Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem,
Nil præter nubes et cœli numen adorant;
Nec distare putant humana carne suillam,
Qua pater abstinuit; mox et præputia ponunt:
100 Romanas autem soliti contemnere leges,

Judaicum ediscunt et servant ac metuunt jus,
Tradidit arcano quodcumque volumine Moses.
Non monstrare vias, eadem nisi sacra colenti;
Quæsitum ad fontem solos deducere verpos.
105 Sed pater in causa, cui septima quæque fuit lux
Ignava, et partem vitæ non attigit ullam.

Sponte tamen juvenes imitantur cetera: solam
Inviti quoque avaritiam exercere jubentur.
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra,
110 Quum sit triste habitu, vultuque et veste severum.
Nec dubie, tamquam frugi, laudatur avarus,
Tamquam parcus homo, et rerum tutela suarum
Certa magis, quam si fortunas servet easdem
Hesperidum serpens, aut Ponticus. Adde quod hunc, de
115 Quo loquor, egregium populus putat acquirendi
Artificem: quippe his crescunt patrimonia fabris.
Sed crescunt quocumque modo, majoraque fiunt
Incude assidua semperque ardente camino.
Et pater ergo animi felices credit avaros,
120 Qui miratur opes, qui nulla exempla beati
Pauperis esse putat: juvenes hortatur, ut illam
Ire viam pergant, et eidem incumbere sectæ.
Sunt quædam vitiorum elementa: his protenus illos
Imbuit, et cogit minimas ediscere sordes.

125 Mox acquirendi docet insatiabile votum. Servorum ventres modio castigat iniquo,

Ipse quoque esuriens: neque enim omnia sustinet umquam Mucida cærulei panis consumere frusta, Hesternum solitus medio servare minutal 130 Septembri: nec non differre in tempora cœnæ Alterius conchem æstivam cum parte lacerti Signatam, vel dimidio putrique siluro, Filaque sectivi numerata includere porri. Invitatus ad hæc aliquis de ponte negabit.

135 Sed quo divitias hæc per tormenta coactas,

Quum furor haud dubius, quum sit manifesta phrenesis,
Ut locuples moriaris, egenti vivere fato?

Interea pleno quum turget sacculus ore,

Crescit amor numi, quantum ipsa pecunia crevit;

140 Et minus hanc optat, qui non habet. Ergo paratur

Altera villa tibi, quum rus non sufficit unum,
Et proferre libet fines; majorque videtur,

Et melior vicina seges: mercaris et hanc et
Arbusta et densa montem qui canet oliva.
145 Quorum si pretio dominus non vincitur ullo,
Nocte boves macri, lassoque famelica collo
Jumenta ad virides hujus mittentur aristas;
Nec prius inde domum, quam tota novalia sævos
In ventres abeant, ut credas falcibus actum.
150 Dicere vix possis, quam multi talia plorent,
Et quot venales injuria fecerit agros.

Sed qui sermones? quam fœdæ buccina famæ?
Quid nocet hæc? inquit. Tunicam mihi malo lupinæ,
Quam si me toto laudet vicinia pago

155 Exigui ruris paucissima farra secantem.
Scilicet et morbis et debilitate carebis,

Et luctum et curam effugies, et tempora vitæ
Longa tibi post hæc fato meliore dabuntur;
Si tantum culti solus possederis agri,

160 Quantum sub Tatio populus Romanus arabat.
Mox etiam fractis ætate ac Punica passis

Prælia, vel Pyrrhum immanem, gladiosque Molossos, Tandem pro multis vix jugera bina dabantur Vulneribus. Merces hæc sanguinis atque laboris 165 Nullis visa umquam meritis minor, aut ingratæ Curta fides patriæ. Saturabat glebula talis Patrem ipsum turbamque casa, qua feta jacebat Uxor, et infantes ludebant quatuor, unus

Vernula, tres domini: sed magnis fratribus horum 170 A scrobe vel sulco redeuntibus, altera cœna Amplior, et grandes fumabant pultibus ollæ. Nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. Inde fere scelerum causæ, nec plura venena Miscuit, aut ferro grassatur sæpius ullum 175 Humanæ mentis vitium, quam sæva cupido Indomiti census: nam dives qui fieri vult, Et cito vult fieri. Sed quæ reverentia legum, Quis metus aut pudor est umquam properantis avari? Vivite contenti casulis et collibus istis,

180 O pueri, Marsus dicebat et Hernicus olim

Vestinusque senex: panem quæramus aratro,
Qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,
Quorum ope et auxilio, gratæ post munus aristæ,
Contingunt homini veteris fastidia quercus.
185 Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto

Per glaciem perone tegi; qui submovet Euros
Pellibus inversis. Peregrina ignotaque nobis
Ad scelus atque nefas, quæcumque est, purpura ducit.
Hæc illi veteres præcepta minoribus: at nunc
190 Post finem auctumni media de nocte supinum
Clamosus juvenem pater excitat: Accipe ceras,
Scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras
Majorum leges, aut vitem posce libello.
Sed caput intactum buxo naresque pilosas
195 Annotet, et grandes miretur Lælius alas.

Dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,
Ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus
Afferat; aut, longos castrorum ferre labores
Si piget, et trepidum solvunt tibi cornua ventrem
200 Cum lituis audita, pares, quod vendere possis
Pluris dimidio, nec te fastidia mercis

Ullius subeant ablegandæ Tiberim ultra:

Neu credas ponendum aliquid discriminis inter
Unguenta et corium. Lucri bonus est odor ex re
205 Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore
Versetur, Dis atque ipso Jove digna, poeta:
Unde habeas, quærit nemo; sed oportet habere.
Hoc monstrant vetulæ pueris repentibus assæ:
Hoc discunt omnes ante alpha et beta puellæ.
210 Talibus instantem monitis quemcumque parentem
Sic possem affari: Dic, O vanissime, quis te
Festinare jubet? meliorem præsto magistro
Discipulum: securus abi: vinceris, ut Ajax
Præteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.
215 Parcendum teneris: nondum implevere medullas
Maturæ mala nequitiæ. Quum pectere barbam
Cœperit, et longi mucronem admittere cultri,
Falsus erit testis, vendet perjuria summa
Exigua, et Cereris tangens aramque pedemque.
220 Elatam jam crede nurum, si limina vestra
Mortifera cum dote subit. Quibus illa premetur
Per somnum digitis! nam quæ terrâque marique
Acquirenda putas, brevior via conferet illi.

Nullus enim magni sceleris labor. Hæc ego numquam

225 Mandavi, dices olim, nec talia suasi.

Mentis causa malæ tamen est, et origo penes te.
Nam quisquis magni census præcepit amorem,
Et lævo monitu pueros producit avaros,
Et qui per fraudes patrimonia conduplicare
230 Dat libertatem, et totas effundit habenas

Curriculo: quem si revoces, subsistere nescit,
Et te contemto rapitur, metisque relictis.
Nemo satis credit tantum delinquere, quantum
Permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.
235 Quum dicis juveni, stultum, qui donet amico,
Qui paupertatem levet attollatque propinqui;
Et spoliare doces, et circumscribere, et omni
Crimine divitias acquirere; quarum amor in te,
Quantus erat patriæ Deciorum in pectore, quantum
240 Dilexit Thebas, si Græcia vera, Menœceus:
In quorum sulcis legiones dentibus anguis

Cum clypeis nascuntur, et horrida bella capessunt
Continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.
Ergo ignem, cujus scintillas ipse dedisti,
245 Flagrantem late et rapientem cuncta videbis.
Nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum
In cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

tardas

Nota mathematicis genesis tua: sed grave Exspectare colus. Morieris stamine nondum 250 Abrupto. Jam nunc obstas et vota moraris: Jam torquet juvenem longa et cervina senectus. Ocius Archigenen quære atque eme, quod Mithridates Composuit, si vis aliam decerpere ficum,

Atque alias tractare rosas. Medicamen habendum est,
255 Sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.
Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,
Nulla æquare queas Prætoris pulpita lauti,
Si spectes, quanto capitis discrimine constent
Incrementa domus, ærata multus in arca

260 Fiscus, et ad vigilem ponendi Castora numi,
Ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit, et res
Non potuit servare suas. Ergo omnia Floræ
Et Cereris licet et Cybeles aulæa relinquas:
Tanto majores humana negotia ludi.

265

An magis oblectant animum jactata petauro
Corpora, quique solet rectum descendere funem;
Quam tu, Corycia semper qui puppe moraris
Atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,
Perditus ac vilis sacci mercator olentis;
270 Qui gaudes pingue antiquæ de litore Cretæ
Passum, et municipes Jovis advexisse lagenas?
Hic tamen ancipiti figens vestigia planta
Victum illa mercede parat, brumamque famemque
Illa reste cavet: tu propter mille talenta

275 Et centum villas temerarius. Adspice portus,

Et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est jam
In pelago: veniet classis, quocumque vocarit
Spes lucri, nec Carpathium Gætulaque tantum
Equora transsiliet, sed, longe Calpe relicta,
280 Audiet Herculeo stridentem gurgite solem.

Grande operæ pretium est, ut tenso folle reverti
Inde domum possis tumidaque superbus aluta,
Oceani monstra, et juvenes vidisse marinos.
Non unus mentes agitat furor. Ille sororis
285 In manibus vultu Eumenidum terretur et igni:
Hic bove percusso mugire Agamemnona credit
Aut Ithacum. Parcat tunicis licet atque lacernis,
Curatoris eget, qui navem mercibus implet

Ad summum latus, et tabula distinguitur unda;
290 Quum sit causa mali tanti et discriminis hujus
Concisum argentum in titulos faciesque minutas.
Occurrunt nubes et fulgura. Solvite funem,
Frumenti dominus clamat piperisque coemti;
Nil color hic coeli, nil fascia nigra minatur;
295 Estivum tonat. Infelix hac forsitan ipsa
Nocte cadet fractis trabibus, fluctuque premetur
Obrutus, et zonam læva morsuque tenebit.
Sed cujus votis modo non suffecerat aurum,
Quod Tagus, et rutila volvit Pactolus arena,
300 Frigida sufficient velantes inguina panni,
Exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem
Dum rogat, et picta se tempestate tuetur.
Tantis parta malis, cura majore metuque
Servantur. Misera est magni custodia census.
Dispositis prædives hamis vigilare cohortem
Servorum noctu Licinus jubet, attonitus pro
Electro, signisque suis, Phrygiaque columna,
Atque ebore et lata testudine. Dolia nudi
Non ardent Cynici: si fregeris, altera fiet
310 Cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit.
Sensit Alexander, testa quum vidit in illa
Magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui
Nil cuperet, quam qui totum sibi poscerit orbem,
Passurus gestis æquanda pericula rebus.

305

315 Nullum numen habes, si sit prudentia; nos te,
Nos facimus, Fortuna, Deam. Mensura tamen quæ
Sufficiat census, si quis me consulat, edam:
In quantum sitis atque fames et frigora poscunt,
Quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,
320 Quantum Socratici ceperunt ante penates.

« PredošláPokračovať »