Obrázky na stránke
PDF
ePub

when assailed by anxieties or passions, if they have once taken deep root in the memory, and so can, at the moment required, be called up into the thoughts.

[The remainder of Ruperti's treatise consists of a laboured attempt to defend Juvenal from the attacks of those who accuse him of unpardonable obscenity and grossness of expression, and who do not, on that account, encourage the study of his writings. Koenig and other scholars are quoted at some length; but we consider it worse than useless, in a work like the present, to adduce any observations on such a subject.]

SATIRA III.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici, Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ. Janua Baiarum est, et gratum litus amœni 5 Secessus. Ego vel Prochytam præpono Suburæ. Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non Deterius credas horrere incendia, lapsus Tectorum assiduos, ac mille pericula sævæ Urbis, et Augusto recitantes mense poetas? 10 Sed dum tota domus reda componitur una, Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam. Hic, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ. Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur Judæis, quorum cophinus fœnumque supellex. 15 (Omnis enim populo mercedem pendere jussa est Arbor, et ejectis mendicat silva Camenis.) In vallem Egeria descendimus et speluncas Dissimiles veris. Quanto præstantius esset Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas 20 Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum? Hic tunc Umbricius, Quando artibus, inquit, honestis Nullus in Urbe locus, nulla emolumenta laborum, Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

25 Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,
Dum superest Lachesi, quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.

Cedamus patria: vivant Artorius istic

30 Et Catulus: maneant, qui nigrum in candida vertunt, Quis facile est ædem conducere, flumina, portus, Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver Et præbere caput domina venale sub hasta. Quondam hi cornicines, et municipalis arenæ 35 Perpetui comites, notæque per oppida bucca,

Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi
Quem libet occidunt populariter: inde reversi
Conducunt foricas; et cur non omnia? quum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum
40 Extollit, quoties voluit Fortuna jocari.

Quid Romæ faciam? Mentiri nescio: librum,
Si malus est, nequeo laudare et poscere: motus
Astrorum ignoro: funus promittere patris
Nec volo, nec possum: ranarum viscera numquam
45 Inspexi. Ferre ad nuptam, quæ mittit adulter,
Quæ mandat, norunt alii. Me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes exeo, tamquam
Mancus, et exstinctæ corpus non utile dextræ.
Quis nunc diligitur, nisi conscius, et cui fervens
50 Estuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.

Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

55 Omnis arena Tagi, quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas, ponendaque præmia sumas
Tristis, et a magno semper timearis amico.

Quæ nunc divitibus gens acceptissima nostris,
Et quos præcipue fugiam, properabo fateri,

60 Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites,
Græcam urbem: quamvis quota portio fæcis Achæi?
Jam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
Et linguam, et mores, et cum tibicine chordas
Obliquas, nec non gentilia tympana secum
65 Vexit, et ad Circum jussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
70 Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis,
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus, et Isæo torrentior. Ede, quid illum
75 Esse putes? quem vis hominem, secum attulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Græculus esuriens in cœlum, jusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat, neque Sarmata, nec

Thrax,

80 Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.

Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
Signabit? fultusque toro meliore recumbet

Advectus Romam, quo pruna et cottana vento? Usque adeo nihil est, quod nostra infantia cœlum 85 Hausit Aventinum baca nutrita Sabina?

Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus æquat
Herculis, Antæum procul a tellure tenentis?
90 Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito.

Hæc eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, quum Thaida sustinet, aut quum
Uxorem comodus agit, vel Dorida nullo

95 Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,

Non persona loqui:

Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Hæmo.
100 Natio comoda est. Rides? meliore cachinno
Concutitur: flet, si lacrumas conspexit amici,
Nec dolet: igniculum brumæ si tempore poscas,
Accipit endromidem: si dixeris, æstuo, sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
105 Nocte dieque potest alienum sumere vultum.

Scire volunt secreta domus, atque inde timeri.
Et quoniam cœpit Græcorum mentio, transi
115 Gymnasia, atque audi facinus majoris abollæ.
Stoicus occidit Baream, delator amicum,
Discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
120 Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus,
Qui gentis vitio numquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem
Exiguum de naturæ patriæque veneno,

Limine submoveor: perierunt tempora longi
125 Servitii. Nusquam minor est jactura clientis.
Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum Prætor lictorem impellat, et ire
Præcipitem jubeat dudum vigilantibus orbis,
130 Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum

Filius: alter enim, quantum in legione Tribuni

« PredošláPokračovať »