Rome, ses novateurs, ses conservateurs et la monarchie d'Octave-Augusta: Études historiques sur Lucrèce, Catulle, Virgile, Horace, Zväzok 2

Predný obal
Au comptoir des Imprimeurs-Unis, 1846

Vyhľadávanie v obsahu knihy

Čo hovoria ostatní - Napísať recenziu

Na obvyklých miestach sme nenašli žiadne recenzie.

Iné vydania - Zobraziť všetky

Časté výrazy a frázy

Populárne pasáže

Strana 115 - Qui nunc extremis Asiae jam victor in oris Imbellem avertis Romanis arcibus Indum. Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus, Magna virum ; tibi res antiquae laudis et artis Ingredior, sanctos ausus recludere fontes, ns Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
Strana 37 - Ultima Cumaei venit iam carminis aetas magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. 5 iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna, iam nova progenies caelo demittitur alto, tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave, Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Strana 81 - Jam variae pelagi volucres, et quae Asia circum Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, Certatim largos humeris infundere rores, Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas Et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce Et sola in sicca secum spatiatur arena.
Strana 191 - Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen lulo Additur, — Ilus erat, dum res stetit Ilia regno — Triginta magnos volvendis mensibus orbes Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 270 Transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Strana 304 - His demum exactis, perfecto munere divae, Devenere locos laetos, et amoena virecta Fortunatorum nemorum, sedesque beatas. Largior hic campos aether et lumine vestit 640 Purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Strana 392 - Epidaurius? at tibi contra evenit, inquirant- vitia ut tua rursus et illi. iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum ; rideri possit eo quod 30 rusticius tonso toga defluit et male laxus in pede calceus haeret : at est bonus, ut melior vir non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens inculto latet hoc sub corpore.
Strana 466 - Laetus in praesens animus quod ultra est Oderit curare et amara lento Temperet risu; nihil est ab omni parte beatum.
Strana 110 - Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres ? Aut quos Oceano propior gerit India lucos, Extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum Arboris haud ullae jactu potuere sagittae ? Et gens ilia quidem sumptis non tarda pharetris.
Strana 21 - Meliboee, deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper deus, illius aram saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum ludere quae vellem calamo permisit agresti.
Strana 122 - Me vero primum dulces ante omnia Musae, 475 quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant, caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores; unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Bibliografické informácie