Obrázky na stránke
PDF
ePub
[blocks in formation]

xxiv. 2.

MASS. III.

seq.

xxi. 3.

fuit in Chanaan, in qua et Dominus noster servatus est, effugiens LIB. III. eam persecutionem quæ erat ab Herode; et hæc earum Scrip- GR.III. xxv. turarum interpretatio, priusquam Dominus noster descenderet, facta sit, et, antequam Christiani ostenderentur, interpretata sit; Matt. ii. 13 (natus est enim Dominus noster circa 1primum et quadragesimum annum Augusti imperii, multo autem vetustior fuit Ptolemæus, sub quo interpretatæ sunt Scripturæ) vere impudorati et audaces ostenduntur, qui nunc volunt aliter interpretationes facere, quando ex ipsis Scripturis arguantur a nobis, et in fidem adventus Filii Dei concludantur.

CAP. XXV.

Ostensio quoniam Virgo in utero accipiet, et non
adolescentula.

1. FIRMA est autem, et non ficta, et sola vera, quæ secundum nos est fides, manifestam ostensionem habens ex his Scripturis, quæ interpretatæ sunt illo modo quo prædiximus; et Ecclesiæ annuntiatio sine interpolatione. Etenim Apostoli, cum sint his omnibus vetustiores, consonant prædictæ interpretationi, et interpretatio consonat Apostolorum traditioni. Etenim Petrus, et Johannes, et Matthæus, et Paulus, et reliqui deinceps, et horum 3 assectatores, prophetica omnia ita annuntiaverunt, quemadmodum Seniorum interpretatio continet. Unus enim et idem Spiritus Dei, qui in prophetis quidem præconavit quis et qualis esset adventus Domini, in Senioribus autem interpretatus est bene quæ bene prophetata fuerant; ipse et in Apostolis annuntiavit, plenitudinem temporum adoptionis venisse, et proximasse regnum cœlorum, et inhabitare intra homines credentes in eum qui ex Virgine natus est Emmanuel.

1 Scilicet a J. Cæsaris nece. MASS. The parenthesis reads like a gloss.

2 Petrus et Johannes. Dum Irenæus Apostolos, quorum Scripturas habemus, justo ordine recensens, Jacobum principem eorum omisit, ejus epistolam non vidisse aut agnovisse haud vane conjicitur, præsertim cum nusquam eam diserte allegarit. GB. More probable reasons may be assigned for the omission; it was either because S. James has little occasion to

Quemadmodum ipsi testificantur,

quote the Old Testament in his highly
practical epistle, only two direct quota-
tions being made from it, at ii. 23 and
iv. 6; or, which is, I think, the truer
cause, the author had only the four
Gospels in his mind, the Gospel of S.
Mark being, in a certain sense, referrible
to S. Peter, and that of S. Luke to S.
Paul. See pp. 4, 5, 6, and notes.

3 assectatores, so the CLERM., AR.
and Voss. MSS. The EDD. sectatores.

XXV. 1.

MASS. III.

xxi. 4.

[blocks in formation]

LIB. III. quoniam priusquam convenisset Joseph cum Maria, manente GR.III. XXVI. igitur ea in virginitate, inventa est in utero habens de Spiritu sancto; et quoniam dixit ei Gabriel Angelus: Spiritus sanctus adveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: quapropter quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei; et quoniam Angelus in somnis dixit ad Joseph: Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum est ab Esaia Propheta: Ecce virgo in utero concipiet.

Matt. i. 18.
Luc. i. 35.
Matt. i. 23.

Esai. vii. 10

17.

2. Seniores autem sic interpretati sunt dixisse Esaiam; Et adjecit Dominus loqui ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum deorsum, aut in altitudinem sursum. Et dixit M. 217. Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. Et dixit: Non pusillum vobis agonem præbere hominibus, et quemadmodum Dominus præstat agonem? Propter hoc Dominus ipse dabit vobis signum. Ecce, Virgo in ventre accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen G. 257. ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit: priusquam cognoscat aut eligat mala, commutabit bonum: quoniam priusquam cognoscat infans bonum vel malum, non consentiet nequitiæ, uti eligat bonum. Diligenter igitur significavit Spiritus sanctus per ea quæ dicta sunt generationem ejus quæ est ex Virgine, et 'substantiam, quoniam Deus: (Emmanuel enim nomen hoc significat), et manifestat, quoniam homo, in eo quod dicit: Butyrum et mel manducabit; et in eo quod infantem nominat eum, et, priusquam cognoscat bonum et malum: hæc enim omnia signa sunt hominis infantis. Quod autem non consentiet nequitia, ut eligat bonum, proprium hoc est Dei, uti non per hoc quod manducabit butyrum et mel nude solummodo eum hominem intelligeremus, neque rursus per nomen Emmanuel, sine carne eum Deum suspicaremur.

