M. Antonii Mureti Scripta selecta, Zväzky 1–2

Predný obal
in aedibus B.G. Teubneri, 1871 - 222 strán (strany)

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Zvolené strany

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 135 - Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare; poe'tam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari.
Strana 185 - Nam ut poëtae vulgus sibi invisum esse profitentur, ita ipsi quoque ad mysteria philosophiae turbam admittendam non putabant, ideoque obscurabant ea de industria, alii numeris, alii allegoriis, alii tenebroso quodam dicendi genere, ut ostenderent, se sapientiae tantum studiosis scribere. Quae caussa fuit Aristoteli, cur libros quosdam suos et editos esse et non editos diceret.
Strana 63 - Caesarem. tutus bos etenim rura perambulat, nutrit rura Ceres almaque Faustitas, pacatum volitant per mare navitae, culpari metuit fides, nullis polluitur casta domus stupris, mos et lex maculosum edomuit nefas, laudantur simili prole puerperae, culpam poena premit comes, quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen, quis Germania quos horrida parturit fetus, incolumi Caesare?
Strana 102 - ... causaeque viam non sponte sequebar alterius, vacuo quae currere semina motu affirmat, magnumque novas per inane figuras fortuna, non arte, regi : quae Numina sensu ambiguo vel nulla putat, vel nescia nostri.
Strana 136 - Apollo. natura fieret laudabile carmen an arte, quaesitum est : ego nee studium sine divite vena 410 nee rude quid prosit video ingenium : alterius sic altera poscit opem res et coniurat amice...
Strana 149 - Inprimis autem illud positum sit, quae summa scribentium laus est, eam Tacito ab omnibus uno ore tribui: nullum unquam scriptorem prudentiorem ac consideratiorem fuisse; siccam ac sobriam esse illius orationem, adstrictam verbis, densam sententiis; nihil in ea notari posse diffluens, nihil inane, nihil redundans; singulis saepe verbis singulas sententias contineri. Magna laus et quae in quo sit facile ei alias deesse patiaris.
Strana 172 - Ha adsuetudine mali efferaverant animos , ut non modo lacrimis iustoque comploratu prosequerentur mortuos, sed ne efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora in conspectu similem mortem exspe ctantium, mortuique aegros aegri validos cum metu tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent.
Strana 174 - Cicero, ut ne frater quidem ei (¿uintus carior fuerit aut familiarior. Ei rei sunt indicio praeter eos libros, in quibus de eo facit mentionem, qui 10 in vulgus sunt editi, sedecim volumina epistolarum ab consulatu eius usque ad extremum tempus ad Atticum missarum. Quae qui legat non multnm desideret historiam contextam eorum temporum.
Strana 55 - Ac si quaeras, quae caussa sit huius erga te tanti amoris mei, ne vivam, si aliam adferre possum, quam quod videor mihi animadvertisse in te ingenium excellons et, si tu volueris, ad omnia summa natum. Sed tu hoc facito tecum cogites: multas res esse suapte quidem natura bonas, sed quae culpa eorum, qui illas possident, interdum pessimae ac perniciosissimae fiant.
Strana 162 - Quamquam enim nuda et perspicua oratio delectat, interdum tamen in scribendo certi cuiusdam generis laudatur obscuritas, quae orationem a vulgari loquendi consuetudine abducens, ex ipsa peregrinitate dignitatem ei maiestatemque conciliat et attentionem legentium continet.

Bibliografické informácie