Obrázky na stránke
PDF
ePub

Accipiunt, donat Calvinæ, vel Catiena.

135 Quum tibi vestiti facies scorti placet, hæres, Et dubitas alta Chionem deducere sella.

Da testem Romæ tam sanctum, quam fuit hospes Numinis Idæi: procedat vel Numa, vel qui Servavit trepidam flagranti ex æde Minervam: 140 Protenus ad censum, de moribus ultima fiet

Quæstio. Quot pascit servos? quot possidet agri Jugera? quam multa magnaque paropside cœnat? Quantum quisque sua numorum servat in arca, Tantum habet et fidei. Jures licet et Samothracum 145 Et nostrorum aras; contemnere fulmina pauper Creditur atque Deos, Dis ignoscentibus ipsis. Quid, quod materiam præbet causasque jocorum Omnibus hic idem, si fœda et scissa lacerna, Si toga sordidula est, et rupta calceus alter 150 Pelle patet; vel si consuto vulnere crassum Atque recens linum ostendit non una cicatrix? Nil habet infelix paupertas durius in se,

Quam quod ridiculos homines facit. Exeat, inquit, Si pudor est, et de pulvino surgat equestri, 155 Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic Lenonum pueri quocumque in fornice nati. Hic plaudat nitidi præconis filius inter Pinnirapi cultos juvenes, juvenesque lanistæ. Sie libitum vano, qui nos distinxit, Othoni. 160 Quis gener hic placuit censu minor, atque puellæ Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres? Quando in consilio est Ædilibus? Agmine facto Debuerant olim tenues migrasse Quirites.

Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat 165 Res angusta domi; sed Romæ durior illis

Conatus: magno hospitium miserabile, magno Servorum ventres, et frugi cœnula magno. Fictilibus cœnare pudet, quod turpe negavit Translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam; 170 Contentusque illic veneto, duroque cucullo.

Pars magna Italiæ est, si verum admittimus, in qua Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum Festorum herboso colitur si quando theatro Majestas, tandemque redit ad pulpita notum 175 Exodium, quum personæ pallentis hiatum In gremio matris formidat rusticus infans; Equales habitus illic, similesque videbis Orchestram et populum: clari velamen honoris,

Sufficiunt tunicæ summis Edilibus albæ.

180 Hic ultra vires habitus nitor: hic aliquid plus,
Quam satis est, interdum aliena sumitur arca.
Commune id vitium est. Hic vivimus ambitiosa
Paupertate omnes. Quid te moror? Omnia Romæ

Cum pretio. Quid das, ut Cossum aliquando salutes? 185 Ut te respiciat clauso Veiento labello?

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati.
Plena domus libis venalibus. Accipe, et istud
Fermentum tibi habe: præstare tributa clientes
Cogimur, et cultis augere peculia servis.

190 Quis timet aut timuit gelida Præneste ruinam,
Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis, aut
Simplicibus Gabiis, aut proni Tiburis arce?
Nos urbem colimus tenui tibicine fultam
Magna parte sui. Nam sic labentibus obstat
195 Villicus, et veteris rimæ contexit hiatum,
Securos pendente jubet dormire ruina.

Vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli Nocte metus. Jam poscit aquam, jam frivola transfert Ucalegon: tabulata tibi jam tertia fumant: 200 Tu nescis. Nam si gradibus trepidatur ab imis, Ultimus ardebit, quem tegula sola tuetur

A pluvia, molles ubi reddunt ova columbæ.
Lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex,
Ornamentum abaci, nec non et parvulus infra
205 Cantharus, et recubans sub eodem marmore Chiron;
Jamque vetus Græcos servabat cista libellos,
Et divina opici rodebant carmina mures.

Nil habuit Codrus. Quis enim negat? et tamen illud
Perdidit infelix totum nihil: ultimus autem

210 Ærumnæ cumulus, quod nudum, et frusta rogantem
Nemo cibo, nemo hospitio tectoque juvabit.
Si magna Asturii cecidit domus: horrida mater,
Pullati proceres, differt vadimonia Prætor.

Tunc gemimus casus Urbis, tunc odimus ignem.
215 Ardet adhuc, et jam accurrit, qui marmora donet,
Conferat impensas. Hic nuda et candida signa,
Hic aliquid præclarum Euphranoris et Polycleti,
Hæc Asianorum vetera ornamenta Deorum,
Hic libros dabit, et forulos, mediamque Minervam,
220 Hic modium argenti. Meliora ac plura reponit
Persicus orborum lautissimus, et merito jam
Suspectus, tamquam ipse suas incenderit ædes.
Si potes avelli Circensibus, optima Soræ,
Aut Frabateriæ domus, aut Frusinone paratur,

225 Quanti nunc tenebras unum conducis in annum. Hortulus hic, puteusque brevis, nec reste movendus, In tenues plantas facili diffunditur haustu.

Vive bidentis amans, et culti villicus horti; Unde epulum possis centum dare Pythagoreis. 230 Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,

Unius sese dominum fecisse lacertæ.

Plurimus hic æger moritur vigilando: sed illum Languorem peperit cibus imperfectus, et hærens Ardenti stomacho. Nam quæ meritoria somnum 235 Admittunt? Magnis opibus dormitur in Urbe: Inde caput morbi. Rhedarum transitus arcto Vicorum in flexu, et stantis convicia mandræ Eripient somnum Druso vitulisque marinis. Si vocat officium, turba cedente vehetur 240 Dives, et ingenti curret super ora Liburno, Atque obiter leget, aut scribet, vel dormiet intus Namque facit somnum clausa lectica fenestra. Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat Unda prior: magno populus premit agmine lumbos, 245 Qui sequitur. Ferit hic cubito, ferit assere duro Alter; at hic tignum capiti incutit, ille metretam. Pinguia crura luto, planta mox undique magna Calcor, et in digito clavus mihi militis hæret.