8

1 Gr. διὸ καὶ τὸ γεννώμενον ἅγιον Kλŋonσeтαι, compare the Syriac, ex te natum, ASO?

2 i. e. οἱ ὁ πρεσβύτεροι.

3 In profundum deorsum, aut in altitudinem sursum. Quam putarim germanam esse Irenæi lectionem, cum ita habere Septuaginta indicet Hieronymus; quorum lectionem hanc cum Irenæo amplexantur veteres, Justin. Dial. Cypr. Lib. II. c. Jud. 9. Bas. et Cyr. in hunc Is. locum; et Ambros. Serm. VIII. in Ps. 118. FEU.

4 vocabitis, the reading of all the MSS., TERTULL. and CYPRIAN. Vulg. vocabit. The LXX. and Hexaplar

5

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Quid est quod dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam in throno meo.

1. Καὶ ἐν τῷ εἰπεῖν, Ακούσατε δὴ οἶκος Δαβίδ, σημαίνοντος ἦν, ὅτι ὃν ἐπηγγείλατο τῷ Δαβὶδ ὁ Θεὸς, ἐκ καρποῦ τῆς κοιλίας αὐτοῦ αἰώνιον ἀναστήσειν βασιλέα, ού τός ἐστιν ἐκ τῆς ἀπὸ Δαβὶδ παρθένου γενόμενος.

LIB. III. xxvi. 1. GR.III.xxvii. MASS. III. xxi. 5.

Theod. Dial.I.

Ατρεπτος.

1. Er in eo quod dicit, Audite domus David, significantis Esai. vii. 13. erat, quoniam quem promisit Deus David, de fructu ventris ejus Ps. exxxi. 11. æternum suscitaturum se Regem, hic est qui ex Virgine, quæ fuit de genere David, generatus est. Propter hoc enim et de fructu ventris ejus Regem promisit, quod erat proprium virginis prægnantis; et non de fructu lumborum ejus, nec de fructu renum ejus, quod est proprium viri generantis, et mulieris ex viro conceptionem facientis. 'Circumscripsit igitur genitalia viri in promissione Scriptura: imo vero nec commemoratur, quoniam non ex voluntate viri erat, qui nascebatur. Statuit autem et confirmavit fructum ventris, ut generationem ejus qui erat futurus ex virgine, pronuntiaret, quemadmodum Elizabeth impleta Spiritu sancto testificata est, dicens ad Mariam: Benedicta tu inter mulieres, et Luc. i. 42. benedictus fructus ventris tui; significante Spiritu sancto audire volentibus, repromissionem quam repromisit Deus, de fructu ventris ejus suscitare Regem, impletam esse in Virginis, hoc est in Mariæ, partu. Qui igitur transmutant id quod apud Esaiam, Ecce, adolescentula in ventre concipiet, et Joseph filium eum volunt esse, illud transmutent quod est repromissionis, quod apud David positum est, ubi promisit illi Deus, de fructu ventris ejus suscitare cornu Christi 2 Regis. Sed non intellexerunt: cæterum etiam hoc quoque ausi fuissent demutare.

3

2. Quod autem dixerit Esaias, In profundum deorsum, vel in Esai. vii. 11. altitudinem sursum, significantis fuit, quoniam qui descendebat Ephes. iv. 10.

1 circumscripsit, as Eschin. Tepiγράψετέ με ἐκ τῆς πολιτείας.

2 MASSUET, on the authority of the CLERMONT and Voss. MSS., reads regnum, and puts a comma after cornu. May not the two readings meet in Christum Regem? having reference to

Luke i. 69, as before, p. 85.

3 etiam. GRABE adopts autem from the Voss. MS. It is also in the CLERM., but there is no tautology in etiam...quoque; the former being rendered even; the AR. reading expresses ἐπεὶ καὶ τοῦτό γε ἐτόλμησαν ἂν ἀλλάσσειν. Cf. 153, 3.

xxvi. 2, xxvii.

xxviii.

5.

Esai. vii. 14.

[blocks in formation]

LIB. III. ipse erat et qui ascendebat. In eo autem quod dixerit: Ipse DoGR.III.xxvii. minus dabit 1signum, id quod erat inopinatum generationis ejus MASS III significavit, quod nec factum esset aliter, nisi Deus Dominus omnium Deus ipse dedisset signum in domo David. Quid enim magnum, aut quod signum fieret in eo quod adolescentula conci- G. 258. piens ex viro peperisset, quod evenit omnibus quæ pariunt mulieribus? Sed quoniam inopinata salus hominibus inciperet fieri, Deo adjuvante, inopinatus et partus Virginis fiebat, Deo dante signum hoc, sed non homine operante illud.

CAP. XXVII.

