Obrázky na stránke
PDF
ePub

Democritus, quamquam non essent urbibus illis
35 Prætexta et trabeæ, fasces, lectica, tribunal.
Quid, si vidisset Prætorem curribus altis
Exstantem, et medio sublimem in pulvere Circi
In tunica Jovis, et Pictæ Sarrana ferentem
Ex humeris aulæa togæ, magnæque coronæ
40 Tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
Quippe tenet sudans hanc publicus, et, sibi Consul
Ne placeat, curru servus portatur eodem.

Da nunc et volucrem, sceptro quæ surgit eburno,
Illinc cornicines, hinc præcedentia longi
45 Agminis officia, et niveos ad frena Quirites,
Defossa in loculis quos sportula fecit amicos.
Tunc quoque materiam risus invenit ad omnes
Occursus hominum, cujus prudentia monstrat,
Summos posse viros et magna exempla daturos
50 Vervecum in patria crassoque sub aëre nasci.
Ridebat curas nec non et gaudia vulgi,

Interdum et lacrumas, quum Fortunæ ipse minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem.
Ergo supervacua aut perniciosa petuntur,
55 Propter quæ fas est genua incerare Deorum.

Quosdam præcipitat subjecta potentia magnæ
Invidiæ; mergit longa atque insignis honorum
Pagina; descendunt statuæ, restemque sequuntur.
Ipsas deinde rotas bigarum impacta securis
60 Cædit, et immeritis franguntur crura caballis.
Jam stridunt ignes, jam follibus atque caminis
Ardet adoratum populo caput, et crepat ingens
Sejanus: deinde ex facie toto orbe secunda
Fiunt urceoli, pelves, sartago, patellæ.
65 Pone domi lauros, duc in Capitolia magnum
Cretatumque bovem: Sejanus ducitur unco
Spectandus: gaudent omnes. Quæ labra? quis illi
Vultus erat? numquam, si quid mihi credis, amavi
Hunc hominem. Sed quo cecidit sub crimine? quisnam
70 Delator? quibus indiciis? quo teste probavit?
Nil horum: verbosa et grandis epistola venit
A Capreis. Bene habet; nil plus interrogo. Sed quid
Turba Remi? Sequitur Fortunam, ut semper, et odit
Damnatos. Idem populus, si Nursia Tusco

75 Favisset, si oppressa foret secura senectus
Principis, hac ipsa Sejanum diceret hora
Augustum. Jam pridem, ex quo suffragia nulli
Vendimus, effudit curas. Nam qui dabat olim

Imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se

80 Continet atque duas tantum res anxius optat, Panem et Circenses. Perituros audio multos. Nil dubium: magna est fornacula: pallidulus mî Brutidius meus ad Martis fuit obvius aram. Quam timeo, victus ne pœnas exigat Ajax, 85 Ut male defensus! curramus præcipites, et, Dum jacet in ripa, calcemus Cæsaris hostem. Sed videant servi, ne quis neget, et pavidum in jus Cervice obstricta dominum trahat. Hi sermones Tunc de Sejano, secreta hæc murmura vulgi. 90 Visne salutari, sicut Sejanus? habere

Tantumdem, atque illi summas donare curules? Illum exercitibus præponere? tutor haberi Principis angusta Caprearum in rupe sedentis Cum grege Chaldæo? vis certe pila, cohortes, 95 Egregios equites, et castra domestica? quidni Hæc cupias? et, qui nolunt occidere quemquam, Posse volunt. Sed quæ præclara et prospera tanti, Ut rebus lætis par sit mensura malorum? Hujus, qui trahitur, prætextam sumere mavis, 100 An Fidenarum Gabiorumque esse potestas, Et de mensura jus dicere, vasa minora Frangere pannosus vacuis Ædilis Ulubris? Ergo quid optandum foret, ignorasse fateris Sejanum: nam qui nimios optabat honores, 105 Et nimias poscebat opes, numeroso parabat Excelsæ turris tabulata, unde altior esset Casus, et impulsæ præceps immane ruinæ. Quid Crassos, quid Pompeios evertit? et illum, Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? 110 Summus nempe locus nulla non arte petitus, Magnaque numinibus vota exaudita malignis. Ad generum Cereris sine cæde et vulnere pauci Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis 115 Incipit optare, et totis Quinquatribus optat, Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam, Quem sequitur custos angustæ vernula capsæ. Eloquio sed uterque perît orator: utrumque Largus et exundans leto dedit ingenii fons. 120 Ingenio manus est et cervix cæsa; nec umquam Sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. O fortunatam natam me consule Romam! Antoni gladios potuit contemnere, si sic Omnia dixisset. Ridenda poemata malo, 125 Quam te conspicuæ, divina Philippica, famæ,

Volveris a prima quæ proxima. Sævus et illum
Exitus eripuit, quem mirabantur Athenæ
Torrentem et pleni moderantem frena theatri.
Dis ille adversis genitus fatoque sinistro,
130 Quem pater ardentis massa fuligine lippus
A carbone et forcipibus gladiosque parante
Incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.
Bellorum exuviæ, truncis affixa tropæis
Lorica et fracta de casside buccula pendens
135 Et curtum temone jugum victæque triremis
Aplustre et summo tristis captivus in arcu
Humanis majora bonis creduntur: ad hæc se
Romanus Graiusque ac barbarus endoperator
Erexit; causas discriminis atque laboris

140 Inde habuit. Tanto major famæ sitis est, quam
Virtutis. Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Præmia si tollas? Patriam tam obruit olim
Gloria paucorum, et laudis titulique cupido
Hæsuri saxis cinerum custodibus; ad quæ

