Obrázky na stránke
PDF
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]

MECHLINIÆ. .

H. DESSAIN,
SUMMI PONTIFICIS, s. CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE

ET ARCHIEPISCOPATUS MECHLINIENSIS

TYPOGRAPHUS.
MDCCCLXXIII.

JUL $4.1928 BULLÆ 1873 SS. D. N. URBANI VIII.

PRO EDITIONE DIURNALIS.

T TRBANUS VIII, Balla, quæ incipit : Divinam Psalmodiam, daU ta Romæ die 25 Januarii anno 1631, declarat, se piorum doctorumque virorum adhibita cura Breviarium a Pio V. editum, et a Clemente VIII. recognitum, a pluribus mendis expurgasse : hymnos ad metri et latinitatis regulas revocasse : in psalmis, et canticis interpunctionem editionis vulgatæ restituisse : sermones, homilias, et sanctorum historias, collatis veteribus manuscriptis, recognovisse. Quamobrem jubet, ut juxta hanc correctionem Romæ imprimatur, alibi juxta romanum exemplar excudatur, servatis conditionibus in bulla Clementis VIII. quæ incipit : Cum in Ecclesia, data Romæ die 1o Maji anno 1602, enumeratis, quas fere iisdem verbis repetit : adjungens, easdem conditiones servandas in impressione eorum, quæ a Breviario Romano ortum habent, cujusmodi sunt Missalía, Diurnalia, Officia parva beatæ Mariæ virginis, Officia majoris Hebdomadæ, et alia id genus.

EX DECRETORUM REGISTRO

SACRÆ RITUUM CONGREGATIONIS

HÆC AD BREVIARIUM ROMANUM ATTINENT.

CACRA Rituum Congregatio declaravit et decrevit, non potuisse

post Bullam Pii V. de Breviario Romano, neque posse locorum Ordinarios, tam sæculares quam regulares, addere Kalendariis, etiam propriis, Sanctorum Officia nisi ea dumtaxat,quæ Breviarii Romani Rubricis,vel Sacræ Rituum Congregationis, seu Sedis Apostolicæ licentia conceduntur : neque propria auctoritate, quovis prætextu, mutare ritum, qui habetur in Kalendario Roma. no, seu Rubricis Breviarii, in altiorem ritum ; neque extendere concessa Officia de loco ad locum.

VI

Item vetuit et prohibuit celebrari per totam civitatem vel Die cesim, etiam de cujuscumque Ordinarii auctoritate, Festum cuni Officio, eo quod in loco adsit Ecclesia Parochialis, vel Regularis, vel Abbatialis, aut aliqua Reliquia, sed tantum in ipsius Sancti Ecclesia titulari, seu ubi asservatur corpus aut insignis Reliquia, et non alibi.

Insignes autem Reliquias declaravit esse caput, brachium, crus, aut illam partem corporis, in qua passus est Martyr, modo sit inte. gra, et non parva, et legitime ab Ordinariis approbata.

De sanctis Episcopis locorum, Martyribus, Civibus et aliis Festis, de quibus in Kalendario Romano, seu Rubricis Breviarii nihil habetur, uti etiam de Beatis nondum canonizatis, nihil pro pria auctoritate constituatur, sed omnino consulatur Sacra Ri. tuum Congregatio.

Decretum quoque nuper editum super electione Sanctorum in Patronos, et impressum, omnino servetur.

Et hæc omnia decrevit, statuit, et mandavit, innovando pænas Constitutionis Pii V. respective.

Facta demum relatione horum Decretorum SS. D. N. Urbano Papæ VIII. ea laudavit et approbavit, atque ab omnibus ubique sub prædictis penis servari præcepit, necnon in novis Breviariis de mandato Sanctitatis suæ imprimendis apponi jussit. Die 13 Ja nuarii 1631.

Loco + Sigilli.

T. Tegrimius, Episc. Assisiens. Secret.

[graphic][subsumed][subsumed][merged small]

DEI ET APOSTOLICÆ SEDIS.GRATIA ARCHIEPISCOPUS

MECHLINIENSIS, PRIMAS BELGII, SANCTITATIS SUÆ PRÆLATUS DOMESTICUS ET SOLIO PONTIFICIO ASSISTENS.

Omnibus has visuris salutem in Domino.

Cum Papa Urbanus VIII, in Bulla quæ incipit : Diviunam Psalmodiam, easdem in impressione eorum quæ a Breviario Romano ortum habent ac pro ipso Breviario, conditiones servandas præscribat, hinc est quod Nos, servatis prædictis conditionibus, licentiam dederimus dilecto Nobis Christo Huberto DEssain, Archiepiscopatus nostri typographo, Diurnas Breviarii Romani Horas imprimendi, impressasque approbaverimus et evulgandi licentiam dederimus, prout per præsentes approbamus et licentiam damus.

Datum Mechliniæ sub nostris signo sigilloque ac Se. cretarii nostri chirographo, die 19 Julii 1873.

[ocr errors]

+ VICTOR AUGUSTUS, Arch. Mechlin.

De Mandato Illustr. ac Rev.

Domini Archiep.
L. GRIETENS, Secret.

« PredošláPokračovať »