Nonne vides, quanto celebretur sportula fumo? 250 Centum convivæ: sequitur sua quemque culina. Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res Impositas capiti, quas recto vertice portat Servulus infelix, et cursu ventilat ignem. Scinduntur tunica sarta: modo longa coruscat 255 Sarraco veniente abies, atque altera pinum Plaustra vehunt, nutant altæ populoque minantur Nam si procubuit, qui saxa Ligustica portat Axis, et eversum fudit super agmina montem, Quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa 260 Invenit? Obtritum vulgi perit omne cadaver More animæ. Domus interea secura patellas Jam lavat, et bucca foculum excitat, et sonat unctis Striglibus, et pleno componit lintea gutto. Hæc inter pueros varie properantur: at ille 265 Jam sedet in ripa, tetrumque novicius horret Porthmea, nec sperat cœnosi gurgitis alnum Infelix, nec habet, quem porrigat, ore trientem.

Respice nunc alia ac diversa pericula noctis: Quod spatium tectis sublimibus, unde cerebrum 270 Testa ferit, quoties rimosa et curta fenestris

Vasa cadunt; quanto percussum pondere signent
Et lædant silicem. Possis ignavus haberi,
Et subiti casus improvidus, ad cœnam si
Intestatus eas. Adeo tot fata, quot illa
275 Nocte patent vigiles, te prætereunte, fenestræ.
Ergo optes votumque feras miserabile tecum,
Ut sint contentæ patulas defundere pelves.

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
280 Pelidæ, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Ergo non aliter poterit dormire? Quibusdam
Somnum rixa facit: sed quamvis improbus annis
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina læna
Vitari jubet, et comitum longissimus ordo,
285 Multum præterea flammarum, et ænea lampas.
Me, quem luna solet deducere, vel breve lumen
Candelæ, cujus dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miseræ cognosce proœmia rixæ,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
290 Stat contra, starique jubet; parere necesse est.
Nam quid agas, quum te furiosus cogat, et idem
Fortior? Unde venis? exclamat: cujus aceto,
Cujus conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor, et elixi vervecis labra comedit?

295 Nil mihi respondes ? aut dic, aut accipe calcem.
Ede, ubi consistas; in qua te quæro proseucha?
Dicere si tentes aliquid, tacitusve recedas,
Tantumdem est; feriunt pariter: vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis hæc est:

300 Pulsatus rogat, et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

Nec tamen hæc tantum metuas: nam, qui spoliet te, Non deerit, clausis domibus postquam omnis ubique Fixa catenatæ siluit compago tabernæ.

305 Interdum et ferro subitus grassator agit rem, Armato quoties tutæ custode tenentur

Et Pomtina palus, et Gallinaria pinus.

Sic inde huc omnes, tamquam ad vivaria, currunt.
Qua fornace graves, qua non incude catena?
310 Maximus in vinclis ferri modus, ut timeas, ne
Vomer deficiat, ne marræ et sarcula desint.
Felices proavorum atavos, felicia dicas

315

Sæcula, quæ quondam sub regibus atque tribunis
Viderunt uno contentam carcere Romam.

His alias poteram et plures subnectere causas:
Sed jumenta vocant, et sol inclinat: eundum est.

Nam mihi commota jam dudum mulio virga
Adnuit. Ergo vale nostri memor; et, quoties te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

320 Me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam Convelle a Cumis. Satirarum ego, ni pudet illas, Adjutor gelidos veniam caligatus in agros.

SATIRA X.

OMNIBUS in terris, quæ sunt a Gadibus usque
Auroram et Gangen, pauci dignoscere possunt
Vera bona atque illis multum diversa, remota
Erroris nebula. Quid enim ratione timemus
5 Aut cupimus? Quid tam dextro pede concipis, ut te
Conatus non pœniteat votique peracti?
Evertere domos totas optantibus ipsis

Dî faciles. Nocitura toga, nocitura petuntur
Torrens dicendi copia multis

Militia.

10 Et sua mortifera est facundia.

Viribus ille

Confisus periit admirandisque lacertis.

Sed plures nimia congesta pecunia cura

Strangulat, et cuncta exsuperans patrimonia census, Quanto delphinis balana Britannica major. 15 Temporibus diris igitur jussuque Neronis Longinum et magnos Senecæ prædivitis hortos Clausit et egregias Lateranorum obsidet ædes Tota cohors: rarus venit in cœnacula miles. Pauca licet portes argenti vascula puri,

20 Nocte iter ingressus gladium contumque timebis,
Et motæ ad lunam trepidabis arundinis umbram:
Cantabit vacuus coram latrone viator.

Prima fere vota et cunctis notissima templis
Divitiæ; crescant ut opes, ut maxima toto

25 Nostra sit arca foro. Sed nulla aconita bibuntur
Fictilibus. Tunc illa time, quum pocula sumes
Gemmata et lato Setinum ardebit in auro.
Jamne igitur laudas, quod de sapientibus alter
Ridebat, quoties de limine moverat unum
30 Protuleratque pedem; flebat contrarius auctor?
Sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:

Mirandum est, unde ille oculis suffecerit humor.
Perpetuo risu pulmonem agitare solebat,

« PredošláPokračovať »