125 Tu venam vel discipulo committe Philippi. Rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, 150 Hæc ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus, qui Hæc quota pars scelerum, quæ custos Gallicus Urbis Humani generis mores tibi nosse volenti 160 Sufficit una domus. Paucos consume dies, et Dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude. Quis tumidum guttur miratur in Alpibus? aut quis In Meroe crasso majorem infante mamillam? Cærula quis stupuit Germani lumina, flavam 165 Cæsariem et madido torquentem cornua cirro? Nempe quod hæc illis natura est omnibus una. Ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmæus parvis currit bellator in armis: Mox impar hosti raptusque per aëra curvis 170 Unguibus a sævâ fertur grue. Si videas hoc Gentibus in nostris, risu quatiare: sed illic, Quamquam eadem assidue spectentur prælia, ridet Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. Nullane perjuri capitis fraudisque nefandæ 175 Pœna erit? Abreptum crede hunc graviore catena Protenus, et nostro (quid plus velit ira?) necari Arbitrio: manet illa tamen jactura, nec umquam Depositum tibi sospes erit. Sed corpore trunco Invidiosa dabit minimus solatia sanguis: 180 At vindicta bonum vita jucundius ipsa. Nempe hoc indocti, quorum præcordia nullis Interdum aut levibus videas flagrantia causis. Quantulacumque adeo est occasio, sufficit iræ. Chrysippus non dicet idem, nec mite Thaletis 185 Ingenium, dulcique senex vicinus Hymetto, Qui partem acceptæ sæva inter vincla cicutæ Accusatori nollet dare. Plurima felix Paulatim vitia atque errores exuit omnes, Prima docet rectum Sapientia: quippe minuti 190 Semper et infirmi est animi exiguique voluptas Ultio. Continuo sic collige, quod vindicta Nemo magis gaudet, quam femina. Evasisse putes, quos diri conscia facti Cur tamen hos tu Mens habet attonitos, et surdo verbere cædit, 195 Occultum quatiente animo tortore flagellum? Jurando. Quærebat enim, quæ numinis esset 215 Displicet. Ostendas melius, densissima ruga Cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno Nocte brevem si forte indulsit cura soporem, Hi sunt, qui trepidant, et ad omnia fulgura pallent, Illa nihil nocuit, cura graviore timetur Quid fa Hæc et tela putant. Pecudem spondere sacello 245 Perfidus, et nigri patietur carceris uncum Nec surdum, nec Tiresiam, quemquam esse Deorum. SATIRA XIV. PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra, Nec melius de se cuiquam sperare propinquo Concedet juvenis, qui radere tubera terræ, Boletum condire, et eodem jure natantes Mergere ficedulas didicit, nebulone parente, 10 Et cana monstrante gula. Quum septimus annus Transierit puero, nondum omni dente renato, Barbatos licet admoveas mille inde magistros, Hinc totidem, cupiet lauto cœnare paratu Semper, et a magna non degenerare culina. 15 Mitem animum et mores modicis erroribus æquos Præcipit, atque animas servorum et corpora nostra Materia constare putat paribusque elementis, An sævire docet Rutilus, qui gaudet acerbo Plagarum, strepitu, et nullam Sirena flagellis 20 Comparat, Antiphates trepidi laris, ac Polyphemus? Tum felix, quoties aliquis tortore vocato Uritur ardenti duo propter lintea ferro. Quid suadet juveni lætus stridore catenæ, Quem mire afficiunt inscripta ergastula, carcer 25 Rusticus? Exspectas, ut non sit adultera Largæ Filia, quæ numquam maternos dicere mœchos Tam cito, nec tanto poterit contexere cursu, Ut non ter decies respiret? Conscia matri Virgo fuit: ceras nunc hac dictante pusillas 30 Implet et ad mochos dat eisdem ferre cinædis. Sic natura jubet: velocius et citius nos Corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis Quum subeunt animos auctoribus. Unus et alter Forsitan hæc spernant juvenes, quibus arte benigna 35 Et meliore luto finxit præcordia Titan: Sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt, 45 Intra quæ puer est. Procul hinc, procul inde puellæ 50 Nam si quid dignum Censoris fecerit ira Quandoque, et similem tibi se non corpore tantum 60 Verre pavimentum, nitidas ostende columnas, Hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter; Vox domini furit instantis virgamque tenentis. Ergo miser trepidas, ne stercore fœda canino 65 Atria displiceant oculis venientis amici, Ne perfusa luto sit porticus: et tamen uno Semodio scobis hæc emundat servulus unus. Illud non agitas, ut sanctam filius omni Adspiciat sine labe domum vitioque carentem? 70 Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti, Si facis, ut patriæ sit idoneus, utilis agris, Utilis et bellorum et pacis rebus agendis. Plurimum enim intererit, quibus artibus, et quibus hunc tu Moribus instituas. Serpente ciconia pullos 75 Nutrit, et inventa per devia rura lacerta: Illi eadem sumtis quærunt animalia pinnis. Vultur, jumento et canibus crucibusque relictis, Ad fetus properat partemque cadaveris affert. Hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se 80 Pascentis, propria quum jam facit arbore nidos. Sed leporem aut capream famulæ Jovis et generosæ In saltu venantur aves: hinc præda cubili Ponitur: inde autem, quum se matura levarit Progenies, stimulante fame, festinat ad illam, 85 Quam primum prædam rupto gustaverat ovo. Edificator erat Cetronius, et modo curvo Litore Caietæ, summa nunc Tiburis arce, Nunc Prænestinis in montibus alta parabat Culmina villarum, Græcis longeque petitis 90 Marmoribus, vincens Fortunæ atque Herculis ædem; Ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. Dum sic ergo habitat Cetronius, imminuit rem, Fregit opes; nec parva tamen mensura relicta Partis erat; totam hanc turbavit filius amens, 95 Dum meliore novas attollit marmore villas. |