Quid est apud Danielem lapis sine manibus excisus. Dan. ii. 34. PROPTER hoc autem et Daniel prævidens ejus adventum, lapidem sine manibus abscissum 2 advenisse in hunc mundum. Hoc est enim quod sine manibus significabat, quod non operantibus humanis manibus, hoc est, virorum illorum qui solent lapides cædere, in hunc mundum ejus adventus erat, id est, non operante in eum Joseph, sed sola Maria cooperante dispositioni. Hic enim lapis a terra, 3 et ex virtute et arte constat Dei. Propter Esai. xxviii. hoc autem et Esaias ait: Sic dicit Dominus: Ecce, ego mitto in

16.

seq.

fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem,
honorificum: uti non ex voluntate viri, sed ex voluntate Dei,
adventum ejus qui secundum hominem est intelligamus.

CAP. XXVIII.

Quare virga Moysi projecta, coluber facta est.

Exod. vii. 9 PROPTER hoc autem et Moyses ostendens typum, projecit virgam in terram, ut ea incarnata, omnem Ægyptiorum prævaricationem, quæ insurgebat adversus Dei dispositionem, argueret et Exod. viii. 19. absorberet: et ut ipsi Ægyptii testificarentur, quoniam digitus

1 With respect to the sign announced to Ahaz, the reader is referred to the editor's work on the Creeds, pp. 278, 279. It was no sign to the faithless king, of which he had shewed himself unworthy; but it was a sign that should be verified after the lapse of many generations; it was a renewed promise of the Messiah notwithstanding present

appearances, and as Ahaz was of the house of David, it should reassure the faithful that their trial should be overruled for good in the providence of God.

2 f. 1. ait venisse.

3 et, AR., OTHOB., MERC. II., but the particle is missing in the CL. and Voss. MSS.

M. 218.

[blocks in formation]

xxviii. xxix.

[ocr errors]

MASS. III.

xxi. 8.

est Dei qui salutem operatur populo, et non Joseph filius. Si LIB. III.
enim Joseph filius esset, quemadmodum plus poterat quam Solo- GR. III.xxix.
mon, aut plus quam Jonas habere, aut plus esse David, cum esset
ex eadem seminatione generatus, et proles exsistens ipsorum?
Ut quid autem et beatum dicebat Petrum, quod eum cognosceret 42.
esse Filium Dei vivi?

CAP. XXIX.

Ostensio quoniam si Joseph filius fuisset Dominus, non

rex esse potuisset.

2

Matt. xii. 41,

Matt. xvi. 17.

16.

25.

29, 30.

SUPER hæc autem nec rex esse posset, si quidem Joseph Matt. xxii. 45. filius fuisset; nec hæres, secundum Hieremiam. Joseph enim Joacim et Jechoniæ filius ostenditur, quemadmodum et Mat- Matt. i. 12, thæus generationem ejus exponit. Jechonias autem, et qui ab eo omnes, abdicati sunt a regno, Hieremia dicente sic: Vico ego, dicit Dominus, si factus fuerit Jechonias filius Joacim, Jer. xxii. 24, rex Juda, signaculum in manu dextera mea, inde abstraham eum, 1et tradam eum in manu quærentium animam tuam. Et iterum: G. 259. Inhonoratus est Jechonias, quemadmodum vas quod non est opus, Jer. xxii. 28, quoniam projectus est in terram, quam non sciebat. Terra audi sermonem Domini: scribe virum hunc abdicatum hominem, quoniam non augebit de semine ejus sedens super thronum David, princeps in Juda. Et iterum Deus ait super Joacim patrem Jer. xxxvi. ejus: Propter hoc sic dicit Dominus super Joacim patrem ejus, regem Judæa: Non enim erit ex eo sedens super thronum David; et mortificatum ejus erit projectum in æstu diei, et in glacie noctis, et respiciam super eum, et super filios ejus, et inferam super eos, et super inhabitantes Hierusalem, super terram Juda, omnia mala, quæ locutus sum super eos. Qui ergo eum dicunt ex Joseph generatum, et in eo habere spem, abdicatos se faciunt a regno, sub maledictione et increpatione decidentes, quæ erga Jechoniam et in semen ejus. Propter hoc enim dicta sunt hæc de Jechonia, Spiritu præsciente ea quæ a malis doctoribus dicuntur; uti discant, quoniam ex semine ejus, id est ex Joseph, non erit natus, sed secundum repromissionem Dei de ventre David suscitatur Rex æternus, qui recapitulatur omnia in se.

4

1 et tradam eum, omitted in the CL.
2 tuam MSS., cjus GR.

3 quod, needs no alteration, as pro

posed in the several editions.

4 mortificatum ejus, Tò Ovnoμaîov auroû, i. e. cadaver.

30, 31.

« PredošláPokračovať »