. AUGUSTI, Philos. et S. Theol. Evang. Doctor et Professor in Universitate Elberfeldi, in bibliopolio Henrici Bueschleri. Viro Magnifico et Summe Venerabili JOANNI JACOBO HESS, Ecclesiae Tigurinae Antistiti et Pastori Primario, Theologorum Helveticorum Nestori ac Patriarchae. Nec non Viro Summe Venerabili JOANNI CLARISSE, S. Theol. Doctori et Professori in inclyta Academia Lugdunensi: Viro de patria, ecclesia, et solidiori litterarum sacrarum studio longe meritissimo Novam hanc librorum symbolicorum Ecclesiae Reformatae collectionem D. D. D. Editor. Quod ausus sim, Viri Summe Venerabiles, no vam hanc corporis symbolici collectionem nominibus Vestris celeberrimis inscribere, non solum firmissima animi fiducia de insigni, qua praestatis, humanitate et benevolentia, sed etiam intima animi persuasione, a Vobis ipsum opus meum probatum iri, factum est. Scio enim, Vos non esse ex numero eorum, qui antiquae fidei et doctrinae contemptores atque osores, immortalia illa testimonia, quae de fide et doctrina recta Majorum pietas variis subinde temporibus tanquam Pharum proposuit tutum, non denuo in lucem protrahenda, sed reponenda adeoque supprimenda esse suadent. Scio, Scio, Vos ab illa temeritate, ad quam haud paucos inter Nostrates abreptos lugemus, longe abhorrentes jam dudum mecum improbasse, libros symbolicos Ecclesiae Reformatae hodie paucis esse cognitos, et inter ipsos ecclesiarum et scholarum doctores reperiri sat multos, quibus illi libri revera sint Apocryphi! Scio denique, a Vobis non improbari, novam hanc collectionem parari a me, qui inter Vos quasi medioxumus sum collocatus. Tu quidem, Venerande in Jesu Christo Pater, consilium meum de edendo hoc opere jamjam approbare meque in eo, de quo summopere laetor, benevole adjuvare voluisti. Dum Tibi pro hac singulari benevolentia gratissimum animum testor, lubentissime exoptatissima hac utor occasione, pietatis et venerationis erga tam vea nerabile et carum caput, officio fungi. A prima jam pueritia Tu eras, quem suspicerem et, licet |