145 Discutienda valent sterilis mala robora ficus,

Quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulchris.
Expende Hannibalem: quot libras in duce summo
Invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro
Percussa Oceano, Niloque admota tepenti,

150 Rursus ad Ethiopum populos altosque elephantos.
Additur imperiis Hispania: Pyrenæum

Transsilit. Opposuit natura Alpemque nivemque:
Diducit scopulos et montem rumpit aceto.
Jam tenet Italiam: tamen ultra

pergere

tendit:

155 Actum, inquit, nihil est, nisi Pœno milite portas Frangimus, et media vexillum pono Subura.

O qualis facies et quali digna tabella, Quum Gætula ducem portaret belua luscum! Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem 160 Nempe, et in exsilium præceps fugit, atque ibi magnus Mirandusque cliens sedet ad prætoria regis, Donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabunt nec tela; sed ille
165 Cannarum vindex ac tanti sanguinis ultor,
Annulus. I, demens, et sævas curre per Alpes,
Ut pueris placeas et declamatio fias!

Unus Pellæo juveni non sufficit orbis:
Estuat infelix angusto limite mundi,

170 Ut Gyaræ clausus scopulis parvaque Seripho.
Quum tamen a figulis munitam intraverit urbem,

C

Sarcophago contentus erit. Mors sola fatetur, Quantula sint hominum corpuscula. Creditur olim Velificatus Athos et quidquid Græcia mendax 175 Audet in historia: constratum classibus îsdem Suppositumque rotis solidum mare: credimus altos Defecisse amnes, epotaque flumina Medo

Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis. Ille tamen qualis rediit Salamine relicta, 180 In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis Barbarus, Æolio numquam hoc in carcere passos, Ipsum compedibus qui vinxerat Ennosigæum? Mitius id sane, quod non et stigmate dignum Credidit. Huic quisquam vellet servire Deorum? 185 Sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis Fluctibus, ac tarda per densa cadavera prora. Has toties optata exegit gloria pœnas.

Da spatium vitæ, multos da, Jupiter, annos! Hoc recto vultu solum, hoc et pallidus optas. 190 Sed quam continuis et quantis longa senectus

Plena malis? deformem et tetrum ante omnia vultum
Dissimilemque sui, deformem pro cute pellem,
Pendentesque genas, et tales adspice rugas,
Quales, umbriferos ubi pandit Tabraca saltus,
195 In vetula scalpit jam mater simia bucca.
Plurima sunt juvenum discrimina: pulchrior ille
Hoc, atque ille alio; multum hic robustior illo.
Una senum facies, cum voce trementia membra,
Et jam leve caput, madidique infantia nasi.
200 Frangendus misero gingiva panis inermi:
Usque adeo gravis uxori natisque sibique,
Ut captatori moveat fastidia Cosso.

Non eadem vini atque cibi, torpente palato,
Gaudia:

*

Adspice partis 210 Nunc damnum alterius: nam quæ cantante voluptas, Sit licet eximius citharœdus, sitve Seleucus, Et quibus aurata mos est fulgere lacerna? Quid refert, magni sedeat qua parte theatri, Qui vix cornicines exaudiet atque tubarum 215 Concentus? clamore opus est, ut sentiat auris, Quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Præterea minimus gelido jam in corpore sanguis Febre calet sola; circumsilit agmine facto

Morborum omne genus: quorum si nomina quæras, 220 Promtius expediam, quot amaverit Hippia machos, Quot Themison ægros auctumno occiderit uno,

Quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus Pupillos, quot longa viros exsorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; 225 Percurram citius, quot villas possideat nunc, Quo tondente gravis juveni mihi barba sonabat. Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos Perdidit ille oculos et luscis invidet: hujus Pallida labra cibum accipiunt digitis alienis. 230 Ipse ad conspectum cœnæ diducere rictum Suetus, hiat tantum, ceu pullus hirundinis, ad quem Ore volat pleno mater jejuna. Sed omni Membrorum damno major dementia, quæ nec Nomina servorum, nec vultum agnoscit amici, 235 Cum quo præterita cœnavit nocte; nec illos, Quos genuit, quos eduxit. Nam codice sævo Heredes vetat esse suos; bona tota feruntur Ad Phialen: tantum artificis valet halitus oris, Quod steterat multis in carcere fornicis annis. 240 Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt Funera natorum, rogus adspiciendus amatæ Conjugis et fratris, plenæque sororibus urnæ. Hæc data pœna diu viventibus, ut renovata Semper clade domus, multis in luctibus, inque 245 Perpetuo morore et nigra veste senescant. Rex Pylius, magno si quidquam credis Homero, Exemplum vitæ fuit a cornice secundæ.

Felix nimirum, qui tot per sæcula mortem Distulit, atque suos jam dextra computat annos, 250 Quique novum toties mustum bibit. Oro, parumper Attendas, quantum de legibus ipse queratur

Fatorum, et nimio de stamine, quum videt acris Antilochi barbam ardentem, quum quærit ab omni, Quisquis adest socius, cur hæc in tempora duret, 255 Quod facinus dignum tam longo admiserit ævo? Hæc eadem Peleus, raptum quum luget Achillem, Atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem. Incolumi Troja Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis solennibus, Hectore funus 260 Portante, ac reliquis fratrum cervicibus, inter Iliadum lacrumas, ut primos edere planctus Cassandra inciperet, scissaque Polyxena palla, Si foret exstinctus diverso tempore, quo non Cœperat audaces Paris ædificare carinas. 265 Longa dies igitur quid contulit? omnia vidit Eversa, et flammis Asiam ferroque cadentem. Tunc miles tremulus posita tulit arma tiara,

« PredošláPokračovať »